Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ibi si perierit quippiam (quod te scio
  2. facile abstinere posse, si nihil obviam est),
  3. dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
  4. vincite, verberate, in puteum condite.
  5. horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
  6. ubi quid subripias nihil est. sequere hac me.
Cong.
  1. Sequor.
Pyth.
  1. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.
Staphyla
  1. Qui vocat?
Pyth.
  1. Pythodicus.