Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Phaedrome, obsecro serva me.
Ph.
  1. Tamquam me et genium meum.
  2. miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
  3. quem parasitus hic te elusit.
Plan.
  1. Per tua genua te obsecro,
  2. ut nos facias certiores.
Ther.
  1. Quid istuc ad vos attinet?
  2. quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Cvrc.
  1. Vt fastidit gloriosus.
Ther.
  1. Mitte istum, ego dicam omnia.
Cvrc.
  1. Nihil est quod ille dicit.
Plan.
  1. Fac me certiorem, óbsecro.
Ther.
  1. Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite.
  2. pater meus habuit Periplanes †Planesium
  3. is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
  4. ut aequom fuerat, filio.
Plan.
  1. Pro Iuppiter.
Ther.
  1. Et istó me heredem fecit.
Plan.
  1. O Pietas mea,
  2. serva me, quando ego te servavi sedulo.