Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Vbi illaec quae dedi ante?
- Abusa. nam si ea durarent mihi,
- mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
- diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
- ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
- quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
- si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
- semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.