Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
- Cur id facere, ut id quod non tuom esset tangeres?
- Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
- deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
- At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
- Ne ístuc dixis.
- Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
- Quia vini vitio atque amoris feci.
- Homo audacissime,
- cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!