Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.
Mess.
  1. Em
  2. illoc enim vérbo esse me servom scio.
  3. non potuit paucis plura plane proloqui.
  4. verum tamen néqueo contineri quin loquar.
  5. audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
  6. viaticati hercle admodum aestive sumus.
  7. ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
  8. ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
  9. nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis