Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quia meo neque cara est cordi neque placet.
- Quid retulit
- mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?
- Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori.
- Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene.
- ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.
- Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.
- Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
- ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
- Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis
- celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.