Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. atque aedis occlude; iám ego hic adero.—
Staph.
  1. Quid ego nunc agam?
  2. nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
  3. nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
  4. quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
  5. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
  6. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—
Pythodicvs
  1. Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos
  2. tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
  3. ut dispertirem obsonium hic bifariam.