Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
- luci claro deripiamus aurum matronis palam,
- post id si prehensi simus, excusemus ebrios
- nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
- si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
- Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
- Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
- tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
- Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
- ego habeam potissimum.