Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
  2. certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Er.
  1. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
  2. facta quae sunt?
Men.
  1. Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Er.
  1. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Men.
  1. Etiam nunc nego.
  2. ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
  3. umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
  4. prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.