Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu,
- ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,
- atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
- Scio quidem me te esse nunc et te esse me.
- Em istuc si potes
- memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.
- Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.
- ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?