Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Eccere,
  2. perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Men.
  1. Ligneam,
  2. saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
  3. quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Er.
  1. Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Men.
  1. Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Er.
  1. Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
  2. qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
  3. ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,