Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui,
  2. coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere,
  3. quasi retruderet hominum me vis invitum.
Per.
  1. Intellego.
Ep.
  1. Ibi illa interrogavit illam: qui scis? quis id dixit tibi?
  2. “quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,
  3. eum argentum sumpsisse apud Thébas ab danista faenore,
  4. id paratum et sese ob eam rem id ferre.”
Per.
  1. Certo ego occidi.
Ep.
  1. Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.
Per.
  1. Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides.