Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. inde extra portam ad meum libertum Cordalum
  2. in lapicidinas facite deductus siet:
  3. atque hunc me velle dicite ita curarier,
  4. ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
Tynd.
  1. Cur ego te invito me esse salvom postulem?
  2. periclum vitae meae tuo stat periculo.
  3. post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
  4. etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen