Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
- sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:
- nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
- ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
- sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
- ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali