Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
- quam quicquam detur.
- Stultus et sine gratia es.
- † tibi recte facere, quando quod facias perit.
- Qui vero?
- Rogitas? iam principio in aedibus
- turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,
- domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
- hic autem apud nos magna turba ac familia est,
- supellex, aurum, vestis, vasa argentea: