Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;
  2. filius is autem armigerum adlegavit suom,
  3. qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
  4. futurum quod amat intra praesepis suas.
  5. senis uxor sensit virum amóri operam dare,
  6. propterea úna consentit cum filio.
  7. ille autem postquam filium sensit suom
  8. eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,
  9. hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
  10. sciens ei mater dat operam absenti tamen.
  11. is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia
  12. in urbem non redibit: Plautus noluit,
  13. pontem interrupit, quí erat ei in itinere.
  14. sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
  15. “quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?
  16. servin uxorem ducent aut poscent sibi?
  17. novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”