Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
- At mihi negabas dudum surrupuisse te,
- nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?
- Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.
- tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi
- dedit alia mulier ut concinnandam darem?
- Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum
- atque ei narrabo tua flagitia quae facis.
- ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul
- ut veniat ad me: ita rem esse dicito.