Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.
  2. vos omnes opere magno esse oratos volo,
  3. benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
  4. eicite ex animo curam atque alienum aes ---
  5. ne quis formidet flagitatorem suom:
  6. ludi sunt, ludus datus est argentariis;
  7. tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:
  8. ratione utuntur, ludis poscunt neminem,
  9. secundum ludos reddunt autem nemini.
  10. aures vocivae si sunt, animum advortite:
  11. comoediai nomen dare vobis volo.
  12. Clerumenoe vocatur haec comoedia
  13. graece, latine Sortientes. Deiphilus
  14. hanc graece scripsit, post id rursum denuo
  15. latine Plautus cum latranti nomine.
  16. senex híc maritus habitat; éi est filius,
  17. is una cum patre in illisce habitat aedibus.