Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vel decem.
Chrys.
  1. Agedum tu, Artamo,
  2. forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa;
  3. sat est. accede huc tu. viden convivium?
Nic.
  1. Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.
Chrys.
  1. Qui sunt in lecto illo altero?
Nic.
  1. Interii miser.
Chrys.
  1. Novistine hominem?
Nic.
  1. Novi.
Chrys.
  1. Dic sodes mihi,
  2. bellan videtur specie mulier?
Nic.
  1. Admodum.
Chrys.
  1. Quid illám, meretricemne esse censes?
Nic.
  1. Quippini?
Chrys.
  1. Frustra es.
Nic.
  1. Quis igitur obsecrost?
Chrys.
  1. Inveneris.
  2. ex me quidem hodie numquam fies certior.
Cleomachvs
  1. Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius,
  2. per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?