The six books of a common-weale

Jean Bodin

Bodin, Jean. De Republica Libri Sex Latine ab auctore redditi, multo quam antea locupletiores, cum indice locupletissimo. Frankfurt: e typographro Nicolai Hoffmanni, impensa haeredum Petri Fischeri, 1586 (1609?)

est summa in ciues ac subditos legibùsque soluta potestas, quàm Graeci , Hebraei, , id est maius imperium appellant: est enim maiestas, inquit Festus, à magnitudine dicta. Principio definienda fuit maiestas, quam nec philosophorum nec Iurisconsultorum quisquam definiit: quum tamen nihil ad Reipublicae

79
naturam intelligendum maius, aut magis necessarium esse videatur. Et quoniam superius Rempublicam definiuimus rectam plurium familiarum ac rerum inter ipsas communium cum summa perpetuáque potestate,gubernationem:explicandum est quid veniat summæ ac perpetuæ potestatis appellatione. Perpetuam diximus esse oportere, quia fieri potest vt pluribúsve summa in ciues potestas, nec tamen perpetua tribuatur, sed ad breue tempus, cuius decursu summa potestate abdicant. Non igitur summi principes dici possunt, sed potius summæ potestatis ac imperij custodes tandiu sint, quoad summus princeps populúsve depositum imperium reposcat, cuius ipsi sunt verissimi possessores ac do--mini, non aliter quàm qui res suas commodato, vel pignori, dederunt[*]( l .qui pignori de vsucap . l .quod meo.de acquir . possess .): aut suam iurisdictionem imperiúmve alteri fruendum, siue ad certum tempus, siue precario permiserunt, suæ potestatis iurisdictionísque arbitri ac possessores esse non desinunt[*]( l .more.de Iurisdict . l . & quia eod .). Sic Iurisconsultus[*]( l .I.de offi præfecti Augustalis .) Augusti exacto magistratu depositum imperium reddere dixit. Nec interest minor maiórve potestas tribuatur: alioqui si summa potestas legato principis precario concessa maiestas diceretur,ea potestate vti suo iure posset, aduersus ipsum principem, cui nihil præter inane principis nomen relinqueretur: quin etiam seruus domino imperaret: quo nihil absurdius cogitari postest: cùm in omni imperio, magistratibus aut priuatis concesso principis persona semper excipiatur[*]( l . vlt .qui satisdare .cor.set. de pot . regia. 9. 17 .): vt quantum -- sit imperium, quod alteri tribuitur, minùs[*]( cap .dudum.de præbendis.lib. 6 .)tamen sit eo, quod iure maiestatis sibi reseruauit: nec spoliatus summa potestate censetur, quin earum rerum quas magistratibus curatoribúsue attribuit cognitionem suscipere[*]( l . Iudicium soluitur. de Iudic . l . solet de Iurisdic .), siue anticipatione, siue concursu, siue euocatione, omnémque potestatem magistratibus concessam eripere[*]( Alexand . in l . vlt .de iurisdict . Panor .in cap . pastoralis. de offic . ord . Innocent. & Felin. in cap . cum ecclesiarum. eod .), suo iure possit. Ex quibus efficitur nec Dictatorem Romanorum, nec Lacedaemoniorum, nec , nec , nec cum populari potestate vterentur, nec eos, qui à nostris hominibus Regentes regni appellantur, nec omnino magistratus curatoresve, quibus summa potestas est, non tamen perpetua concessu principis populive tributa, iura maiestatishabere:ac ne illos quidem antiquos dictatores summum ius habuisse,tametsi OPTIMA LEGE dicebantur, à quibus prouocari[*](Festus in verbo optima lege. Plutar . in quæstion.Rom.)non poterat, & quorum creatione magistratus omnes abdicabant: quousque rogatione Iunia sacrata Tribuni plebis popularis libertatis custodes, facti sunt, qui dictatore creato, liberum ius intercessionis habuerunt: vt si prouocaretur à dictatore, Tribuni cogerent plebem,apud quam de prouocatione certabatur. Nam Dictator . I. ac . II. equitum magistros, quòd contra mandatum Dictatorum dimicassent,capitis damnârunt:qui tamen ex prouocatione, populi iudicio liberati sunt: sic enim [*](lib. 7 .), Tum pater Fabij, Tribunos, inquit, appello & prouoco ad populum, qui plus quàm tua dictatura potest, cui rex Hostilius cessit. Quibus verbis planum sit Dictatorem, ; principem, neque summum fuisse magistratum, vt pleríque putarunt, sed curatorem, quem nostri
80
vocant , nec aliud illi tributum fuisse , præter curationem belli gerendi, aut seditionis sedandæ,aut .constituendæ,aut magistratuum creandorum, aut claui figendi. Maiestas verò nec maiore potestate, nec legibus vllis, nec tempore definitur. At ne decemuiri quidem legum ferendarum, tametsi summam ac legibus solutam potestatem haberent, & magistratus omnes creatione decemuirorum abdicâssent, ius maiestatis habuêre, cùm eorum imperium legibus duodecim tabularum ad populum promulgatis finem acciperet: id quod curationum omnium commune est: nam dictator creatus belli gerendi causa, cùm intra dies quindecim hostium copias fregisset, ac bellum confecisset, dictatura statim abdicauit: Seruilius Priscus intra diem octauum: --cus eodem ipso die,quo dictator dictus est. Dicebatur autem Dictator non à Senatu populóve, nec item à magistratibus, aut rogatione ad populum, aut vllis legibus , quæ ad magistratuum creationem semper necessariæ fuêrunt, sed ab Interrege, qui modo patricio sanguine ortus esset:neque enim satis erat nobilem esse Senatorem, qui Dictatorem diceret[*](Nouus qui primus honorem in republica adeptus erat: nobilis noui hominis filius,patricius qui à patribus & conseriptis à Romulo stirpem ducebat.)Quòd si qui obiiciat in annos . Dictatorem lege Valeria dictum esse, reponam illud Ciceronis[*](In lib. I. de legibus.), neque dictaturam, neque legem, sed crudelissimam tyrannidem suisse, qua tamen quarto post anno, quàm Dictator factus est abdicauit, cùm scilicet bellorum ciuilium flammas ciuium sanguine restinxisset, salua Tribunorum plebis intercessione. Ac tametsi quadragesimo post anno perpetuam Dicta-- cum libertate plebis inuasisset, intercessionem tamen Tribunis plebis reliquit:sed cùm antea singulari Consulatu Dictaturæ nomen de republica sublatum esset, & contra legem Dictatorem se lege creati curasset, coniuratione principum cæsus est in medio Senatu. Sed demus pluribúsve summam ac legibus solutam potestatem extra intercessionem , aut prouocationem à populo dari, num maiestatis ius habere dicemus? nam is maiestatem habet, qui post Deum immortalem, maiorem videt neminem: sic tamen statuo non inesse maiestatem, sed in populo à quo potestatem precarium habent,vel ad certum tempus, cuius temporis decursu,imperium deponere tenentur:nec populus sua se potestate exuere censetur, etiam si sum-- ac legibus solutum imperium pluribúsve tribuat, idque ad certum tempus, non precario: & modo,qui summum illud imperium habuit, rerum à se gestarum principi populóve rationem reddere tenetur: princeps verò, populúsve,in quibus maiestas inest, rationem rerum gestarum nemini,præterquam immortali Deo reddere coguntur. Quid igitur si summum illud imperium in annos decem pluribúsve concedatur? vt olim apud ,quem etiam Iudicem appellabant, summæ in republica potestati præerat : non fuit tamen penes eum Reipublicae maiestas, cùm potius populi curator procuratórve esset, & rationem imperij gesti reddere teneretur. Quid si summa illa, quam dixi potestas pluribúsve ea lege in annum tributa fuerit, ne rationem rerum à se gestarum reddere cogatur ? sic enim in
81
singulos annos sexaginta ciues, quos ipsi vocabant, id est, omni ac reprehensione maiores. Non tamen fuit in illis imperij maiestas, cùm depositum imperium anno vertente populo restituere tenerentur: hunc igitur magistratum quidem summum, maximam appellare possumus, principem summum non possumus: nam alter dominus, alter subditus est, alter possessor[*]( l .more. l .licet. l . &quia de iuris. omniu iudicum. l .I. de ostic . eius cui mandat. est iurisd .)ac proprietarius imperij, alter, nec imperij possessor, nec dominus dici potest, sed custos. Idem nobis iudicandum est de iis, quos Regentes regni appellant, qui vel ob infantiam, vel furorem, vel absentiam regis creari solet, siue eorum nomine, manu, ac sigillo, leges edicta, rescripta, iussa ; sanciantur (vt quidem fiebat more maiorem, ante legem . regis ) fiue regia sigilla nomenque regium legibus ac mandatis proponantur: nihil enim, aut parum admodum inter interest, cùm quæ à procuratore gerantur, probante domino, ab ipso domino geri videantur[*]( l . certè. § .I.de precario. cap .mul liere. de sentent excommunicatorum.). At rectores illi ac regni procuratoris sunt: enim comes, is qui bonus , seipsum regni procuratorem vocabat Quare cùm quid procuratorio nomine imperatur, extra regis aut domini appellationem, non procuratoris aut curatoris Reipublicae, sed regis ipsius est mandatum. Sic enim Senatus ac absente regi Hispanorum omnia cum summa potestate regio nomine iubet ac vetat: id enim . -- cauetur his verbis concepta: Senatus habeat constitutiones Principis confirmandi, infirmandi, tollendi, dispensandi contra statuta, , prærogationes, restitutiones faciendi . A Senatu ne prouocari possit . & quicquid faciet, parem vim habeat si à factum ac decretum esset: non tamen possit veniam tribuere, aut literas salui conductus, reis criminum dare. Hæc prope infinita potestas Senatui ac lege data. non tam regis maiestatem, quàm laborem, curas, solicitudinem minuere videtur: tamen est quæ facilè reuocari possit. QUid si tanta potestas legato regis aut præsidi quandiu vixerit à principe fruenda permittatur, num in eo maiestatem inesse dicemus, cùm--summa sit ac perpetua potestas tributa? alioqui si perpetuam potestatem quæ nullum sit exitum habitura, nulla sit, præterquam in populari & statu, futura maiestas, propterea quod immortalis est populis, nisi à deleatur: aut si perpetuum interpretemur de regibus & eorum stirpe futura, non esset maiestas in illis regibus qui suffragiis populi creantur. Si magistratus est annuus, aut qui tempore definitum habet imperium, is quidem extra tempus, aut sponte superioris, aut per vim imperium retinet: si vi retinet imperium, tyrannis est: tamesti tyranni quoque maiestas est, vt qui violenter possessioni alienæ incumbit, tametsi contra legem id sit, possessio tamen[*]( l . 3 .de.aequum possess . ff .)est, quod si voluntate superioris summum imperium in magistratu continuatur, non tamen maiestatem illi tribuemus, cùm nihil habeat nisi precario: qui autem precario habet, nec dominus est, nec possessor. Quæ enim
82
tanta fuit vllius magistratus post principem, quanta fuit superioribus annis II. duci potestas à . fratre tributa? fuit enim summa & quidem perpetua, sine regalis potestatis exceptione: non tamen summa fuit cùm legatus sui principis diceretur: subiecta vulgari clausula, , precarium imperium satis significat. Legati verò potestas, æquè ac magistratuum omnium principe præsente penitus euanescit. Quid si populus alicui summam perpetuàmque, quoad vixerit, potestatem dederit? subsisto: nam si potestas illa legibus soluta sine magistratus, aut legati, aut rectoris, curatorísve appellatione, nec precariò data sit, profecto iura eidem concessa fuisse confitendum erit: quia populus sua se sponte imperio spoliauit, vt -- teri omnia iura maiestatis sine conditione donaret, perinde vt si quis pura donatione rei suæ dominium ac possessionem tradidisset: tunc enim perfecta donatio, conditiones nullas capit[*](I.perfecta.de donat. quæ sub modo. C .). Ad hunc modum de summo principe lex ab iurisconsulto regia dicitur lata fuisse, cùm populus EI ET IN OMNEM POTESTATEM . Sed si populus omne suum imperium cuiquam tribuat quoad vixerit, ; cum magistratus, aut curatoris, aut legati appellatione, huic neque ius maiestatis, neque principis summi appellatio congruit, sed magistratus aut procuratoris. Et quemadmodum magistratus qui legato iurisdictionem ita mandauit, vt nihil omnino retinere aut agere videatur, non tamen in legato imperandi prohibendíque potestas, aut legis actio inest, sed in ipso[*](I. 3 .de offic . Procunsul .I.& quia C .I.solet.de iurisdict .I.etsi de offic .eius qui mandata.) magistratu. quòd si præter mandatum quid agat imperétve, nihil agitur, nisi ratum habeat qui mandauit. neque tamen ratihabitio magistratus in rebus grauioribus quæ ad iurisdictionem pertinent retrotrahitur, vt principis cuius summa est in Republica potestas. Nam quicquid à . regni curatore gestum est absente patre, qui captiuus in abductus erat, cùm postliminio pater rediisset ratum habuit legitimis ac actis. Siue igitur curationis in modum, siue iure magistratus aliena potestate quis vtatur, siue ad breue tempus, siue in perpetuum, is maiestatem non habet, etiamsi curatorio instrumento rectoris, aut legati, appellatio non contineatur: non etiamsi patriæ moribus, aut institutis, aut lege, potestas illa defertur: vt apud-- antiqua lege[*]( Hector .Boët.in histor . Scot .), regni curatio ad proximum quemque regis pupilli, aut qui minor esset annis viginti quinque, deferebatur, iis , vt omnia regio nomine gererentur: quæ lex olim abrogata fuit, ne periculum pupillo Regi crearetur à propinquis affectantibus regnum, cuius causa, sceleratum esse licere putabat. Cætera definitionis propositæ membra persequamur: diximus potestatem legibus solutam congruere maiestati. Nam populus summum ; imperium, in ciues, ac vitæ, necísque potestatem, legibus omnibus solutam, ex ciuibus tribuere potest, vt quemcunque volet imperij successorem designare possit: & quemadmodum suæ quisque rei moderator & arbiter, purè donare potest, non alia quàm liberalitatis subiecta causa, quæ quòd ita confecta est, vt nullam postea[*](I.perfecta.de donat.quæ sub modo. C .)conditionem capiat, vera propriáque
83
acceptione, donatio appellatur[*](I.i.de donat.): cætræ donationes quibus innexa est implexáque alia causa, conditione, donationes non[*](I. r . eod .)sunt: sic quoque, summum imperium conditione aliqua, vel lege datum, summum non est, nec legibus solutum: nisi lex aut conditio maiestati dicta diuinis, aut naturæ legibus sit comprehensa, fit in Rege Tartarorum initiando: nam mortuo principe, populus vnum ex filiis optat, aut qui fratris filius sit, ac sublimem, aureo solio insidere iubet: deinde carmine à maioribus accepto, pontifex, ad regem oratione conuersa, Nos, inquit, abs te petimus ac iubemus vt imperes: Tum rex, Quandoquidem, inquit, imperare me vultis, omnia mea iussa vos diligenter exequi necesse est, vt [*]( Tartarorum regis renunciatio .) occidi mandauero, hunc eodem momento necari:summámque rerum omnium potestatem, arbitrio meo committi. Ad hæc populus clara voce respondet, esto. Rex iterum, mea vox, inquit, pro secure, pro gladio futura est: ad hunc sermonem populus applaudit. His ita gestis, de sublimi sede Rex dimouetur, ac vilissimæ tabulæ superpositus humi constituitur, ad quem Pontifex orationem conuertens, Suspice cælum, inquit, ac Deum præpotentem vniuersitatis regem agnosce: nam si iustè imperaueris, omnia ex animi tui sententia consequere: sin muneris officiíque tui obliuiscare, præceps ex alto ac sublimi loco deiectus, potestate ac bonis omnibus ita spoliabere, vt ne tabula quidem hæc, cui insideas, tibi relinquatur. Verbis ita conceptis, in attollitur, & ab vniuerso populo Tartarorum rex . Hæc tanta potestas à populo regi tributa, ab omni conditione libera, & planè legibus soluta dici potest, quia nihil amplius habet, quàm quod diuinis, ac naturæ legibus imperatur, ac prohibetur. Interdum etiam consimilis ratio ac forma in regibus initiandis & conseruandis adhibetur, tamesti iure successionis potestatem adipiscantur. Nihil tamen abiectius memini, quàm quod in duce initiando fieri solitum accepimus.[*]( Carinthiorum ducis renunciatio ,)Extat adhuc non procul ab Viti in prato marmoreus lapis, quem conscendit rusticus homo ad quem successorio iure delata potestas est : Sic medius inter Bouem atrum, & equam macie tabescentem, constitutus, populo, ducem nouum pastoris habitu -- mo, vnà cum principibus, ac purpuratis magistratibus venientem conspicatus, lingua sic alloquitur, Quis hic, incessu & comitatu tam superbo gloriatur? hîc populus, noster, inquit, princeps: ad hæc rusticus, An est, inquit, iudex? an de patriæ salute sollicitus? an liberæ conditionis homo? an eo dignus honore? an religionis cultor? Est, inquit, populus, ac deinceps erit: tum rusticus leui colapho ducis ore verberato, ab omnibus muneribus vacationem habet: postea princeps lapidem conscendit, & gladium manu vibrans, populo se intuenti, virum bonum, ac iustum fore pollicetur: tum eo pastoris habitu sacra facit: sacris autem, ritè ac more peractis, speciem illam pastoris exuit, ac principis habitum induens, rursus lapidem conscendit, fidémque à accipit. Olim quidem, dux, Imperatoris venator maximus dicebatur: verò, cum imperio [*](anno 1331 .)confusa, Venatoris maximi
84
munus, & inaugurandi forma vetus obsoleuit: verò, Stiria, , Cilia, , cum ditione coniunctæ sunt. Quæ autem de regibus inititandis[*](Ratio initiandi regis Aragonii )traduntur iampridem exoleuerunt:sic autem accepimus fieri consueuisse: Prætor maximus , quem iustitiam magnam appellant, regem sic affatur: Nos, qui nec virtute inferiores, & potestate superiores sumus, regem te creamus, his conditionibus legibúsque, vt aliquis plus habeat quàm tu potestatis ac imperij. In quo fallit is, qui scribit regem à populo creatum: Nam Sanctius magnus regno post annum , quàm Hispaniam citeriorem fugauit:ac eius posteri sexus, regnum illud successorio iure habuerunt. Quinetiam [*](In speculo. § veniamus. titulo. 14 . nu . 6 ), qui de regno accuratè scripsit, negat creandi regis populo ius conpetere nisi regia gente penitus extincta. Illud item nouum & planè absurdum, vt populi conuentus rege superiores fuerint, cùm ipse [*](In. d .speculo c .I&extremo.ex § .post natale de clerico violatore paeis . in feudi . & in c . imperiaclem de prohibita feudi alienat.&.ex c .certum.II.9. 3 .)confiteatur, nec conuocari populi conuentus, nec conuocatos iniussu regis abire posse. Illud etiam absurdis, quòd hæc oratio haberetur à Prætore ad eum, qui iure successorio regnum adeptus erat, quíque Prætorem maximum creabat, & quoties liberet abdicare iubebat. Nam Didatum Prætorem maximum ab ac Siciliæ regis creatum, & ab eadem potestate exutum constat[*](Idem in spec . tit . 26 . § . lesu .)Ac tametsi Prætor maximus lites & controuersias, quæ principi cum populo intercedunt dirimere solet, fit in , lites mox à curia maiore, quæ ex Pontificis & patriciis conflatur, mox etiam ab eo magistratu, quem ipsi iustitiam magnam vocant, & penè ab omnibus iudicibus disceptantur: nihilominus tamen Rex ipse comitiorum arbiter est ac Censor, vt vel populi rogationes probare, vel repudiare possit, quod ipsum de , déque regibus confirmant[*]( Petrus Belluga . cap .extremo titulo. 10 . nu . 10 . &Oldradus consil . 69 .): quos etiam potestatem absolutam, sic enim loquuntur, habere tradunt. Quid autem sit absoluta, vel potius soluta lege potestas nemo definiit. Nam si legibus omnibus solutam definiamus, nullus omnino princeps iura maiestatis habere comperiatur: cùm omnes teneat lex diuina, lex item naturæ, tum etiam lex omnium gentium communis, quæ à naturæ legibusac diuinis diuisas habet rationes. Contra verò fieri potest, vt quis omnibus ciuitatis suæ legibus, ac magistratuum omnium imperiis solutus si, qui iura maiestatis non habeat: vt . , qui lege legibus solutus est[*]( Plutar . in Pompeio .)cùm imperium ei extra ordinem datum esset in annos quinque, vt piratas bellum gereret: neque enim nouum est ciuem legibus à populo solui, cùm id Senatus interdum sine populi iussu faceret, ad legem .[*](Asconius in Cornelianam .) , qua Senatus Romanorum prohibetur quenquam lege soluere nisi ducenti Senatores affuissent. Nam lege duodecim ita cauebatur: NISI COMITIIS[*]( Cicero pro domo.) NE IRROGANTO, FAXIT CAPITAL ESTO. cui legi derogatum erat à Senatu. Qui autem lege, pluribúsve, aut omnibus solutus est, eorum tamen imperio qui iura -
85
habent tenetur : etiamsi omnibus legibus in perpetuo solutus sit, vt Augustus : qui tametsi populi princeps esset, in Repub. omnium primus,populo vniuerso,in quo Reipublicae maiestas erat,inferiorem se simulans rogationes ad populum sæpissimè ferebat, cum populus leges iuberet non Augustus:& in magistratibus creandis ciuium manus prehensabat, vt candidatos populo commendaret. Eum autem, qui iura maiestatis habeat, nullius imperio teneri oportet: quod argutè significans ,his verbis ad Senatum, Non aliter, inquit,ratio constat, quàm si nulli reddatur , de iure maiestatis disserebat: cuius est non modò singulis, sed etiam , leges dare, & latas --gare:quod ab eo fieri non potest,qui alterius iussis,ac imperiis teneatur. Idcircò lex ipsa[*]( l .Princeps. de legibus. l . sacratissimæ eod .)principem legibus soluit : legis autem verbo , imperium quoque significatur eius,in quo . maiestas inest. Itaque videmus in legibus ferendis, exceptionem legum omnium, quæ legi latæ contrariæ sint, , aut si, cum lata lege quadam ex parte pugnent, derogatoriam subiici[*]( l . formad .de offic præfecti Prætor. C . Bald . in l . cunctos populos, columna.I de summa trinit . C . & in c . vlt .de offic . Archi . Bald .in l . rescripta.de precib . imperat. C . Alex . consi .tot. nu . 5 .), siue leges ab aliis retro principibus,siue ab eodem principe latæ fuerint. Id enim scitum est, non modo priuilegia, sed ne leges quidem,aut edicta,mortuo principe vim retinere suam,nisi consequentium principum auctoritate, vel consensione tacita,sanciantur. Nam cùm Bartolus[*]( Bart . in constitut.ad reprimendum verbo,reges, nu . 21 . Castrensis consi . 107 .Oldrad. consi . 108 .)ad . Germanorum Imperatorem legatus esset, vt ciuitatis priuilegia confirmarentur, obtinuit illud quidem,sedea conditione, vt tandiu vim haberent, quoad reuocarentur à posteris Imperatoribus, quibus , etiam si clausula subiecta non fuisset , præiudicium nullum,creari[*]( Bal . in tit .de pace Constantiæ verbo amplius. Felin in cap .I. nu . 5 . de probat. Afflic . in tit .quæ sunt regalia in proœnio . nu . 6 . Carolus Ruinus consi . 91.lib.I. nu .II.)potuisset. Quamobrem Hospitalis, Cancellarius: priuilegia, vico sancti à . Rege concessa, sigillo regio munire, obstinato animo,etiam petente Regina, recusauit, propterea quòd perpetuam tributorum immunitatem continerent, contra naturam priuilegiorum, quæ personis tribuuntur,& consequentium principum potestati præiudicare viderentur:neque tamen; si in perpetuum concessa fuerint, corporibus , aut collegiis, quæ sempiterna sunt, principis largientis vita, diuturniora sunt futura, quæ si à populo, vel Republica, corporibus, aut in --tuum tribuantur , sempiterna fore necesse est : aut certè quandiu ciuitas illa popularis stabit. Nam cùm populi maiestas ad dominatum vnius, à quo priuilegia peti oporteret, delata videretur. [*]( Tranquil . in Tiberio.)Augusti successor Indulta beneficia à defunctis principibus, non aliter vim habere voluit, quàm si successores rata haberent, cùm antea principis beneficium,nisi ad tempus datum esset,perpetuum haberentur. Itaque Reges nostri, beneficia corporibus & collegiis tributa, renouare consueuerunt:atque adeò Curiarum omnium iurisdictiones & imperia confirmare. Quòd si princeps nullis maiorum legibus obligatur,quonam modo suis obligaretur? nam aliorum quidem imperium suscipi,sibi ipsi verò imperare[*]( l . ille à quo. § . tempestiuum ad Trebel . l . penult . de arbitr . cap . inontuit de elect.)nemo potest. Nulla,inquit [*]( l . à Titio § . nulla.de verb . oblig . l . si quis in principio de legat.8.), obligatio consistere potest , quæ à voluntate promittentis statum capit : quæ certè ratio,non modò probabilis est,sed etiam ad persuadendum necessaria,sci-
86
licet principem suis legibus ac iussis obligari posse. enim Pontifices maximos sibi ipsis manus[*]( c .mandasti. 2 . q . 4 .licet Archidiaconus contra sent ac, in c . 2 . constit .lib. 6 .ex cap . nemo.II. q . 3 . lo . Andr .in cap .I.da rap .& in regul . cui licet de regu . lib. 6 . c .dudum de præbend .lib. 6 .)vincire posse negant iuris interpretes:ita nec summus quoque princeps, imò nec magistratus, aut priuatus quisquam edicere aut imperare sibi potest. Hinc illa in fine legum omnium ac edictorum subiecta clausula, SIC NOBIS . ab omnibus intelligatur, leges tametsi iustas, ab vnius iubentis voluntate pendere. Sed legibus diuinis.ac naturalibus, principes omnes ac populi æquè obligantur, quas qui perrumpere, aut infirmare tentabunt, diuinæ maiestatis iudicia non effugient. Quod igitur summum in Republica imperium legibus solutum diximus, nihil ad diuinas, aut naturæ leges pertinet. Nam inter Pontifices, is qui iura maiestatis omnium-- optimè , & qui ferè omnium Imperatorum, ac Principum Christianorum potestatem sibi subiecerat[*](Innocentius 4 . Pontifex max .in cap . innotuit de election.extra.), summum imperium eius esse dixit, qui ordinario iuri, ( , vt ego interpretor, patriis legibus) derogare potest. Num igitur princeps patriis legibus, in quas iurauit, obligatur? Distinctione res opus habet. Si Princeps seipsum sibi iureiurando adegerit, obligatio iurisiurandi, propter ea quæ diximus, consistere non potest[*]( l . iurisgentium . § .si. plagii. can .iusiurandum. 22 . q 5 .): cùm ne priuatos quidem teneat[*]( l . vlt .qui satisdare cog . ff .)iusiurandum mutua inter ipsos obligatione contractum, si sunt pacta conuenta, à quibus discedere lex ipsa patiatur: etiam si pacta honestati consentanea sint. At si Princeps, alteri principi, iureiurando leges à se vel à maioribus latas non violaturum se promiserit, obligatus tenetur, si quid -- Principis interest: si nihil est quod alterius Principis intersit, ne ipse quidem qui iurauit,obligatur. Ac tametsi , omnibus ferè commentariis, ac responsis statuit, pacta conuenta, quæ nullam vim habitura fuissent, sola vi iurisiurandi vim accipere (quæ sententia nulla vel ratione probabili, vel autoritate confirmari[*]( Carolus Molinæus vbique ad notas consiliorum Alexandri .)potest) nihilominus tamen Principes suis edictis ac legibus, quas etiam iureiurando confirmauerint, teneri negauit[*]( Alexand . consi . 224 .lib. 6 . & Bal .In l clari. de fidei commiss . C .& Canonistæ in glosa distinctionis II. Panormita . in cap .pro illorum. de præbendis.). Idem iudicandum relinquitur, si Princeps Iuratus, quid promiserit priuatis. Quod autem diximus iuratos Principes iis pactis, quæ cum aliis Principibus, aut subditis fecerint, si iusta sint, obligari, non ideò id sit, quòd iurati sunt, aut quia suis legibus obligantur: sed quia iustis conuentionibus quisque tenetur, si quid alteriusintersit:siue iuratus, siue iniuratus sit: & ex causis, quibus priuatus ac subditus quisque in integrum, si capti sunt, restitui potest: siue aliena fraude ac dolo, siue errore, siue metu est: non tantùm in iis quæ ad iura maiestatis imminutæ, sed etiam in iis, quæ ad priuata commoda rationésque domesticas attinent. Atque in eo quidem plerósque, tam labi ac decipi[*]( Bal .in l .donationes. de donat. inter virum & vxorem. C . Cynus & Bar .in l .digna vox.de legib . C . Bart . & Castrens . in l . princeps de legibus. Anton . Butrio , Imola . Panormitan . Felin. in cap .I. de probat.)videmus, qui pacta conuenta, Principum leges esse putant, quàm qui leges , (vt eorum verbis vtamur) appellant[*]( Petrus Belluga in specul . tit .I.): cùm scilicet princeps, rogatione populi legem tulit, acceptis ob id à populo pecuniis, vel exacto tributo: tunc enim regem sua lege teneri aiunt, cæteris legibus non item: quibus tamen derogare posse confitentur, sublata causa, propter quam lata lex est: quod vt verum sit, & ratione[*](notat.in summa de condic. in deb .& in cap .I.de probat. & ex l . pen.de donat.inter virum & vxorem. C . Innocentius in cap . nouit. de Iudic . & cap . licet. de election.), ac auctoritate confirmari possit, nihil tamen pecuniis opus (est, aut)
87
est, aut iureiurando,si subditorum intersit legem seruari: vox enim Principis instar oraculi esse debet: dignitas autem principis agitur, si vel subditi tam improbum esse opinentur, vt nisi iurato credi non debeat: vel tam , vt pacta conuenta sine mercede seruaturum non putent. Hoc igitur teneamus, leges à se latas sua voluntate, ac sine subditorum consensu, abrogare, vel quadam ex parte . derogare, vel subrogare, vel obrogare licere, ac semper licuisse, si æquitas ipsa id postulare videatur: derogatio verò, vel abrogatio, vel etiam obrogatio, non obscura, aut ambigua, sed singulari verborum conceptione fieri debet[*]( Bald .in. l .humanum.de legibus. C .Archidiaconus. in c . 1 . de constit . lib. 6 .). Quòd si nulla legis abrogandæ causa probabilis est, contra officium boni -- faciat, si legem abrogare velit: nec tamen obligatione maiorum tenetur[*]( cap . vlt .lib. 6 . de rescriptis glosa in l . II patronus. de iis quæ id fraudem.), nisi quatenus ab iis percepit. Exemplo sit illud, quod populi questi sunt apud regem, leges ab eo deminutas esse, falsa specie, non sine maximo subditorum detrimento, contra pacta conuenta Fortunati regis anno M.. . & regis M.. . qui iurati populo promiserunt se leges inuiolabiles habituros: eóque nomine, populus septimo quoque anno à singulis singulos exigere , (id est duodecimam ferè partem assis ) eorum qui quindecim in censu habuerint, & in ærarium Principis inferre tenetur. At regnum est, & quidem ad -- vtriusque sexus delatum: sublata verò causa legis ferendæ, id est tributo, nihil obstat quo minus princeps legem abrogare possit. Non est igitur conuentionum: ac legum perturbanda ratio: cùm lex ab eius voluntate pendeat, qui in Repub.potestatem adeptus est, & qui sua lege, subditos omnes tenere[*]( l . non dubium. de legibus. C .), ipse verò teneri non potest: at conuentio inter ciues, ac principem mutuam habet obligationem[*]( l .Labeo. de verbor. signif .), à qua discedi sine mutuo[*]( l .ab emptione de pactis. l .nihil tam naturale de regul .)consensu non potest. In quo genere Princeps nihil habet, quo subditis superior[*]( Cynus . Bald . Bartol . Salic . in l . digna vox. de legib . C . laso . in l . 1 . de constitut. princip. C . Felin. in cap . translato de constitut.)esse videatur: illud tantùm, quòd sublata causa ferendæ legis in quam ipse iurauit, nec sua lege tenetur nec iureiurando[*]( Bal .in l .Claris. de fideicom . C . Panor . in cap . pro illorum. de præbendis, Alexand . consi . 224 .lib. 6 .& consil . 122 .& 125 . lib. 4 .)ciuis tenetur. Quanquam Principes bene à doctrina informati, nullo sese iurisiurandi vinculo patiuntur obligari, cùm de legibus agitur,aut certè summum Reipublicae imperium non habent. Cur igitur, dicet aliquis, Imperator Germanorum, qui Principes omnes Christianos dignitate antecedit, priusquam initiatus & sacris auspiciis inauguratus sit, Iusiurandum præstare solet, verbis à Pontifice conceptis, se leges imperij minimè violaturum, ciuibus ex æquo bono iura daturum: Pontificis maximi maiestatem comiter obseruaturum, religionem summa pietate defensurum, pupillos, egentes,ac peregrinos, omni amplexurum. Hanc formulam iurisiurandi qua se . Imperator obligauit cùm initiaretur, Cardinalis ad Pontificem . misisse dicitur. Neque id mirum,cùm Imperator Germanorum Principum legibus ac decretis teneatur, vt suo loco dicemus. At etiam Reges, ineunte imperio, patria decreta sese obseruaturos iureiurando spondere consueuerunt: ac subditi quoque principis, ex
88
maiorum moribus & institutis se iussa facturos, Regium nomen sanctum est, & augustum, sed pleríque, non tam , quàm appellatione, Reges sunt, vt de Regibus , & fertur. Idem quoque de regibus iudicium faciemus. Neque verò maiores nostri, iusiurandum à regibus, vt leges seruarent extorqueri voluerunt. Testis est formula ex antiquis Archiuis accepta, quam describere " ad regem Anno M.. LVIII. regnante . . . , Ego Deo mox futurus rex , in die meæ, promitto coram Deo & sanctis eius, quòd de nobis commissis canonicum priuilegium, & debitam legem, atque Iustitiam conseruabo, & defensionem, - [*](Iusiurandum Philippi . t . Regis Francorum , Henrici filium.)- Domino, quantùm potero exhibebo, sicut Rex in suo regno Episcopo, & Ecclesiæ sibi commissæ per rectum exhibere debet: populo quóque nobis credito, me dispensationem legum in sui iure consistentem, nostra auctoritate concessurum." Consimilis est formula in Bibliotheca, & eiusdem Regis: tamen Pontificium aliquid sapit. At ego formulam, qua nihil purius ac melius fieri potest, ex antiquissimis Bibliothecæ Archiuis excerptam, omnibus Regibus ad intuendum & ad imitandum proponam. "Iuro ego per Deum , ac promitto me iustè regnaturum: Iudicium, æquitatem, ac misericordiam facturum": quæ certè formula, ex ipsius [*]( cap .9.)verbis expressa videtur. Ego, inquit Deus sempiternus, quo fa--cio iudicium, iustitiam, & misericordiam, & in iis summam capio voluptatem. Quæ formulæ satis indicant, iusiurandum non ita pridem typis excusum in eo libello qui inscribitur Regis initiatio populari sermone: SACRE . ab antiqua formula valde diuersum esse: in tamen, nulla legis erga principem obligatio posita. At ne reges quidem ipsos, Hebraeorum populus, nec in , nec item , aut in regibus iurisiurandi obligatione illos deuinxerunt: nulla tamen ex omnibus formulis efficacior visa mihi est, quàm ducis, cùm Poloniæ Rex à legatis , his verbis concepta: "Ego Henrichus Rex Poloniæ, . Iuro Deo omnipotenti, quòd omnia iura, libertates, priuilegia publica & priuata iuricommuni non contraria, Ecclesiis, Principibus, , nobilibus, ciuibus, incolis, per meos prædecessores Reges, & quoscunque Principes dominos, Regni Poloniæ concessa, & quæ in interregno decreta sunt seruabo, iúsque omnibus incolis more maiorum reddam. Ac si quidem (quod absit) sacramentum meum violauero, nullam nobis incolæ regni obedientiam præstare tenebuntur, . sic Deus adiuuet."Hæc formula non regiam maiestatem, sed Principis, (id est in Republica primi) conditionem sapit. Quantùm verò ad imperij leges attinet, cùm sint cum ipsa maiestate coniunctæ, Princeps nec eas abrogare, nec iis derogare possunt: est lex , regni huius firmissimum fundamentum: quòd si legibus imperii derogatum sit, hoc sarciri solet à magistratibus, mortuo principe, siquid erit contra leges imperij decretum,
89
aut de iure maiestatis deminutum, aut de prædiis ad Rempublicam pertinentibus . Hic obiiciet aliquis, . Regem, cùm vI. filiam sibi desponderet, & rex , promisisse libertatem, ac maiestatem Senatus se minimè violaturum, ac modis omnibus operam daturum, à magistratibus, ex legum præscripto, diceretur: sic enim iurasse dicitur anno M.. . A. . . . . Sed hoc ideò factum est quòd peregrinus homo in huius imperij, sceptra, contra leges & instituta maiorum inuasisset, & . quem per Senatum damnari, ac regni iure indignum, propalam in curia Parisiorum declara--ri iussisset:legibus autem municipalibus quæ de iure priuatorum latæ sunt, non aliter apud nos derogatur, aut subrogatur, quàm ciuitatis ordinibus conuocatis, Pontificibus, inquam, nobilitate ac plebe, & vnum in locum, per duumuiros à principe datos, legitimè coactis: ; tamen Princeps iis legibus municipalibus, aut comitiorum suffragiis obligatur, quò minùs iis derogare suo iure, si velit, possit: idque maximè, si æquitas ipsa postulare videatur. Atque in eo quidem Principis maiestas elucet, cùm populi tribus & ordines, humili habitu ad principem rogationes ferunt, nec imperandi prohibendíve, suffragiorum potestatem habent: sed Princeps arbitrio suo, ac voluntate, omnia moderatur, & quæcunque decreuit, ac iussit, ea legum vim habent. Eorum igitur, quiPrincipem imperio populari teneri, & quidem libris peruulgatis tradunt, minuenda opinio est: id enim seditiosis hominibus ad res nouandas materiam præbet, ac Rerumpublicarum affert. Neque enim ratio probabilis adduci potest, cur subditi principibus imperent, aut popularibus comitiis potestas tribui debeat, præterquam in ipsius Principis infantia, vel furore, vel captiuitate: vt ei procurator comitiorum suffragiis creari possit: alioqui si Reges legibus ac populi iussis teneantur, inanis est illorum potestas, inane regium nomen futurum:nec tamen sub tali Principe Respvblica popularis esse potest, sed , aut paucorum cœtus, in quo leges ac edicta, non eius qui præest, sed eorum qui æqua potestate suffragium habent, --te ac nomine imperantur, qui tamen tum vniuersi, tum singuli ad principem rogationes ferant, eíque fidem ac obedientiam præstare se simulent: quæ omnia tam absurda sunt, vt quid maximè non facilè dici possit.[*](Conuentus Francorum )Cùm enim VIII. Rex apud conuentus haberet annos circiter . natus, tametsi nunquam antea fuerat, nec postea extitit, tanta comitiorum, quanta illis temporibus, potestas, nihilominus orator populi, sic orationem quæ typis excusa est, ad Regem conuersus, auspicatur: "Altissime, potentissime, Rex, Domine noster naturalis, ac , vestri humiles, ac obedientissimi subditi . qui huc vestro iussu venerunt, sese sistunt coram vobis, in omni humilitate, reuerentia, & subiectione . mihi mandatum est ab , & singulis, vobis exponere bonam voluntatem, effectionem, & firmissimum animi propositum, quod habent vobis seruiendi,
90
& obediendi, ac subueniendi in omnibus vestris negotiis, ac ." In summa omnis illa oratio nihil aliud habet, quàm perpetuam voluntatis omnium erga regem testificationem, & obedientíam ac fidem. Eadem ferè est apud in comitiis habita oratio ad I. . regem, cùm tamen vix annum attigisset. Nec aliter Hispanorum conuentus habentur, maior obedientia, ac maius obsequium regi exhibetur, vt videre est in actionibus comitiorum quæ habita sunt , ab rege , anno M.. . .II. cùm vix annum quintum ac implesset. Regis autem [*](Conuentus Hispanorum.)ad rogationes populi responsa, eadem formula, quæ apud nos concepta sunt, his verbis, , , . Quinetiam tributigenus quoddam, apud appellatur. Ex quo perspicitur eos falli[*]( Petrus Belluga in speculo)qui reges Fortunati[*](anno M.. CCI . X .& confirmatum anno M.. CCCXX .)beneficiis derogare posse negant: vt enim inane futurum erat beneficium post regis occasum, nisi successoris auctoritate staret: ita quoq; necessaria est consequentium regum sanctio, cùm æqualibus imperare ex lege[*]( l .ille à quo. § .tempestiuum ad Trebel ff .)nemo possit. Ac tametsi conuentus , qui ferè altero aut tertio quoque anno haberi conseuerunt, maiorem quandam præ se ferant populi potestatem, vt ferè populi omnes ad Aquilonem suplex ad regem rogationes ferre consueuit. Cùm autem populus anno M.. . [*](mense Octobri .)communi omnium consensione decreuisset, nihil in comitiis agere prius--quam Regina successorem imperij designasset, eíque esset comitiorum decretum, responsum tamen ab illa tulerunt sepulchrum sibi, priusquam moreretur, non esse fodiendum: nec tamen illorum consiliis ac decretis fore locum, nec certè decretis comitiorum acquieuit. Iam verò conuentus nec admitti, nec dimitti possunt, nisi Principis edicto, perinde vt apud nos, & fieri solet: quod statis est argumenti, concilia nullam habere imperandi, prohibendíve potestatem. Hoc tamen singulare videri possit, quòd, quæ leges populi rogatione,ac Principis iussu feruntur, non aliter quàm populi abrogari possunt. Id enim in legatus mihi confirmauit: idem tamen confitetur legem probari aut respui consueuis--se contra populi voluntatem, vt Principi placuerit. Et quidem Henrichus VIII. Rex, summa regiáque potestate, comitiorum decreta vno verbo sustulit:tametsi reges non aliter initiantur, quàm si iureiurando promiserint se leges patrias minimè violaturos: quod quale sit, satis explicatum opinor. At obiici potest tributa temeraria, nec apud , nec apud imperai, nec imperata solui, nisi ordinum consensu id fiat: ídque , I. Regis , veteri lege cauetur, qua populus aduersus Principem, quasi clypeo quodam se tueri sæpe visus est. Ego verò cæteris Regibus non plus in eo genere, quàm Regibus livere puto:cùm nemo sit tam improbus tyrannus, qui aliena bona diripere fas esse putet:vt , se in comitiis disseruisse scribit, si tamen Reipublicae necessitas,
91
quæ non patiatur comitiorum vocationem haberi, non est expetenda consensio populi, cuius salus agitur, quæ post Deum immortalem in Principis prudentia consistit : sed erit de toto genere tributorum ac vectigalium differendi locus. Reges quidem , tertio quoque anno, iam inde ab I.[*]( Polydorus in Iustoria Anglotura .)Rege tributum extra ordinem à populo petere & obtinere consueuerunt : nam Regina quingenta aureorum millia populi consensu expressit,anno M.. . LXX. (vt in Hispania quoque interdum fieri consueuit) quo genere tributi exigendi iam multos annos abstinuerat. Hic tamen aliquis obiiciat, & , ex illustri gente, capitis damnatos suisse,idque populi comitiis ac suffragiis,postulante VIII. Rege: Henrichus VI. Rex iisdem comitiorum suffragiis damnatus est: at id factum est in curia superiore, ordinum Pontificum inquam, ac nobilium & rogatione curiæ inferioris, plebis legati consimili rogatione ac decreto damnati sunt comites , , & cæteri coniuratorum principes,qui aduersus Rempublicam arma cœperant[*](anno 1571 .). Non fuit igitur in populo iudicandi potestas, sed in curia maiore, datis à Principe iudicibus extra ordinem : alioqui omnes populi legati qui ad comitia conuenerant, participes suissent. Restat illud quod magis ambiguum videtur : cùm enim Maria Regina principi nuptura esset, conuentus[*](anno 1554 .die 2 . April .)habiti sunt vt -- pacta connubialia probaret: sic autem populi decretum conceptum est. De pactis sponsalibus Reginæ cum principe,Senatus, populíque ordines, in palatio simul coacti, ita decreuerunt itáque .Primùm omnia imperia, sacerdotia, magistratus, curationes æquè ac fructus omnes, & prouentus agrorum fiscalium, vectigalium, tributorum,ac totius publici, & quæcúnque ad iura maiestatis pertinet , placet ordinibus vnius Reginæ arbitrio ac voluntati relinqui : nec contractis nuptiis sceptra regni, summámve potestatem, quæque legibus beneficia, maritis ab vxoribus tribuuntur[*](Vulgò appellatur. Courtoisie d ’ Angleterre , quum maritus vsumfructum bonorum vxoris habet.)penes Regem , sed omnia in Reginæ potestate futura. Omnia autem edicta,decreta,leges,rescripta,coniun-- Regis ac Reginæ nominibus concipi, & manu ac chirographo, sigillóque confirmari placet, ea tamen lege , vt solius Reginæ auctoritas, sine Rege sufficiat ad legum & edictorum sanctionem: Regis autem solîus auctoritas nullum sit habitura pondus aut momentum.Hæc ad verbum ex actis publicis, Latinè reddidimus, vt omnes intelligant, habere quidem ordines auctoritatem quandam, iura verò maiestatis , ac summam in versari.Legum autem ac edictorum probatio ac publicatio, quæ in curia, vel Senatu fieri solet, non arguit maiestatem in Senatu vel curia inesse,sed auctoritatis speciem, sine qua, vel in rebus à Senatu iudicandis, vel mortuo principe,leges ab eo latæ in dubium reuocarentur.Hoc igitur teneamus , Principis maiestatem , nec comitiorum conuocatione, nec Senatus populíque præsentia minui: etiamsi videamus principem
92
pleráque tribuere, quæ singulis denegarentur, aut non ita facilè tribuerentur: vel quia singulorum voces minùs exaudiuntur, quàm vniuersorum: vel quòd princeps alienis oculis & auribus vti consueuit: in comitiis verò, populum videt, audítque per sese, ac pudore, vel metu, vel naturæ bonitate, coactus iustas rogationes admittit. Ex quibus efficitur summum ius maiestatis in eo potissimùm versari, cùm non modò singulis, sed etiam leges dantur, iisque imperatur. Sæpe vidimus, sine ordinum conuocatione, aut consensu, leges à principe abrogatas. Neque id nouum: nam ante Belli ætatem, qui iudicio vicerat, nullas moribus Gallorum expensas ferebat, cùm satis esse arbitrarentur summum rei quæ in controuersia fuisset adipisci[*](contra.I.eum quem de Iudic . ff .): quod e-- dicto sublatum est sine populi aut comitiorum rogatione. Lex item, qua à publico testimonio more maiorum arcebantur, abrogata est à VI. Rege sine populi consensione. Neque modò æquum est, sed etiam necessarium, leges in principis arbitrio perinde esse, vt in potestate gubernatoris ipsa gubernacula, quæ essent inutilia, nisi ad omnem cæli faciem & moueri & couerti possent, vt rectissimè Sextus dicere solebat: ne ipsa nauis cum gubernatore prius naufragium patiatur, quàm vectores consuli possint. Quòd si magistratibus interdum ea potestas, cogente Reipublicae necessitate, tribuitur, vt de diximus, quanto magis summo principi necessarium? Ob id enim Augustus cùm M.. Antonij copias ad fugasset, legibus solutusest à Senatu, tametsi, neque regiam, neque summam potestatem haberet, vt suo loco planum faciemus. Post etiam, legibus non modò à Senatu, sed etiam à populo solutus esse dicitur, & summa potestas omnis est in eum translata lege regia, quæ de imperio eius lata memoratur[*](In I.i.de constitut.princip.), quæque marmoreis lapidibus inscripta, Romæ extat: quanquam ridiculum videri possit legem regiam ad populum latam fuisse, cum iura comitiorum ac suffragiorum ab Augusto plebi relicta, penitus ademisset[*](Tacitus & Tranquillus in Tiberio.). Quòd si necesse est principem aut optimates qui legibus præsunt eisdem obligari, nec leges iubere posse, nisi prius à Senatu fuerint, aut à populo probatæ: certè sine Senatus, aut populi consensu, non poterunt[*](I.nihil tam naturale de regul )antiquari, quod tamen in Republica populari fieri -- modo potest, cùm populus sibi seipsum obligare non possit: cur ergo populus . iurabat in leges?[*]( Plutar .in Mario Appian.lib. 1 .)Id à Tribune: plebis initium accepit, vt legibus à se latis arctius Patres obligaret: quod deinceps in omnibus legibus factum scribit Dio [*](lib. 37 .). Sed aliud est, vniuersos, aliud singulos obligare: ciues quidem singuli iurabant in leges, vniuersi non iurabant: quia singuli vniuersorum imperio tenebantur. Iusiurandum verò ab fieri non poterat: est enim corpus quoddam vniuersitatis à singulis potestate, & natura diuisum, deinde Iusiurandum concipitur à singulis potestate, & natura diuisum, deinde Iusiurandum concipitur à maiore potestate, nihil autem populi in Republica populari maius esse : at in monarchia tum singuli ciues, tum vniuersi iurant in fidem vnius Principis, qui post Deum immortale obligatur nemini: est enim ea vis, vt is cui præstatur
93
semper sit superior: ac propterea dat quidem, nec tamen accipit fidem, licèt patroni ac mutua sit fides, & tuendæ salutis ac dignitatis vtriusque obligatio contracta. Quòd si verum est summum principem post Deum nullius iureiurando teneri, cur Traianus Augustus stans & erectus ante consulem sedentem, iurauit in leges> Duplici ratione id factum videtur: altera quidem, quòd adeptus consulatum, vnà cum principatu, more Consulum iurauit, ineunte magistratu Consulari, quod iusiurandum ab omnibus magistratibus Calendis præstari solebat in : altera ratio est quò Imperatores summam initio potestatem non haberent, sed principes tantùm -- , id est in Republica omnium primi, quæ Reipublicae forma PRINCIPATUS non Monarchia vocatur: principatus autem forma dicitur, in qua cæteris dignitate prior est, vt apud : Imperator enim seu princeps Romanorum, auctoritate quidem cæteris, non imperio, præponderabat: sed maxima pars, pro legitimo principatu tyrannidem exercuerunt. Id autem satis intellectum est, imperante Caligula crudelissimo tyranno, qui cùm reges exteros ac populi socios ad admisisset, de dignitate inter ipsos oborta contentio est, vt silentium imponeret, hunc Homeri versum ex vsurpauit, . Parùm, inquit Tranquillus, abfuit quin speciem principatus in regnum conuerteret, & capiti diademacircumponeret. Nam in principatu, prætor, seu princeps, qui cæteris præest, summam potestatem non habet, vt postea de ac Germanorum Republica dicemus. Ac tamesti pleríque Romanorum Imperatores summam potestatem inuasissent, ac populo Libertatem variis fraudibus extorsissent, Traianus tamen tanta bonitate, cæteris omnibus præstitisse dicitur, vt mirum videri non debeat, si iuraret in leges, vt scilicet cæteros ciues sui exemplo ad leges obseruandas inuitaret in leges vt scilicet cæteros ciues sui exemplo ad leges obseruandas inuitaret: sed nullus ex Imperatoribus ante Traianum iurauit in leges. Itaque Plinius, qui Principis . . laudes oratione complexus est, exclamat hunc in modum: Rem, inquit, nouam & numquam ante hac auditam, Iurat is per quem iuramus, & sub occasum [*](vide locum ad verbum, & huc trascribe ) vt Se--natus populíque Rom. gratiam ambiret, Ecce, inquit, nostri clarum seculis reparamus exemplum: iurat vobis, per quem iuratis: sic enim Cassiodorus. At vero simile est, cæteros principes exemplum illud imitatos fuisse, etiamsi plerîque iure summam potestatem adipiscantur. Horum tamen plerique versus & Aquilonem, ita concipiunt iusiurandum, vt de maiestate plurimùm detrahere videantur. Et certè optimates ac , ineunte rege principatum, intercesserunt, nec prius illum initiari aut à Pontificibus inaugurari permiserunt, quàm iurasset se nullum ex nobilitate capitis [*](anno 1559 )aut proscripturum, sed iudicium Senatui relicturum, nobiles item omnes in subditos, suæ iurisdictioni vitæ ac necis potestatem habituros, ídque extra prouocationem, nec principem participem futurum: nec item honores aut imperia priuatis daturum, sed
94
hoc in Senatus potestate futurum. Ex quibus efficitur , quidem principem esse, Regem non esse, nec iura maiestatis habere. Consimile iusiurandum antea extortum erat à huius auo, cùm bellum gereret aduersus qui regno exactus est, ac post exilium diuturnum reuersus, tandem in carcere, annos . exegerat, diem extremum obiit. At ne is, qui nunc principatum habet iusiurandum impunè violare possit, Optimates ac Pontifices, cum ciuitate , & Poloniæ Rege fœdus inierunt, qui potestatem non multò maiorem quàm princeps in suos habuisse videtur: ex duobus autem alterutrum necesse est, scilicet principem qui iurat in leges patrias, aut non habere summam potestatem, aut perfidum esse, si vel legem abrogarit: vt certè leges interdum antiquare non modò ,sed etiam necessarium est, pro locorum, temporum, ac personarum infinita varietate: aut si demus principem quidem legibus solutum iri, sed iis conditionibus ne legem inconsulto Senatu populóve iubeat, etiamsi contra Senatus poplíve decretum legem ferre possit, necesse erit principem iureiurando, quo seipsum astrinxerit à Senatu populóve solui: ac subditos vicissim qui iurauerint in leges, tum singulos, tum vniuersos à principe iurisiurandi obligatione liberari, ne perfidi habeantur. Ita fiet vt . maiestas mox in hanc, mox in illam partem inclinet, nec habeat locum in quo consistere possit: quibus positis absurditates innumerabiles in Republica consequentur, quæ, cum iure maiestatis, tota -- pugnent. Plerique tamen ita statuunt, & quidem ii qui plus in eo genere sapere sibi videntur, principem in leges patrias iurare oportere. Quæ quidem disciplinæ iura maiestatis, quæ sacrosancta esse debent, omnino labefactant & conuellunt, & vnius potestatem, cum paucorum populíve imperio conturbant, quò fit vt plerique principes, qui, quod proprium habent, sibi eripi sentiunt, id est legum ciuilium potestatem diuinas ac naturæ leges audacius perrumpant, aut legibus naturæ ac ciuilibus adæquatis, vtrisque se solutos esse arbitrentur. Exemplis igitur ea quæ diximus illustrare placet, vt omnis hæc disputatio planius ac melius intelligatur. Moribus Persarum ac leges à Regibus latas sempiternas fuisse apud [*]( Danielis cap . 6 .Lex Medorum )ter repetitum legimus, ac tametsi Rex suplicio prophetam eximere vellet, qui fraudem capitalem admisisse dicebatur, nihilominus à principibus prohibitus est, cùm dicerent moribus maiorum edicta regis immutabilia esse oportere: quibus cùm Rex inuitus, videbatur, acquieuisset, ad bestias damnatus est, & Leonibus obiectus. Quòd si non licuit Regi terrarum potentissimo suis legibus derogare, profectò subuerti oportet ea, quæ de iure maiestatis iecimus fundamenta: neque id tantùm in regno, verumetiam in statu. Nam belli originem ex eo cœpisse scribit, quòd lege ab portu prohiberentur, in quo iura gentium violari apud socios querebantur. Itáque Lacedaemonij, legatos miserunt, qui ab peterent vt lex abrogaretur. Ad hæc Pericles, cuius in Re-
95
in Republica summa: tunc erga populum gratia & auctoritas fuisse dicitur , respondit more à maioribus accepto leges à populo probatas, & ad columnam publicam appositas immutabiles esse : ex quo consequitur populum non modò suis , sed etiam maiorum legibus obligatum fuisse. Quinetiam Augustus, leges à se latas non aliter vim habere voluit,quàm si probarentur Senatus decreto[*]( l . humanum. de legibus. C .), cui Senatores omnes : consimile est illud . regis in lege, quam de ordine equestri tulit, ne scilicet regi bellum indicere, aut quid aliud quod ad Reipublicae summam pertineat, sine equestris collegii decreto,suscipere liceret.Quò fit, opinor, vt nostris moribus edictaregia non ante vim habere videantur, quàm in curia maiore cuiúsque prouinciæ patentibus portis promulgata,ídque rogatione Procuratoris fisci,deinde curiarum consensione fuerint comprobata. In verò moribus antiquis receptum est , ne legibus quæ ad Reipublicae statum pertinent,locus sit,nisi de ordinum consensu ferantur[*]( Polydorus ). Hæc argumenta vt verisimilia sint,non tamen efficiunt vt à suscepta sententia, & politica disciplina discedere debeamus. Nam quæ de moribus, ac regia potestate, in legibus abrogandis obiiciebantur, falsa & in caput ab aduersariis excogítata fuisse planum est, cùm inique animo ferrent sapientia quidem & stirpe regia clarum, sed tamen peregrinum principem, in summa & gratia & auctoritate plus cæteris valere apud re-- , qui vel hominum improborum calumniis , vel periculum facere cupiens, num Deus hominem morti erepturus esset, illum ad bestias damnauit. Cùm verò admirabilem Dei potentiam, & in suos benignitatem Princeps expertus fuisset, aduersarios leonibus lacerandos obiecit: in quo certè regem legibus à se latis superiorem esse exitus comprobauit. Consimili exemplo , is qui , legem, qua Iudæos omnes à stirpe deleri iusserat, rogatione[*]( Hester cap . penult .)antiquauit. Quæ verò Pericles legatis Lacedaemoniorum respondit, non tam ad rei veritatem, quàm ad speciem, ab eo quæsita sunt, vt belli gerendi occasione arrepta aduersariorum accusationes, & iudiciorum vim eluderet, vt verissimè ac scripserunt,nec ab ea sententia longiùs abest, nec illam refellit. At legati Periclis sophisma dicterio reiecerunt, cùm legem, quæ de colona pendebat, non tolli, sed conuerti postularent. Nam si leges immutabiles fuissent,cur tanta apud illos varietas & infinitas legum, quas perpetuis magistratuum rogationibus iubere consueuerant[*]( Plutarc . in Demetrio, Demosthene, Phocione ), vt veteres, nouis renascentibus antiquarent? Sed legatis , falsa pro veris imposuisse planum fit ex oratione Demosthenis quam habuit aduersus , qui legem tulerat ad populum, ne cui priuilegia deinceps irrogarentur, capitale esset iis, qui priuilegii extorquendi causa, aut de lege abroganda, rogationem ad populum tulissent. acerrimè restitit, ac perfecit vt rogatio antiquaretur: cùm apertè docuisset hac lege populum sua potestate omnino spoliari, nec scilicet deinceps beneficium aut -
96
merentibus tribuere, aut leges à se latas, si Reipublicae id posceret, abrogare posset. Erat etiam actio popularis apud aduersus eos, qui rogationem legibus contrariam, ad populum ferebant[*]( Demosthen . in omnib . ferè orationibus.): non tamen actione magistratibus aut priuatis, legum ferendarum potestas eripiebatur, quò minùs legem nouam antiqua meliorem, probarent. Legibus etiam quibus cauebatur ne semel irrogatam condonare, aut minuere liceret, sæpissimè derogatum est, & quidem in ipsius Periclis, deinde in , ac Demosthenis gratiam, quum populi iudiciis damnati, in singulos triginta aureorum millium mulcta[*]( Plutar . in Pericle, Demetrio Demosthene.)dicta fuisset. Id nostris quoque moribus usurpari videmus, ne scilicet mulcta fisco soluta repeti possit: quam tamen, causacognita, interdum repeti videmus. Est igitur populis omnibus vsitatum, vt qui leges ferunt, quò plus habeant ponderis, vulgarem hanc clausulam subiiciant, EDICTO ET IRREVOCABILI . tum etiam illud principio cuiusque legis, PRAESENTIBUS AC , quæ verba ad sempiternæ posteritatis memoriam inseruntur, ne lex à quoquam infirmari possit. Iam verò nostris moribus leges quæ habent ad perpetuitatem, cera viridi, ac vinculis, purpurei ac viridis coloris muniuntur: ad edicta tamen temporaria, nec , nec cera viridis, sed flaua adhibetur. Non magis tamen perpetua lex est apud nos, quàm apud , & , qui in legibus ferendis hanc clausulam subrogare consueuerant, NEC PER , NEC PER , LEX INFIRMARI POSSIT. quæ verba si perpetuam causam haberent, cur populus eodem penè momento, quo legem probârat, abrogauisset? Qua de re Cicero ad Atticum[*](lib. 5 .epist. 72 .)scribens, Scis, inquit, sanxisse, vt vix, aut omnino non posset, nec per Senatum, nec per populum infirmari sua lex. Sed vides nunquam esse obseruatas sanctiones earum legum, quæ abrogarentur: nam si id esset, nulla ferè abrogari posset, ; enim est, quæ non ipsa se sæpiat difficultate abrogationis: sed cùm lex abrogatur, illud ipsum abrogaretur, quomodo eam abrogari oporteat. Hæc ille. Apertius tamen intelligitur ex oratione Fabij aduersus intercessionem tribunorum plebis, qui duos Consules è nobilitate, à populo creari potuisse negabant, cum lege priùs lata cautum esset, vt alter Consulum à plebe crearetur. legem duodecim tabularum vsurpauit, cuius hæc verba sunt. , ID ESTO[*]( l . sed & posteriores. de legibus. ff .). Videmus igitur , Persas, , Latinos, cautionibus, ad leges sanciendas, ac stabiliendas, vti consueuisse, quibus Reges nostri, qui sæpe legibus à se latis, hæc verba subiiciunt, NEC A NOBIS, POSTERISVE NOSTRIS DEROGARI POSSIT, aut illud, NE DEROGATIONIS, , DEINCEPS RATIO . Nec tamen sibi quis ita legem dicere potest, quin ab ea discedere[*]( l . à Titio. § . nulla. de verb . oblig . l .ille à quo. § . tempestiuum. ad Trebel . l . si quis in principio delegat. 3 . l . penult . de arbitris. Bald . in l .clari.de fideicō . C . Alex . consi . 224 .lib. 6 .Pano. in cap .pro illorum de præbend .)possit. Itaque posterioribus edictis, ac legibus, superiorum abrogationes, ac derogationibus derogationes ferè semper subiiciuntur. Itaque Solon sapienter, qui noluit suis legibus vltra centum annos[*]( Plutar . in Solone.)obligari. Quanquam se viuo ac spirante page & quidem præsente,suas magna ex parte, antiquari se inuito passus est. Ea verò, quæ dicitur legum publicatio,ac probatio in Senatu, vel comitiis apud nos magnum habet, ad leges tuendas pondus ac momentum: non quia princeps probatione teneatur, aut legem sine Senatus.populíve auctorítate, vel consensu, iubere non possit : sed id tamen,Senatu probante fieri humanum est, inquit [*]( l . humanum de legib . C .), quod [*](In. d . l .humanum.), interpretatur non tam necessitatis esse, quàm humanitatis : vt illud quoque, Digna[*]( l .digna.vox.de. constitur . princip. l . ex imperfecto de legat. 3 .& l . ex imperfecto.de testamen.)vox est maiestate, regnantis legibus alligatum principem se profiteri:& certè nihil melius,nihil principe dignius, quàm eas leges quas ipse tulerit, factis & vita comprobare: id enim ad cultum & obedientiam subditorum erga principem valet plurimùm:contra verò nihil ad principis, & ad legum contemptum perniciosius, quàm quod edixeris ac decreueris, sine iusta causa perrumpere, ac labefactare, vt Senator ille apud [*](lib. 3 .), Leuius est, inquit, & vaniùs sua decreta tollere,quàm aliorum. Sed aliud est ac spontè quid ;aliud ad id exequendum obligatione teneri. Quid igitur,si Princeps occidere ac lege prohibeat: num necesse habet suis legibus parêre? non hæc hominis cuiusquam, sed ipsius Dei lex est quam ab ipsa natura hausimus & expressimus, qua Principes omnes[*]( Bald .in § vlt . colum.I. tit .qui feud dare Marti. Laudens . in tract . de princip. vers 305 . Bald in l . 2 . col . 7 . vers . item not . de seruitutib & aqua. Felin. in ca .I. col 10 . vers . 5 . alexand . consil 216 .cano. sunt quædam.25 q .I. Specul . titul . deleg . § . nunc. & DD.on. vlt . si contra ius. C .)multò magis, quam subditi obligantur, & ita obligati tenentur, vt nec per Senatum,nec per populum solui possint, quò minùs Dei præpotentis iudicio sisti cogantur. Deus e-- acerbiorem de , quàm de reliquis quæstionem exercet, vt sapientiæ magister Salamo, idémque Rex verissimè scripsit: cui congruit Marci , eius qui ob sapientiæ studium, philosophus est appellatus, dictum illud, magistratus quidem ipsos de priuatis, principes de magistratibus, Deum autem de principibus decernere,ac iudicare. Hæc duorum principum, qui sapientia, cæteris omnibus excelluisse dicuntur, sententia est: tertium adiungere placet, Asiæ Regem, cui cùm assentator diceret, omnia Regibus licêre, ac semper licuisse: ita quidem barbaris, inquit , ac tyrannis. Primus omnium, opinor, extitit, qui Alexandro, blanda oratione persuasit, Iustitiam ob id assidere, vt intelligeretur nihil à Principibus iniustè fieri posse: capi- [*](Eius, ea, lege nihilum rogatur.)-talis , & certè dignus, qui crudelissimo genere plecteretur, ac principum iustitiam illam, in experiretur : cùm enim in potestatem Cypri Regis, cui omnium insensissimus erat , incidisset, rex illum incudibus superpositum malleis contundi iussit. At quantò veriùs Seneca, Cæsari, cùm omnia licent, inquit, propter hoc minus licet. Qui autem principes, legibus & pactis conuentis solutos esse statuunt, nisi Die præpotentis : ac naturæ leges , tum etiam res ac rationes cum priuatis, iusta conuentione contractas excipiant, maximam[*](Accursi. in l . princeps. de legib .)immortali Deo, ac naturæ iniuriam inferunt. Præclarè itaque magistratus, qui in rogationibus, ac legibus, quas ad populum ferre consueuerant, hanc clausulam ad extremum subiiciebant, SI NON ERIT E. E. . . . quibus verbis, significabant, si quid iustum non esset, id populum rogari ius non esse. Omnium tamen absurdissimè, qui principem quidem
98
nihil contra leges diuinas contráque naturæ iura statuere posse [*]( Decius & Antou . Butrio . Innocent. Imola . Panormit .in cap . quæ in ecclesiarum.de constitut. ex l .quoties. de precibus imper . C . Felin. in d . cap . dol . 5 . vers . limitat.& col . 14 .), sed cum hac exceptione, nisi ratione probabili ad id faciendum adducatur. Quæ enim ratio probabilis excogitari potest, qua leges diuinas perrumpere debeamus? Inde manant illa. Qui à Pontifice maximo legibus diuinis solutus sit, huic apud Deum immortalem satis cautum[*](in cap .non est de voto. Innocent. in cap .cum olim col . 2 . de clericis coniug .& in cap . I. col . 5 . & t4 . de constitut. Panor . in cap . cum venissent. col . 5 .de election. Innocent. Butrio Imola . in cap . 2 . de renunciat .Felin.in cap . quæ in ecclesiarum. de constitut. col . 7 . vers domum.)esse: quod quàm verum sit, aliorum esto iudicium. Sed occurretur ab iis, qui omnia iustissimis ponderibus exigunt. Si naturæ legibus,id est rectæ rationi Principes omnes obligantur , lex autem ciuilis, æquitati sit, & rationi consentanea, illud quoque consequens est , Principem legibus ciuilibus obligari : nam eò pertinere videtur illud ad Augustum, Tantùm tibi licet, quantùm per leges licebit: distinctione res eget, vt quæstio planius definiatur. Aut enim in legibus propositis agitur de eo,quod publicum est,aut priuatum,aut commune: & in quicquid illud est, aut , non tamen honestum, aut honestum, nec tamen : aut simul & honestum est : aut neutrum omnino: honestum id appello, quod æquitati naturæ consentaneum :hac autem æquitate Principes omnes teneri constat : cùm quod natura doceat,id legibus naturæ, quibus Principem parere oportet, sit omnino comprehensum: neque lex ciuilis est, sed potiùs naturalis:eoque magis, si cum coniuncta sit honestas, sin quod iubetur nec honestum sit, nec , tametsi à legibus alienum esse debeat, princeps tamen iis legibus quibus non tenetur , subditos obligare potest, si nihil habeant cumturpitudine coniunctum: sunt enim honesta quædam , sunt turpia, sunt etiam inter , media: si turpe opponatur honesto, æquum est honestati locum relinqui: vt iustus , cui consilium communicare iussus erat, respondit, consilium quidem esse Reipublicae, turpe tamen sibi videri: re intellecta nihil amplius inquirendum,sed consilium illud decreuerunt. Hic popularem in modum loqui necesse est, quando in disputatione de Republica versamur, quæ ad subtilitatem philosophorum exigi non debet: nam illi statuunt nihil esse, quod non sit honestum, nec honestum, quod non idem iustum sit : sed iampridem lapsa consuetudo deflexit de via, vt necesse sit, honestorum ac , diuisas habere - . Quòd si decus abest, tamen sit quod iubetur à Principe,non ipse quidem ea lege tenetur , tametsi subditos sua lege obligatos habet, modò nihil contra naturam contráque diuinam legem iubeatur. Est igitur in principis vnius potestate , leges vt volet , abrogare, iísve derogare, subrogare, obrogare, vt leges ,aut etiam minùs ferat: habent enim honesta, iusta, vtilia , suos quodammodo gradus. Quòd si Principi licet, duobus propositis , quod minùs sit, iubere, eidem quoque licebit duobus propositis honestis, quod minus honestum, minúsque iustum sit, amplecti,& hæc quidem iubere, illa verò prohibere, etiam si lex, aliis quidem ciuibus incommodum,aliis afferat : dum tamen publica commoda priuatis , quoad eius fieri poterit, anteponantur: nec tamen si Princeps aliter decreuerit,
99
subditos honestatis, aut æquitatis specie, leges infringere oportet: vt si Princeps, fame, res ad victum necessarias exportari prohibeat, id quod iustum, sed etiam necessarium est: deinde accepta pecunia, priuatis quibusdam id permittat, tametsi mercatorum, quibus affluit frumenti copia, & Reipublicae detrimento id fiat, non tamen iis licet frumenta, ; lex à Principe antiquata fuerit: etiamsi maxima perrumpendæ legis occasio præbeatur: cùm scilicet ciuitas rerum omnium, quæ ad victum & cultum necessariæ sunt, abundat, ipsaque ratio naturalis, suadeat peregrinis, fame ac inopia oppressis, succurere: cùm vetantis legis maior sit potestas, quàm æquitatis, cuius speciemobtendere suæ cupiditati cuique liceret, nisi planum sit Principis interdictum, diuinas ac naturæ leges violare. Incidunt etiam sæpe causæ, quæ vetant Principes suis legibus parere, tametsi iustissimæ sint, & Reipublicae valde : vt si prohibeat armorum omnibus ciuibus, præterquam prætorianis militibus, aut iis, quos ad vrbis præsidium reseruarit. Huic legi Princeps si parere velit, legum interitus sequatur: quia Principem, ad legum & ciuium tutelam, aduersus improbos armari necesse est. Idem iudicandum relinquitur de legibus, quæ vel ad singulos, vel ad paucos pertinent, quæ priuilegia dicuntur: aut ad breue tempus, aut certo quodam loco feruntur, aut quæ , quarum infinitam varietatem habemus, contineat: nam tametsi scelerum à natura ducitur, pœnarumtamen acerbitas ac leuitas, pendet ab hominum legibus ac institutis, quibus Princeps obligari non debet, nisi quatenus leges ciuiles congruunt æquitati naturali, qua sublata, princeps quidem omnino legibus solutus est, non tamen subditi, quibus parere necesse est quousque leges abrogatæ fuerint. Est enim naturæ lex illa, sed etiam inter diuinas sæpius repetita, Principum qui Dei concessu ac potestate, populis tribuuntur, edictis obediendum nisi cum natura ipsa pugnent: cúmque legibus à Deo latis, quibus Principes omnes æquè ac populi tenentur, & quemadmodum patronis fides datur à clientibus, sine cuiusquam exceptione, præterquam Regis, qui summum in omnes omnium patronos ius habet: ita quoque Regibus obedientia debetur, sed post Deum - [*](Principes suis conuentionibus æquè : c priuatos obligari)-mortalem, cuius summa est in omnes orbis terrarum Reges, vitæ necísque potestas. His ita constitutis, sequitur principem summum, pactis conuentis æquè ac priuatos obligari: siue cum exteris, siue cum ciuibus contraxerit: cùm enim princeps mutuæ fidei inter priuatos, ac legum omnium vindex sit, quantò magis datam à se fidem, ac promissa seruare tenetur? quod certè curia Parisiorum graui oratione ad . Regem[*](anno 1563 . Mense Martio.)non ita pridem satis indicauit, cùm negaret à pactis conuentis cum collegio pontificum, sine ipsorum consensu Regi discedere licere, hac subiecta ratione, quòd ius tribuere teneretur. Et quidem mihi succurrit [*]( Alexander consi . 97 .lib. 3 .num.13. Cynus in rescripta.de precibus imp .offert. C . Iacob . Butrigar .in I. vlt .si contra ius vel vtilitatem .)Iurisconsulti responsum planè diuinum, quódque literis aureis præ foribus Principum, inscribi decuisset, scilicet inter ea, quæ casu quodam improuiso accidunt, censeri, si Princeps à pactis conuentis discedat, neque id in coniecturam venire, quia duplex est obligatio,
100
altera quidem naturalis: quid enim tam naturæ[*]( l .I.de pactis.)consentaneum, quàm iusta promissa feruare? altera propter principis dignitatem, quæ agitur in fide seruanda,etiam cum fui detrimento,cùm violatæ fidei omnibus , ac vindex esse debeat, nec à principe, crimen perfidia grauius[*](Innocent. in cap . ad Apostolicam.de re iudi .), admitti possit. Itaque in iudiciis, cum fides Principis agitur, priuatis potius quàm principi consulendum est: & seuerius de principe, quàm depriuatis decernendum:nam si cui Princeps honorem, magistratúmve contulerit, sine iusta causa adimere non posse iudicatur : quod tamen subditis licet, & cum legibus fiduciariis, beneficium clienti eripere patrono sine causa liceret, Principi tamen non licebat. Ex quibus intelligitur, labi & errare iuris interpretes[*]( Panor . Butrio . Imol .Felin.in ca . I. de probat. Cardin . consi .I 47 . donans.), qui negant principem suis -- , non alia, quàm naturali obligatione, teneri, quòd obligatio iuris ciuilis propria sit: qui error eripiendus est: cui enim dubium esse possit, quin obligatio eiusdem sit naturæ, atque conuentio? Igitur si conuentio naturalis est, ac gentium omnium communis, obligationes quoque, & actiones, eiusdem esse naturæ consequens[*]( l .indebiti.de condic. Inde. l . 2 .rerum amor. l ex hoc iure de iustia . Bar . Bald . Angel . ibid .)est. At nulla ferè conuentio,nulla obligatio cogitari potest, quæ non sit & naturæ, & gentium omnium communis. Demus tamen aliquot esse pacta conuenta, quæ à legibus ciuitatis cuiúsque manant, quis negare audeat, Principem ciuilibus pactis,ac stipulationibus arctiùs obligari, quam priuatos?[*]( Bald .in § . vlt . col .I. tit . qui feudum dare. Martin. Candens. in tract . de princip. vers . 305 .)atque ita obligari vt ne summa quidem potestate, quàm habet, iis derogare possit? hæc enim grauissimorum Iurisconsultorum[*]( Bald .in l . princeps, de legibus & in cap .I. § . ad her . col . 5 . Castresis in l .digna vox, de legib . C . Decius consi . to . nu .. 22 . Bal .in l . ex imperfecto.de resta. C . Decius consil . 404 . nu .8.)sententiis -- & probata videmus: quid mirum? cùm Deus ipse suis promissis teneatur, vt rectè sententiarum magister scripsit. Sic enim apud Hieremiam[*]( cap .45.)clara voce obtestatur. Cogite, inquit, populos omnes totius orbis terrarum, vt inter me ac populum meum iudicent, si quid à me fieri debuit, quod non fecerim. Ne igitur in disputationem reuocemus ea, de quibus interpretes nonnulli dubitârunt[*]( Bart in l . prohibere. § . plane. quod VI. Bald . in cap .I. de natura. Andi . & in cap .I. de probat.ex Felin. l . vlt .de transa . C . Panormit . in cap .nouit. de iudic . Spec .in titu . de instru . edit. § . nunc dicendum. Ancaran . consi . 2 .vt factum.Felin. in cap .I. de probat.), an scilicet Princeps pactis conuentis, quæ cum subditis habuit, obligatus teneatur? quod mirum videri non debet, cùm ab iisdem fontibus fluxerit illud, Principem cum alterius detrimento, sine iusta causa, locupletiorem fieri suo iure posse: qua nec Principum auribus nec legibus[*]( l . nam hoc natura. de condic. indeb . l . si priuatus. qui & à quibus. l . toties. de pollicitat . l . Antiochensium. de priuileg .credit.)naturæ pernicies maior potuit afferri. Quantò æquiùs iudicatum pridem est in curia Parisiorum, Principem quidem,quod sua intersit, reis largiri posse, quod intersit alterius, non posse[*](Gallus. q . 284 . parte 3 Bar . Bald . Acccurs . Alex .idem sentiunt in l . venia de in ius voc. C . Panor . consi . 6 .lib. 2 . Boer .decis. 65 .): & pœnis fiscalibus, creditores iure, priores anteferri oportere[*](Iudicatum in curia Paris. anno. 1391 . Gal . q . 257 . parte. 5 .). Eadem curia decreuit[*](Iudicatum anno 1351 .Idibus Iulij .)Principem legibus ciuilibus derogare posse, dum tamen id fiat sine fraude cuiusquam : quæ consequentia sunt iis, quæ antea diximus. Nam ,duobus[*](anno 1347 .& 1350 . in area. inscripta. les restamentis des Rois . nu . 289 .)codicillis, quos in Archiuis habemus, subiecit clausulam derogatoriam patriis legibus, quibus se solutum esse testatus est: eadem etiam testificatione vsus est, cùm pecuniam, ac prædia priuata, contra leges largiretur:extat adhuc in actis publicis[*](anno. 1330 . Nouemb . 21 . in regesto D . nu . 66 .)illa, tum largitio, tum legis patriæ derogatio. Augustus pater, non idem in sua Republica sibi licere putauit, quia non habuit iura maiestatis, vt antea dictum vobis est. Ac tametsi in cæteris quidem omnibus legibus -
101
solutus esset, nec tamen in sua causa, sibi ipsi esse poterat[*](I.i.de auctor.præstanda.): itaque largitionem facturus, veniam[*](Dio lib. 56 .)legis petiit à Senatu: quod frustrà fecisset, si iura maiestatis haberet: vt in causa II. Regis, curia Parisiorum[*](anno. 1282 )decreuit, cùm agrum emisset, quem proximi, iure gentili redimere se posse confidebant: sed eos curia, suo iudicio à redemptione, eam ob rem, summouit, quòd Princeps lege ciuili non teneatur: tametsi eo iure principem teneri, plerique[*]( Bal . in auth .omnes. col . 2 . 2 de censib . C . & in q . I de nat. feud .Socin. cons . 58 . col . 1 .lib. 3 Faber. in l . digna vox de constit princip. Bald & Castrensis in l .cum de consuetudine, de legibus.), & sentiant, & scribant: quia ius illud, gentium omnium commune, non ciuitatis cuiusquam proprium esse putant: quo tamen iure nihil iniquius visum[*](I.dudum. de empt . & vend . C .)est. At ne quidem legibus, maiores nostri,subditos obligari voluerunt. Extant Belli leges, quibus curiam Parisiorum, ac instituens, iudices, legibus minimè teneri declarauit. Extant Academiarum instituta, quibus ipsi Reges testato declarant, Romanorum leges, ac iura pontificia, publicè quidem doceri velle, iis tamen subditos obligari nolle: ne peregrinorum hominum . patrio iuri derogaretur. At etiam Rex capite sanxit, ne quis Romanorum leges, suis opponeret: cui , meus collega, Iurisconsultorum omnium decus, ob id vehementer irascitur, Barbarum[*](In consuetud : Paris. tit .de feud .)contumeliose : sed nihil est in eo genere ab decretum, quod quisque Princeps, non fuerit optimo iure decreturus: nam subditi, peregrinorum -- , tandiu, & meminerint, & sperabunt, quandiu legibus illorum . Consimile est edictum Belli Regis, & curiæ Parisiorum vetus decretum, quibus Romanorum leges, maiorum nostrorum moribus ac legibus opponere prohibemur. Quinetiam Reges Hispanorum, capitali pœna vetuerunt, Romanorum leges, sui iuris testes appellare, vt scribit [*]( consi . 69 . consucuit .): ac tamesti nihil esset in moribus ac institutis patriis quod, cum legibus Romanorum discreparet, ea tamen eius interdicti vis est, vt ab omnibus intelligatur, iudices in causis ciuium disceptandis, iure[*](eo iure vtiniur , & Belluga in speculo confirmat.)non teneri, ac multò minùs Principem ipsum, qui iudicum religionem, legibus peregrinis obligari, perniciosum esse iudicauit. Et quidem maiestatis scelere teneatur qui peregrina iura, peregrina in-- , sui Principis legibus opponat: in quo genere, cùm licentia nimia peccarent, Rex Romanorum leges in Hispania doceri prohibuit, vt scribit[*](lib.8. c . 22 ). quod ipsum sanctius ab . Rege cauetur, qui etiam magistratus, ac iudices, Principem adire iussit[*](lib. 1 . tit . 3 .lib. 1 . ordinat. Hispan .), quoties patrio iure, nihil de proposita causa scriptum esset. In quo [*]( Bal .in I.nemo potest. de sententiis & interlo . C . Paris in syndici capt . 2 .)fallit, qui legibus teneri scribit, Gallos verò non aliter, quàm si rationis. & congruere sibi videantur: neque enim minus hi, quàm illi legibus obligantur: tametsi Italia, Hispania, Prouincia, , , , , , Romanorum institutis , quæ etiam Imperator Germanorum, & publicari, & doceri mandauit: tametsi nullum ferè Germani, moribus locum reliquerunt: sed plurimùm distat lex à iure: ius enim sine iussu, ad id page quod æquum, bonum est: lex autem, ad imperantis maiestatem pertinet. Est enim lex nihil aliud, quàm summæ potestatis iussum. Quemadmodum igitur nostri Reges legibus non obligantur, ita nec quoque institutis, nisi quatenus legi naturæ consimiles sint: qua lege, omnes terrarum Principes, obligari scribit: neque verò nobis est Imperator, aut Pontifex excipiendus, (vt perniciosis quibusdam adulatoribus[*]( Angel . in l . 3 . § . si is quod quisque iuris.)video placuisse) qui Cæsarem, ac summum Pontificem, bona priuatorum, suo iure diripere posse scripserunt: quam opinionem, ne quidem iuris interpretes, ferre potuerunt[*]( Panor . in cap . 2 . de rebus eccles . non alie. Felin. in cap . quæ in Eccle fiarum . Raphaël Fulgo. in l . vlt .si contra ius. C . Faber in § . sed naturalia nu . 2 . instit . Bart . & Bald . in l . item si verberatum. § . si quis de rei vidic . Bar . Alex . &DD .in l .I.de consti .pecu. Bal .& Angel . in l . 2 . de quadriē nij . C . Bal . in l . bene à Zenone . col . 2 . eod .Barro.in l . vlt . col .I. si contra ius. C . Cynus & Albericus in l .ne minem. de sacrosan . C . Alex . consi . 2 . col . 7 . &sequem .lib.I.& consil . 101 . col . 6 . & consi . 37 . col . 3 . Cynus in l . rescripta. q . 3 . de precibus. C . Ang . consil . 139 . col . 2 . Alex . consi . 89 . col . 3 . lib. 3 .& consi . 93 . col . penult . eod . Archidiachon . in cap . ius ciuile.& ibi Cardinalis Alex . distinct .I.Diuus in regula sine culpa de regul . lib. 6 .Paris de syndicat . tit . de regum excellent.), sed cùm pestem illam abhorreant, ac multa in eo genere præclarè disputent, illud tamen absurdè, quòd hanc exceptionem subiiciunt, nisisumma, & vt ipsi loquuntur, absoluta potestate vti velit: quod perinde est, ac si dicerent, vi & armis oppressos ciues diripere fas esse, potentiores enim, hoc iure aduersus inopiam tenuiorum, vti consueuerunt: quod prædatorium ius rectissimè appellant Germani. At Innocentius . Pontifex , iuris vtriusque peritissimus, summam illam, sine legibus, solutam potestatem definiit, ordinario iuri derogare posse: illi verò, summam potestatem ad legum diuinarum, ac naturalium abrogationem pertinere voluerunt. Quid enim sanctius diuina lege prohibetur, quàm aliorum opes ac bona diripere? quid repetitum legimus, quàm à rebus alienis manus habere continentes? at etiam, ne quid alieni concupiamus, sacratissimo decalogo prohibemur. Capitalior certè frausest, hac disciplina Principes imbuere, quàm prædari: nam prædones, inopia ferè ad aliena capienda cogit: principem autem sic imbutum, præclaram istam iuris, ac iustitiæ speciem, sceleribus suis obtendere, necesse est: quòd si pessimè est à natura, peius etiam à doctrina institutus, in tyrannum euadet, & impudenter diuina, humana, perfringere, ac temerare non dubitabit: deinde à prauis cupiditatibus, ac perturbationibus, quæ nobiliores animi partes omnino labefactant, incensus, ab auaritia quidem, ad , ab amore, ad stuprum, ab ira, ad cædem celerrimè prorumpit: & quemadmodum tonitrua fulminibus priora sunt etiamsi tardius exaudiantur, ita quóque tyrannus, iniustitia armatus, efficit vt mulcta accusationem, condemnatio iudicium antecedat. Quamquam ine-- , qui quòd à natura, vel ab honestate alienum sit, Principem efficere posse[*]( l . nepos de verb . signif . Alex . cons . 59 .lib. 4 . glo .in l .I.de constitut. princ .)putant, cùm principis potestas, iustitiæ ponderibus semper exigenda sit: enim Plinius iunior, ad Traianum Augustum[*]( Plin .in Panegyrico.). enim, inquit, est, posse quantùm velis, sic magnitudinis velle, quantùm possis, hæc ille: quibus verbis efficitur nihil Principes posse, quod natura turpe sit, aut iniustum. Iam verò ineptè loquatur, qui potentiæ summæ aliena diripere, aut prædari, aut vi stuprum inferre: quæ ab animo fracto libidinis, & cupiditatum impotentia proficiscuntur. Quòd si Principi non licet mouere terminos, quos Deus . . cuius ipse est imago viuens, ac spirans, sempiternis naturæ legibus : neque certè licebit alteri detrahere quod suum est, siue iusta ratione, siue coëmptione, siue commutatione, siue legitima proscriptione, siue fœdere cum
103
amicis feriendo , siue pacis actione cum hostibus concipienda si aliter pax iniri nequeat, quàm priuatorum detrimento , quorum bona sæpe hostibus fruenda permittunt Principes pro ciuium ac Reipublicae : tametsi quibusdam[*]( Hostiensis in cap . quanto. de iureiurando. Butrio ibid . col . 2 .Innocent.in cap .in nostra de iniuriis.)placet,vt suum quisque teneat, nec de bonis priuatorum publicè deminutio fiat, aut si publica necessitas, ab sarciendum esse, quæ sententia mihi probatur, si tamen commodè id fieri possit: sed cùm salus priuatorum, bona omnia ciuium, patriæ salute contineantur, non solùm priuatas offensiones,& acceptas ab hostibus contumelias,sed etiam bona sua,priuatos Reipublicae [*]( l . item si verberatum de rei vindi . Felin. in cap . cum non liceat col . 5 . de rescrip . Corn. cons . 100 .lib.I. Alex .lib. 5 . consil . 15 .), non grauatè concedere oportet : nam ferè semper pax habet aliquid iniquum,quod publica compensatur, & eo quidem iure populi omnes , vt non modo publica publicis,ac priuata priuatis,sed etiam in pacis actione,mutuis ,ac detrimentis sarciantur. Video plerósque[*]( Hostiensis in cap . quanto, & ibi Butrio de iureiurando.DD.post Innocent. in cap .in nostra. de iureiu . Bal .in l . venia de in ius voc. Castrensis in l . 2 . de pact . Marti. Laudus in tractat.de confeder . q .I.)iuris magistros, in ea sententia, & esse, & suisse, vt eorum fœderum,quibus exceptum est, ne detrimentorum hinc inde acceptorum, quæstio habeatur, inanem esse, nec priuatis præiudicium afferre: alio tamen iure , nam in pace , vt . Rex ,carceribus Comitis eriperetur, vno capite cautum est, ne , sententiam curiæ Parisiorum , aduersus exequi liceret. Itaque laudatur , nec immeritò, quòd prostratis ac ex trigintatyrannis, promulgari iussit legem Amnestias, qua iniuriarum , ac detrimentorum, quæ bellis ciuilibus accepta fuerant, obliuio continebatur: quam M.. Tullius , occiso Caesare in Senatu , graui[*]( Philip .I.)oratione vsurpauit, cùm inter partium duces pax in . Enitendum tamen modis omnibus est, vt incommoda commodis,& quoad eius fieri poterit, suum cuíque tribuatur , aut si minus id fieri possit , sine tumultu , ac bello ciuili, possessores quidem rerum alienarum , quamuis iniustos , eatenus tueri oportet, quatenus ex ærario publico,dominis satisfiat:aut si ærarium exhaustum fuerit, mutuas pecunias accipere commodiùs erit. Nam Aratus,parta libertate patriæ,post anos quinquaginta, quàm tyrannide oppressa fuerat,sexcentos exules restituit, quorum bona proscripta fuerant:possessores tamen prædiorum, quæ tyranni ciuibus iniustè ademerant,spoliari noluit , cùm multa iustis emptionibus , multa dotibus tenerentur: neque id sine periculosissima rerum omnium perturbatione fieri posse iudicaret:sed ciues obligauit, vt pacem & amicitiam inter se colerent, quoad ex rediens, omnia componeret: acceptis enim sexaginta aureorum millibus à Rege,in patriam rediit , perfecítque æstimandis possessionibus , vt pecuniam accipere ac possessionibus cedere mallent , commodiùs putarent pecunias sibi numerari, quàm sua recuperare.Hoc igitur fixum sit Principi, alienis opibus ac bonis manus afferre , aut ea largiri cuiquam , sine iusta causa non licere . Et quidem omnibus ferè principum beneficiis, largitionibus,immunitatibus,priuilegiis,hæc verba subiiciuntur, SINE MEA , ALTERIUS FIAT[*](Vulgò dicitur, Sauf en tout nostre droit & l ’ aurrui .Tullius Hostilius apud Liuium iisdem verbis vtitur in fœdere feriendo.). Quæ verba , cum in
104
formula fiduciæ, qua . Rex, agrum cum principatu iure successorio ab Imperatore adeptus est, inscripta fuissent, belli aduersus Ludouicum, renouandi occasionem præbuerunt: nam gens, ex his verbis, integrum ius sibi ab Imperatore, in eo principatu relictum esse contendebat: hæc autem clausula, etiamsi omissa fuerit, inesse tamen censetur: quia nec Imperator, si maximè velit aliud tribuere, ac largiri possit. Nam quod omnia Principis esse vulgus iactat, ad Imperium & ad dominatum pertinet, salua ; rerum suarum proprietate[*](Felin.in. cap .quæ in Ecclesiarum, de constitut. col .II. Bal . consil . 363 .sine lib. 3 . Iaso in auth . quasactiones de sacrosanctis C .I.in rem actio.de rei vindic . ff . Afflict .in constitut. Neapol .lib. 4 . tit . 10 .)ac possessione. Sic enim Seneca[*](lib. 7 . cap . 4 .& 5 .de benefic .). Ad reges, inquit, potestas, omnium pertinet, ad singulos proprietas: idem paulo post, Omnia rex imperio possidet, singuli dominio. Quæ ratio facit, vt Regesnostri, prædia fiduciaria , iure proscriptionis fisco addicta, largiri priuatis, aut ea distrahere cogantur[*](Gallus q . 55 ), vt Principis, & proscriptorum patroni, suo iure vti frui possint. Quòd si Princeps priuati cuiusquam debitor sit, iudicium accipit, condemnatur sæpissimè, damnatus iudicatum soluit. Sed vt exteri æquè ac ciues, posteritàsque ipsa intelligat, qua integritate nostri Reges fuerint, quáque moderatione animi erga subditos se se gesserint, exemplo sit illud quod ex hortis deliciarum, Princeps ipse Curioni decimam exoluere damnatus sit, iudicio curiæ Parisiorum anno M.. . cùm verò Rex alius negligentia procuratoris, vadimonium deseruisset, petiit ordinario diplomate, vt in integrum restitueretur, curia Parisiorum Regem de rogatione proposita depulit, [*](Reges Francorum maiores XXV annis esse iudicantur, vbi agitur de illis restituendis.)anno M.. . Non tanta iudiciorum acerbitate cum priuatis agitur, qui ferè semper ex ea causa in integrum restituuntur: ac tametsi minores . annorum, ætatis indulgentia, in omnibus ferè priuatis iudiciis, restitui solent, Reges tamen nostri, etiam infantes, nunquam ætatis beneficio restituuntur: sed in omnibus iudiciis maiores esse iudicantur: contra quam in Reipublicae fieri solet, cum qua semper agitur, quasi minor esset: nam Reipublicae beneficio, principes in integrum restitui consueuerunt[*](I.Rempublicam.de iure Reip . C .). nos alio iure : ac Principis agros, ab agris publicis, & eius causam, à causa Reipublicae diuidere solemus, contra quam pleríque statuunt, qui Rempublicam in integrum restitui debere negant[*](Sic Bar . &DD .in I.nam postea. § .si minor.de iureirando . Bald .in I. vlt .quorum appella.non Recip . Alex .in I. 1 . § . nunciatio de noui operis. Accurs .in I. imperatores. de re iudic .& in I. vnica de sentenr .aduersus fiscum. C .Felin.in cap . fraternitaris col . 4 . de testibus. Aretin. consi . 20 . col . vlt . Afflictus.decis. 340 . Castrensis & Alberic . in I.Respvblica, ex quibus causis maiores. Cynuseod .aut Petrum à Bella Pertica, in eadem sententia suisse.), confusa Principis ac Reipublicae causa, quæ in statu populari, --per eodem iure censetur, in cæteris, non item. Hac igitur animi magnitudine magistratus erga Reges nostros sese gesserunt:hac item moderatione Reges iustitiam coluerunt, vt maior priuatorum, quàm principis, & Reipublicae quàm priuatorum, ratio in causis disceptandis haberetur: extat etiam in actis curiæ Parisiorum, sententia aduersus . Regem lata, qua damnatur syluam proximam in Parisiorum cædere, pretio constituto, quam quidem ad rem vix priuati adigerentur. Tunc certè intellectum est quantùm Rex tyranno distaret: cùm enim . legiones ex intimis Galliæ visceribus exegisset, Parisiorum (qui cum fœdere contracto, sceptra de manibus, Regi extorserant) facilè capta, tantùm ab iniuriarum absuit, vt summa illos benignitate complecteretur, séque iudicibus
105
magis obsequentem præberet, quàm priuati consueuissent. At iisdem temporibus Maria princeps, oppressa tributorum ac vectigalium pondere Republica, portus omnes, ac fluuiorum aditus obsidebat, ne quis ciuium quo vellet traiiceret, nisi priùs soluto vectigali[*](anno 1446 .qua de re queritur Bossius Senator Mediolanensis tlt . de principe.). Quibus ergo legibus, & quatenus pactis conuentis princeps teneatur,nobis exposuisse videmur: restat explicandum illud, an scilicet Rex imperij , Regum antecedentium promissis, salua maiestate, obligari possit. Quod, vt paucis absoluam, prætermissa quæstionum, quæ de hoc genere disceptari [*](Has quæstiones subtiliter magis, quàm verè tractant Cynus , Bar . Bald . Salicet . in l . digna.de legibus C . laf . in l . I. de constit . princ . ff . Felin. in cap . translato de constitutionio .), sic statuo, Principem maiorum pactis conuentis, æquè ac priuatos obligari, si re-[*](An Princeps antecedentium regum promissa seruare teneatur) - iure obuenerit, vel etiam testamento delatum sit:vt , , , Asiæ, . Coctius reges populum Romanum testamento Regnorum hæredem scripserunt. Quid si regnum ad proximos testamento deferatur ? vt regnum Henrichus VIII. . filio reliquit, eíque testamento sororem, huic substituit, quæ vicissim imperij sceptra tenuerunt: distinctione res eget: aut enim proximus hæres iure testamenti creuit, aut repudiata haereditate ex lege Regia, imperium accepit: priore modo obligationibus & actionibus tenetur: posteriore non[*](Innocent. in cap . veritatis de iureiurando.)item, etiamsi iuratus sit testator : neque enim iuris successorem tenet[*]( cap . licet de vato .)iusiurandum, autobligatio defuncti:eatenus tamen obligatur, quatenus Reipublicae commodo cessit obligatio à testatore contracta[*]( Bald .in tlt . de pace constant. in verbo successorium, & in l . pe .de bonus quæ liberis. C .& in cap .I. princip. de natura feudi . text . in cap . I. de probat.& ibj DD. Afflic . decis. 282 . nu . 7 .& decis. 17 . nu . 5 .). Itaque . Rex, repetentibus tormenta bellica, quæ VIII. commodato acceperat, reposuit illud, se hæredem non esse: ita nuper II. rex ad Heluetios patris debita reposcentes, scripsit literas[*]( Ianuarij 19 . anno. 1559 .), quarum exemplum ex Archiuis populari descripsi,ac Latinè reddidi, hunc in modum. Tametsi debita paterna soluere non tenentur, cùm hæc sceptra, non iure habeamus, sed regia lege, quæ iam inde à primis Regibus lata, ad mares proximos imperium detulit, quæ non aliter nos obligari patitur, quàm ad ea fœdera, pactáve, quæ cum exteris principibus, ac populis, ad huius imperij & [*](Literæ Regis Francorum ad Heluetios.) commoda, à maioribus nostris contracta fuêre: nihilominus tamen vt patris optimi & carissimi fidem religiosè tueamur, legitima eius debita exsoluere decreuimus . illud tantùm à vobis petimus, vt sortis ad eum modum , quo vestris legibus ac moribus consueuistis, non tamen grauiores à nobis exigantur. Atque id quidem communi decreto comprobârunt: & cùm anteà tam nostris acciperent, vt anno sexto ferè sortem æquarent, id est duplo quàm in maiores,ad trientes redegerunt, quæ non nisi anno fortem adæquârent. Quòd autem reges maiorum obligatione non teneantur, iampridem curia Parisiorum iudicauit, anno[*](Extat in actis curiæ in libro (olim ) fol . 105 .lib. 3 .)scilicet M.. . Quamobrem falluntur vehementer, qui accipiunt quasi ab oraculo formulas & verba concepta iurisiurandi , quod non ita pridem, Rhemenses pontifices arbitrio suo finxerunt, vt eo, reges dum initiantur, nunc vti consueuerunt.
106
Postea quam enim regni pares duodecim capiti regio coronam imposuerunt, Pontifex Remensis ad regem conuersus: Siste gradum, inquit, ac imperium quod paterno iure antea adeptus es, nunc accipe, quo deinceps, vt verissimus hæres vti frui possis, quod quidem à Deo præpotenti, & à nobis Pontificibus ac paribus ad te iusta traditione defertur. Honesta oratio, modò vera. At nemini dubium est, opinor, quin ante consecrationem, rex imperij possessione ac proprietate potiatur, non quidem aut paterno iure, multò minùs etiam Pontificum aut parium beneficio, sed lege regia: id quod iam pridem [*](anno. 1468 . April .16.)decretum est, ne quis regiam potestatem ab arbitrio pontificum pendere existimaret: non quia Senatus de regia potestate, ante --nem dubitaret, sed vt inanes illæ pontificum argutiæ à stirpe conuellerentur. Id enim ab auorum, extrema memoria contrito prouerbio didicimus, nunquam reges apud nos interire, vt omnes intelligerent mortuo principe ad proximum eodem momento imperij ius ac potestatem transferri, ne esset incerta regni successio, qua nulla perniciosior in Republica existere potest. igitur teneamus, Regem qui legitimo iure ad imperium vocatur, pactis & promissis antecedentium Regum eatenus teneri, quatenus . commodo contractum est, ídque multò magis si populi totius, vel certè curiarum maiorum decreto & consensu: tunc enim fides agitur, quam Regi non modò decorum, sed etiam necessarium est seruare, quamuis pacta, . detrimentum sint allatu-- . Sed si princeps siue cum exteris, siue cum ciuibus contraxerit, de iis quæ ad Rempublicam pertinent, siue eorum, quos dixi, consensione, si graue detrimentum ex pactis conuentis Reipublicae infertur, successorem legitimum teneri æquum non est[*]( Cynus & DD. in l . digna vox de constitu. princip. C . & Bald . in cap . I. donat. feud .): multò minùs[*]( Argu . l .si quis domum locati.), etiamsi populi aut Senatus suffragiis, imperium acceperit: quia nihil omnino iuris habet ab antecessore: aliud igitur iudicandum, si imperium alterius concessu adeptus esset: tunc enim promissis illius obligaretur[*]( Argu . caap .dilecto. de præbendis. Bal .in l . vlt .de transac . C .), nisi disertè id exceptum esset. Sed quocunque tandem iure, seu lege, seu testamento, seu populi , seu forte regnum acceperit, æquum est eas obligationes dissoluere, quæ ex & commodo Reipublicae contractæ fuerunt: [*]( Not . iu cap .I. tit . qui success .tene. & cap . vlt .ne prælati vires.& in cap . Abbate , sanè de re iudic . Iaso latiss . in l .I. col . 3 . de constit . princ . cau .non liceat. 12 . q .I. gloia ibidem Bal . in tit . de pace Constantiæ verbo successorum.rex. in cap . I.de probat)liceret contra naturæ leges alterius incommodis, & qui--dem malis artibus, sua commoda amplificare: at ciuitatis interest fidem publicam, quoad eius fieri poterit, colere, ac tueri, ne Reipublicae ad extremum periclitanti, salutis viæ omnes præcludantur. Ad hanc igitur interpretationem pertinent ea, quæ curia iudicauit anno M.. . & M.. . Regem scilicet, superiorum regum pactis conuentis minimè teneri: repudiata eorum[*]( l . nam hoc natura. de condic. indeb .)disciplina, qui Principem de imperio deturbari putant oportere, nisi testamentum principis exequatur, confusa principum successione. At cur, dicet aliquis, ea distinctione opus est, cùm omnes Principes iure gentium teneantur? nam eo iure conuentiones ac testamenta continentur[*]( Bald . in proëmio decretal .). Id quidem falsum videri possit, si de vniuerso genere statuamus: demus tamen id verum esse, non propterea consequens est, Principem gentium legibus, potùs
107
quàm suis obligari, nisi quatenus cum diuinis ac naturæ legibus conspirant, quas quidem ad leges, omnia quæ de Principum obligatione diximus, reuocanda nobis sunt, at si gentium iura quædam iniqua sint, ea Princeps abrogare [*](ex hoc iure, de Iustitia. Ioã . Andr . in c . vlt . de immunitate Eccles .), & subditos eo iure ne prohibere, vt antea docuimus de seruitiis, quæ iure omnium ferè gentium in Respublicas pernicioso exemplo inuecta, multorum Principum salutaribus, ac naturæ congruentibus interdictis, sublata fuerunt: quod in vno dictum, ad consimilia traducendum erit:quoniam totius disputationis caput est, ne quid contra diuinas aut naturæ leges sanciatur: nam, si iustitia finis est legis, lex autem Principis iussum, Princeps Dei præpotentis imago -- , consequens est, vt Principis leges verum exemplar præ se ferant legum diuinarum.