Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. hunc quaeritatum geminum germanum suom.
  2. haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:
  3. quando alia agetur, aliud fiet oppidum;
  4. sicut familiae quoque solent mutarier:
  5. modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,
  6. pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus
  7. ---
Penicvlvs
  1. Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
  2. ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
  3. homines captivos qui catenis vinciunt