Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ut tibi superstes uxor aetatem siet
  2. atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
Demaenetvs
  1. Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi
  2. video necesse esse eloqui quidquid roges.
  3. ita me obstinate , ut non audeam
  4. profecto, percontanti quin promam omnia.
  5. proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
  6. eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.