Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Dic obsecro hercle serio quod te rogem,
- cave míhi mendaci quicquam.
- Quin tu ergo rogas?
- Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
- Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci?
- Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.
- apud fústitudinas, ferricrepinas insulas,
- ubi vivos homines mortui incursant boves.