Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. eidem homini, si quid recte curatum velis,
  2. mandes: moriri sese misere mavolet,
  3. quam non perfectum reddat quod promiserit.
  4. nam ego illud argentum tam paratum filio
  5. scio esse quam me hunc scipionem contui.
  6. sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?
  7. --- atque ibi manebo apud argentarium.—
Argyrippvs
  1. Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?