Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
  2. nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
  3. vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
  4. ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;
  5. nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
  6. ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.—
Merc.
  1. Bene próspere hoc hodie operis processit mihi: