Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
- ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,
- accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
- Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
- haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
- Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit,
- qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.