Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quis igitur tibi dedit?
Al.
  1. Qui me rogat.
Sos.
  1. Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via
  2. praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
  3. huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.
Amph.
  1. Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
  2. ain heri nos advenisse huc?
Alc.
  1. Aio, adveniensque ilico
  2. me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
Sos.
  1. Iam illud non placet principium de osculo.
Amph.
  1. Perge exsequi.
Alc.
  1. Lavisti.
Am.
  1. Quid postquam lavi?
Al.
  1. Accubuisti.
S.
  1. Euge optime.
  2. nunc exquire.
Amph.
  1. Ne interpella. perge porro dicere.
Alc.
  1. Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
Amph.
  1. In eodem lectó?
Alc.
  1. In eodem.