Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.
- nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest.
- Si aequom siet
- me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,
- quod laudetis, ut ego opino, uterque,
- Ergo ubi id est, Epidice?
- Atque ad eam rem conducibile.
- Quid istuc dubitas dicere?
- Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,
- qui plus sapitis.
- Eia vero, age díc.