Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto?
- Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo ---
- meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum ---
- Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero
- fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.
- Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam?
- Ne feceris.
- ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
- Nunc places, nunc ego te laudo.
- Patiar ego istuc quod lubet.
- Quid illa fiet fidicina igitur?