Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
  2. pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.
Dem.
  1. Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
Lib.
  1. Nempe in foro?
Dem.
  1. Ibi, si quid opus fuerit.
Lib.
  1. Meminero.—
Dem.
  1. Non esse servos peior hoc quisquam potest
  2. nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.