Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo:
  2. optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
Sos.
  1. Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
  2. nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;
  3. eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
  4. credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;
  5. mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.