Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
  2. Menaechme, salve.
Men.
  1. Di te amabunt quisquis es.
Cyl.
  1. Quisquis --- quis ego sim?
Men.
  1. Non hercle vero.
Cyl.
  1. Vbi convivae ceteri?
Men.
  1. Quos tu convivas quaeris?
Cyl.
  1. Parasitum tuom.
Men.
  1. Meum parasitum? certe hic insanust homo.
Mess.
  1. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?
  2. ---
Men.
  1. Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
Mess.
  1. Peniculum éccum in vidulo salvom fero.
Cyl.
  1. Menaechme, numero huc advenis ad prandium.
  2. nunc opsonatu redeo.
Men.
  1. Responde mihi,
  2. adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt
  3. sacres sinceri?
Cyl.
  1. Nummis.
Men.
  1. Nummum a me accipe: