Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.—
- Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.
- credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.
- id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.
- ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
- meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
- ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
- filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
- Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
- Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;