Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
- vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
- tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;
- nam mihi propter te hoc optigit.
- Abducite.
- At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
- ut mi eius facias conveniundi copiam.
- Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.