Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. vetus est: nihili coactiost — scis cuius. non dico amplius.
Argyr.
  1. Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,
  2. longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,
  3. aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
  4. tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
  5. me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
  6. ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo
  7. usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,