The six books of a common-weale

Jean Bodin

Bodin, Jean. De Republica Libri Sex Latine ab auctore redditi, multo quam antea locupletiores, cum indice locupletissimo. Frankfurt: e typographro Nicolai Hoffmanni, impensa haeredum Petri Fischeri, 1586 (1609?)

nobis est quid publico imperio subditus ciue, quid item ciuis à peregrino: nunc de sociis ac fœderatis. ac primùm de clientibus déque toto iure clientelarum accuratè nobis est disserendum, eóque accuratius, quòd cùm nulla sit ad Reipublicae vim & naturam intelligendam fructuosior cognitio, & ignoratio perniciosior: eam tamen ab iis omnibus qui eo de genere scripserunt videmus esse prætermissam. Verbum (quam qui minus latinè, , aut protectionem, appellant) latissimè patet ad omne genus subditorum, seu serui, seu liberti, seu , seu ciues fuerint, qui summæ cuiusdam potestatis imperio tenentur. Nam vt -

66
suæ potestati subditos armis ac legibus ab iniuria vindicare:ita subditi principes obsequio, amore, cura & officiis omnibus colere ac prosequi debent. Hæc prima præcipuáque est omnium clientela, cæteras omnes complexa tuetur: putà heri ac serui, patroni & liberti, domini ac : liberti quidem patronis; domino, serui heris debent obsequium, sed post principem tamen, cui fidem sine exceptione præstant. Ac tametsi protectionis seu clientelæ verbum de iis omnibus dicitur & lege militari cauetur[*]( l .omne delictum. de re militari.), militem qui ducem in bello non protexerit capite puniendum: nihilominus in fœderibus & pacis actionibus, quæ inter principes aut populos societate & amicitia coniunctissimos sancientur, eam vim habet, vt nec alter alteri pareat nec imperet, sed vt alteralterius obseruare, sine maiestatis imminutione teneatur. Itaque ius illud seu protectionis, omnium maximum ac pulcherrimum inter principes censetur. Heri quidem à seruis, patroni à libertis, domini à magnas adipiscuntur: at principes populíve, qui alios in clientelam accipiunt, nihil præter dignitatis ac veræ laudis iucundissimos fructus sperare, sed clientes opibus & auxiliis aduersus hostium copias sine mercede tueri debent: cùm ex omnibus humanitatis officiis nullum maius sit, quàm vt quisque maximè opis indigeat, ita ei potissimum opitulari, nec mercedem præter gratiam sperare. quod si quid amplius quisquam paciscatur, patroni seu protectoris nomen amittit. perinde vt ex mutuo vel commodato lucrisi quid fiat, & mutui & commodati nomen[*]( l . rogasti.si tibi. de rebus creditis, l .I. § .si conuenerit. depositi. l .Luci9. eod .)perit, vt mercenaria & quæstuaria locatio dicatur. Nam alteri se facturūm gratuitò quis promisit, sine mercede præstare legibus tenetur: quia promisit : sin ex officio id fiat, etiamsi non promiserit, officio tamen merces non debetur[*]( l .I.mandati.)At nullius obligatio tam est efficax quàm eorum, qui tenuium contra potentiores, bonorum aduersus improbos, innocentium contra sceleratos, caput, famam, ac fortunas tueri promiserunt. Itaque Romulus Vrbis Romæ creator, cum ciuium ordines ac . leges describeret, vt mutuam omnium inter se concordiam tueretur, patribus quos in Senatum allegerat plebem adscripsit, & Senatorem plebeiorum certum numerum in suam clientelam suscipere iussit, tum etiam omnibusexecrationibus deuouit eos qui[*]( Dionysius Halycarnas .lib. 1 . & M.. Tul . in diuinat.)clientes deseruissent. Eo pertinet illud quod Festus scribit, patrocinia appellari cœpta, cùm plebs distributa est inter patres, vt eorum opibus tuta esset. Lex verò duodecim sacrosancta de iure his[*](Seruius in illud Æneidos , Aut fraus innexa clienti.)verbis concepta est. SI CLIENTI FACIT, SACER ESTO. tamen scribit clientes pecuniam ad collocandas filias Patronis contulisse : quod nusquam alibi scriptum memini:fraudem enim clientibus hac ratione fecissent: sed fieri potest, vt clientes pro libertis accipiat: tametsi enim sunt cientes, libertorum tamen aduersus eos, qui se manumiserant obligatio maior extitit, quàm clientum ingenuorum, quorum nulli erant patroni, sed aduocati qui causas clientum suscipiebant. Apud nos quidem libertis, quos manusmortuas vocant, pecuniam imperant Patroni, vt
67
filias honestiùs collocare[*](Gallorum inoribus & rebus iudicatis sæpe confirmatum)possint. quod à ad nos permanasse credibile est. Iam verò cùm exteri populi clientes ab iniuria potentiorum tutos esse animaduerterent , non modò singuli, sed etiam vniuersi, atque adeò vrbes ac prouinciæ, in clientelam Senatorum dederunt. Sic enim gens vrbis Clientelam, Antonij , ac deinceps aliorum præsidium suscipiebant : sic tamen vt quæcunque moriens in possideret, ea patronus caperet iure applicationis, seu . ab iisdem , qui coloniarum multitudine illustrauerunt , ius hoc , quod ab aduocatis,non à clientibus, [*]( auoison ou auouerie .)appellamus, traxisse verisimile est. At plurimùm different à clientibus ingenuis ipsi liberti: tum hoc maximè quod hi à libertate in seruitutem vindicari poterant, si aduersus patronos ingrato[*](toto tit .de iure patronat .)animo fuisse coarguerentur: clientes ingenui non item. liberti suas operas patrono præstare coguntur : clientes verò aduocatos quidem obseruare ac mutua[*]( l . non dubito. de captiuis.)officia non seruiles operas præstare tenentur, si quid in fraudem aduocatorum fecerint libertatem amittunt. patroni libertorum delibare[*]( l .I. 2 .de bonis libertorum.), ex lege consueuerant: aduocati de clientis haereditate nihil decerpere possunt[*]( Dionys . Halycar lib. 2 .). Ac tametsi tam multa sunt clientibus cum communia, vt eodem penè iure censeantur, plurimùm tamen inter se differunt. nam dominum, summa fide obseruare[*]( tit . de fide à vassal . præstand .) & colere, eíque periclitanti opem & omnia humanitatis officia præstare tenetur : ac si domino fraudem fecerit, eiúsque dignitatem , aut perfidè illum eiurârit, aut etiam mendacium[*](iudicauit curi Parisiorum 23 . Decemb . 1565 .)obiecerit, eo ipso iure commissi domino adiudicatur: clienti verò minus officioso, nihil eripi potest. Quod si sine exceptione fidem dederit, si modò maiorem domino agnoscat neminem: non solùm iuratus, sed etiam iniuratus domini ; principis imperio tenetur. quo solutus dici non potest, quantumcunque cesserit:at clientes aduocatorum imperio non obligantur. siue Rex siue[*]( Bald in l . sed si hac. § . ii libertus. de in ius voc.)Pontifex, siue quis alius sit, fidem & obsequio & imperio potentioris ad-–uocati immunis est. Denique ius quodammodo nouum videtur, & ante in Italiam incursiones ignotum: at ius antiquissimum est, & ante tempora non modò , sed etiam Celtis, , , [*]( Dionys . Haly .lib. 2 . Varro lib. 2 . de re rustica.), vt tenues a potentiorum vi & iniuriis tutiores essent, tametsi nullos agros, nulla prædia haberent, vt qui sese ab obsequio ac fidelitate liberare non potest, etiamsi rex eligatur, aut à principe adoptetur[*](Iudicatum in curia Paris. 1565 .). Ex quo intelligitur eos errare ac decipi qui ex commentariis soldurios ac deuotos interpretantur , qui sine nulli sunt: tum quòd deuoti aut serui essent aut parum admodum à seruis differunt, quippe vitam, caput, ac fortunas pro salute domini consecrarent. quo nihil magis seruile dici potest: nec certè tantùm principi summo debetur. Quæ omnia eo pertinet, vt planè percipiatur, quid quantúmque intersit inter
68
ius , patronatus, ac , quæ à plerísque propter similitudinem confusa videmus. domino dat fidem, nec accipit[*]( cap . vrico de forma fideli. cap .I.de feudo defuncti.I.ferui.I.imperialem.): cliens dat fidem, accipít vicissim: tamen vtrisque mutuis officiis obligantur: sed inferiores superioribus obsequia debent, neque illis mutua debentur. Illud etiam vtrisque commune est, quod actus legitimi ac mutuæ obligationis ab vtrisque dantur & accipiuntur: ídque potissimùm si princeps alium principem percussis fœderibus in clientelam accipit: idque renouatur alterutro principe . nam ius non pertinet ad , nisi fœdere id comprehensum fuerit: & caueatur, nihilominus alterutro principe mortuo actis legitimis clientelam profiteri, ac fœdera renouare necesse est. Sed vt ius inter principes magis perspicuum sit, disseramus illud, num princeps, qui se alterius clientelæ subiecit, alieno imperio subditus videatur? certè quidem si alteri parere iure vel iniuria necesse habet, iura maiestatis ac summæ potestatis amisit. quid autem principis maiestate indignius aut abiectius est, quàm sese in alterius tutelam & clientelam dare ac superiorem confiteri? Nam clientela inter summos principes aliud nihil est, quàm fœderata consociatio, qua quidem alter alterius tene vt ab iniuria potentiorum tutior esse possit. Fit etiam interdum sine fœdere ac societate, cùm . princeps hostium metu alterius fines ingredi cogitur, quem si hostes persequantur, non fit hostium, sed captiuus, in cuius fines se recepit: vt iudicatum est ab iis, quià regibus Gallorum & Hispanorum ad pacis actiones conuenerant anno M.. . . . cùm quidam metu nostri exercitus in sines imperij euasissent, capti nihilominus & abducti essent à nostris. Cancellarius negabat à iure capi potuisse. Nam quod dici solet, feras aut hostes in agro suo lacessere, ac fugientes in sociorum agros persequi licere, hanc habet exceptionem, nisi socii agrorum domini prohibeant. Fugam enim Hispanorum interceperat Præses , & in suam tutelam ad se fugientes excepisse dicebatur, tametsi à abducti essent. Sed alienæ maiestati subditus, cliens alterius sine sui principis assensione heri non potest. vt postea dicemus. priùs tamen propositam quæstionem definire placet, num scilicet princeps quise clientem alterius profitetur iura suæ maiestatis amittat, vt alteri concedat: ita quidem plerísque videtur, ego verò aliter sentio, maiestatem retinere suam. ídque responso singulari[*](I.non dubito de captiuis.)definiens, Non dubito, inquit, quin fœderati, & liberi nobis externi non sint[*](in Pandectis Florentinis legitur detracta negatione.): neque internos atque eos postliminium esse. Etenim quid inter nos atque eos postliminio opus est? cùm & illi apud nos & libertatem suam & dominium rerum suarum æquè atque apud se retineant, & eadem nobis apud eos contingant? Liber autem populus est is, qui nullius alterius potestati subiectus est, siue is fœderatus est, siue æquo fœdere in amicitiam venit: siue fœdere comprehensum est, vt is populus alterius populi comiter maiestatem [*]( Cicero pro Cornelio Bal . hanc clausulam interpretatur.). Hoc enim adiicitur, vt intelligatur alterum populum superiorem esse, non vt intelligatur alterum non esse liberum. Et
69
quemadmodum clientes nostros intelligimus liberos esse, etiamsi neque autoritate, neque dignitate, neque iure omni nobis pares sunt: sic & eos qui maiestatem nostram comiter conseruare debent, liberos esse intelligendum est. His autem verbis quæ fœderibus inserebantur, scilicet COMITER MAIESTATEM CONSERVARE, non significatur sine fraude, vt quidam interpretantur[*](lib.I. c .I. de antiquo iure Italiæ ), sed eam vim habent, inquit Tullius, vt sit alter populus in fœdere inferior: quod deinceps capite postremo libri quarti copiosé explicatur. Cæteri qui nec subditi sunt,nec socij:aut sociorum sunt socij, aut hostes, aut neutri: quos omnes peregrinorum appellatione complector. Nam socij sociorum, nostri socij non sunt[*]( l . sociussocij . pro socio.): qui tamen in fœde-- sanciendis excipiuntur, vt ciuitates cum antiquo fœdere sociatæ in fœderibus, quæ cum percussa fuêre anno M.. . . disertè excipiuntur:qui tandem æquo fœdere & iisdem legibus cum in societatem venerunt anno M.. . . Etsi enim consociati fuissent æquis legibus eo fœdere quod cum minoribus Heluetiorum ciuitatibus percusserunt anno M.. . Heluetiorum tamen imperiis parere cogebantur, si decreta res esset in conuentu ciuitatum. quod cùm indignè ferrent populi societatem dirimere cogitabant, nisi legatus rem composuisset. Id verò clam tentabatur à . Imperatore, aureorum millium largitione in principes ciuitatum effusa, qui -- accusati, & quæstione confessi, decem aureorum millium nomine fisco dependere damnati sunt: vt quidem ex commentariis legati ad Heluetios didicimus. Iisdem & Heluetiorum fœderibus excepti sunt Geneuates, qui cum societatem coierunt anno M.. . . in annos . deinde fœdera renouârunt anno M.. . . autem societatum omnium nulla firmior ac stabilior est, ea quæ & sempiterna est & eosdem hostes, eosdem etiam amicos habet sine vllius exceptione:sic etiam nulla infirmior ac debilior, quàm quæ versatur in solo iure commerciorum & : quæ tametsi iuris gentium esse videantur, prohiberi tamen à principibus sæpe videmus, ne aut ciues rerum inuectarum copia ad luxum abutantur, aut euectarum inopia -- . Itaque videmus iura commerciorum singularibus pactis populorum ac principum conuentis contineri: sunt ea quæ à regibus tributa sunt ciuitatibus, quas ipsi appellant: & ea quæ cum permittunt comprehensa est: quæ pacta legati abrumpere sæpissimè conati sunt, proptereà quòd hostes infestare, aut agros populari nollent, ne frumentatio prohiberetur: quòd cùm Præses fecisset anno M.. . . parum abfuit quin cum societatem coirent, aut certè inter fœderatos qui neutri sunt, exciperentur. Huius autem fœderis ea vis est, vt qui eo fœdere excipiuntur, fœderatorum captiui fieri non possint: cum tamen peregrini etiamsi hostes non essent iure capientium fierent: sic enim -
70
- [*]( l . postlimij . de captiuis. sf .)ad Quintum scribit: Nam si cum gente aliqua, inquit, neque amicitiam, neque hospitium, neque fœdus amicitiæ causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt. quod autem ad eos ex nostro peruenit illorum fit: & liber homo noster ab eis captus fit seruus eorum. idémque est & si ab illis ad no aliquid perueniat, hæc ille. Sed eo iure nunc non , propter eam, quæ homini cum homine intercedit humanitatis rationem. Hostium autem appellatione veniunt , quibus[*]( l . hostes. de verbor. signi.)nos, aut qui nobis publicè , aut sine bellum : cæteri prædones aut piratæ iudicantur, quibus nulla iuris societas aut communicatio intercedere[*]( d . l .hostes. & l .I. de lega. 2 .)debet. Erat etiam olim apud pactio, qua ius peti poterat in aliena ciuitate, vt in --rum[*](apud Demost.)libris legimus: sed tandem omnium populorum summa conspiratione obtinuit, vt peregrinis ; ac ciuibus ius diceretur. In omni autem fœdere, seu pactione, seu sponsione iura maiestatis cuique principi populóve salua sint oportet: aut alterum in alterius potestatem ac fidem venire, vt sæpe tenues potentiorum opibus & armis leges accipere : quod in societate quæ æquo fœdere contrahitur fieri non solet, in qua tenuissimæ quæque ciuitates cum potentissimis regibus ac populis æquo fœderum : nec potentiorum maiestatem obseruare, nec loco cedere tenetur: vt in eo fœdere, quod Persarum cum ciuitate coïerunt[*]( Plutar .in Pelopida ). Persarum enim imperia iisdem penè finibus quibus Solis cursus, ab scilicet ad intimos -- recessus finiebantur: ciuitatem verò angusta mœnia vt ager continebat: tamen æquo fœdere in societatem venerunt. At cùm dicimus in fœdere priores obseruari ab iis, quibuscum amicitiam inierunt: non eò pertinet, vt in fœdere tantùm, priores scribantur: sed etiam vt in fœderatorum ciuitate & in omni consessu primas sedes obtineant, & fœderatos antecedant: qui si æquo fœdere sociarentur, in fœderatorum ciuitate loco[*]( l .non dubito. de captiuis.)cederent. æquum est enim quemque domi suæ principem locum obtinere. quidem antea cum societati erant, ísque inter fœderatos primus erat: verò cum rege . societate, regem tum propter regiam maiestatem, tum etiam propter pensiones annuas, fœdera--torum principem : cùm tamen omnes æquo fœdere secum ipsi coniugarentur. Cur ergo (dicat aliquis) peregrinorum loco habentur, qui nobiscum fœdere omnium arctissimo consociati sunt, qui nobiscum eosdem habent hostes, eosdem amicos, qui legibus ac moribus iisdem , eosdem simul habent conuentus? sic enim consociati sunt . non facit tamen illa necessitudinis & amicitiæ summa consociatio, vt ciues sint omnes omnium: quod si non sunt ciues, peregrino esse, aut ferè peregrinorum iure censeri necesse est. Nam Latini veteres eodem, quo , fœdere cum societatem coïerant, ac propterea Latini & easdem omnium ciuitatem esse contendebant, hac oratione[*]( Liuius lib.8.)per legatos habita in Senatu Romanorum: Si societas, (dicebant ipsi) æquatio iuris est, si socialis exercitus illis est quo duplicent
71
vires suas, cur non omnia æquantur? ibi pars virium, & imperij pars est. Iidem paulo post. populum, Rempublicam fieri æquum est. Tum Consul , Audi hæc scelera, peregrinos Consules, & peregrinum Senatum tuo templo . Latini querebantur se magistratibus & imperiis, quibus ciues fruebantur arceri. At Consul peregrinos appellat, qui omnium arctissimo societatis fœdere cum ita copulati fuerant, vt & eadem omnium ciuitas esse videretur. At ne municipes quidem ciues fuisse docet Festus, cuius verba describere placet, Municipium, inquit, id genus hominum dicitur, qui cùm venissent, neque ciues essent, participes tamenfuerunt omnium rerum ad munus fungendum vnà cum ciuibus præterquam de suffragio ferendo, aut magistratu capiendo: sicut fuerunt , , , , , : qui post aliquot annos ciues effecti sunt. Alio modo id genus hominum dicitur, quorum ciuitas vniuersa in ciuitatem venit, vt , , . Tertio definiuntur qui ad ciuitatem ita venerunt, vt municipia essent suæ cuiúsque ciuitatis coloniæ, vt , , , Arpinates, , , , Sutrini, . Video autem quàmplurimos in eo errore versari, vt Heluetiorum putent & eandem esse ciuitatem: cùm tamen tredecim finibus & imperio diuisæ sint. Antea quidem omnium fuit imperij prouincia, quæ ab Imperatoris vicario regebatur. Principes defectionis fuëre , , , qui anno M.. CCC . fœdus sanctissimum percusserunt: ac primo capite cauerunt, ne quis imperium principis vllius admitteret. Deinde anno M. . Lucerna in societatem venit: aliquanto post, id est anno M. CCC. . societatis fœdere coniuncti sunt: anno sequenti , Bernates, ac . Post cladem nobilitate Heluetiorum à plebeis fusa ac prostrata, quod factum memorant anno M. . . & vnà cum superioribus, qui fœdera renouabant in amicitiam venerunt. tandem accessit anno M. . I. vnà cum : quos proximè secuti sunt ac Friburgenses anno M.. . . Ad hæc Heluetiorum oppida accessit , tum & sub annum circiter M.. . postremò anno M. . . quo anno Geneuates, qui sese in libertatem vindicârant, fœdere coniuncti sunt. quorum omnium societates ac fœdera ad me delata sunt concessu apud Heluetios legati. Ex quibus intelligitur viginti Respublicas finibus & imperio diuisas, æquo fœdere in societatem & amicitiam conuenisse: legibus tamen & conditionibus diuersis. Bernates enim : ,& opes & auxilia aduocare possunt : vt ac Bernates vicissim euocant. & ab euocantur quinque priores, ex quibus , , & omnium consequentium auxiliis & opibus, si bello lacessiti fuerint, adiuuantur, variis tamen ex causis. Omnium autem Heluetiorum conuentus
72
seorsum à , & coguntur singulis annis: & quæ à legatis ciuitatum maxima parte decreta sunt, omnes tenent. Habent autem singuli iura maiestatis, suos inquam magistratus,ærarium,agrum suis finibus diuisum, stemmata, tesseram, nomen, , sigillum, iurisdictionem, leges, mores, & instituta à se inuicem diuisa. Si vnius ciuitatis opibus & armis fines agrorum propagati sint, id proprium est eius ciuitatis, cuius auspiciis parta est victoria: vt quidem iudicauit I. rex arbiter ab acceptus. Nam Bernates ex quo in libertatem vindicârunt, quadraginta circiter oppida imperio domestico adiecerunt, quibus imperant exercitus, tributa, leges: in quæ tamen cæteri nullum ius habent. , cùm anno M.. .I. . quinquaginta aureorum millia regi mutuò dedissent, fideiussores acceperunt . Quoniam autem præfecturas nouem communibus omnium auxiliis in deditionem acceperunt, singulæ ciuitates vicissim prætorem mittere consueuerunt ad ius dicendum, vt sua cuique ciuitati iura & obsequia tribuantur. etiam oppidum conuentus annui coguntur, commune est octo ciuitatum, quæ post victoriam simul coaluerunt. Satis etiam omnibus persuasum est, opinor, non omnium esse religionem: nec dubium quin armis ac ferro iampridem decernere concupierint. id quod Pontifex per legatos efficere sæpe conatus est, & confecta res esset, nisi sapientissimis regum nostrorum consiliis reuocarentur : tum pro-[ )- mutuam erga socios necessitudinem, tum etiam quòd ab eorum salute ac tranquillitate securitas pendere videatur. Ac certè omnium Respvblica plerisque videri possit, proptereà quòd decreta in comitiis communibus communi consensione probata, omnes tenent: vt quidem satis intellectum est ex eo, quod à septem ciuitatum legatis decretum est anno M.. . . quo tempore, cùm Prætores earum ciuitatum quæ antiquam religionem acerrimè tuentur, communes præfecturas iureiurando adigerent, ne religionum ritus veteres innouarent: qua religionis specie, communes subditi carceribus ac supliciorum metu à religionis Prætoribus catholicis , nisi ciuitates nouæ religionis intercessissent: & quidem res ad vim & arma prolapsura videbatur, nisi legati composuissent, ea lege vt acta iurisiurandi à communibus subditis extorta rescinderentur, & vt communes subditi nouam religionem contra fœdus susceptam eiurare cogerentur, si maxima pars ciuitatem ita decreuisset. Ad hanc pacis actionem magnum attulerunt adiumentum & communes socij, qui religionem suscipiunt ac probant. Ex quo efficitur, vt quod maxima pars sociarum ciuitatum decreuerit, singulos teneat. At ne societatem quidem,aut fœdus,aut amicitiam cum principe contrahere sociis licet, nisi conspirante omnium consensu. Cùm enim ciuitates Heluetiorum, quæ nouam religionem probârunt, societatem cum principe, & cum ciuitate coîssent, ab ea sociis expostulantibus discedere
73
coacti sunt. Et qui religionem colunt societatem cum contractam deserere coacti sunt. Ac tametsi cum Pio . Pontifice . fœdus religionis tuendæ causa percussissent, id tamen noluerunt. Cùm autem ageretur de fœderibus cum I. rege sanciendis, intercesserunt ciuitates ; quæ noua religione non ita pridem imbutæ fuerant, theologi acerrimis concionibus persuasi qui peregrinis principibus militare nefas esse contendebat:ac tantum profecit, vt sui non aliter quàm amicitiæ causa societatem cum rege nostro coirent. Renouatis autem cum II. fœderibus, & cum ciuitatibus catholicis non tantùm ad amicitiam sed etiam ad auxiliares exercitus cum sese : tamen ac Bernates suos, indicta capitali pœna, regi mereri vetuerunt, anno M.. . . At ciuitas Cardinali exercitum conscribente subditos ab exercitu reuocauit, capitis ac bonorum proposita pœna si quis alteri, quàm regi militaret. Quæ certissima argumenta tot esse apud Heluetios Respublicas, quot ciuitates. Ita quoque tres ciuitates[*](vulgo Grisones appellant), quæ quinquaginta collegiis constant, diuisa seorsum imperia moderantur. Quoties autem conuentus habent, maxima ciuitas legatos octo ac viginti mittere consueuit: secunda .minima . iis conditionibus, vt ea quæ pars legatorum maxima decreuerit de rebus ad vniuersitatem & communes socios pertinentibus, singulos teneat. Interdum etiam plebs vniuersa cogitur ad ea, quæ in republica grauissima sunt, diiudicanda. Fallunt igitur qui e tribus ciuitatibus Rempublicam conflari putant. Nam communes conuentus, ager communis, hostes & amici communes, rempublicam non efficiunt, eandem: non etiamsi ærarium omnium idem sit: sed summa imperandi prohibendíque potestas, qua quæque ciuitas suos coercere potest, vt suo loco differentur: neque enim si plures bonorum omnium societatem coëant, familiam efficere possunt. Idem iudicandum nobis relinquitur de sociis ciuitatibus, quæ æquo fœdere in Ro-manorum societatem venerant, vt eosdem haberent hostes & amicos: singulæ tamen ciuitates suæ maiestatis iura tuebantur: vt quoque ciuitates septum fœderibus cæteras ferè ciuitates in societatem pertraxerunt:& cùm singulis annis conuentus[*](Pausan in Eliacis . Strabo lib. 4 .)haberent, legati omnium ferè ciuitatum eò conueniebant, vt de rebus rationibus inter ipsos communibus decerneretur, ab iis, quos ipsi appellabant[*]( Pausani , In Achaicis & Diodorus lib.16.)Ab his Lacedaemonij quinquaginta auri talenta quibus eripuerant contra fœdus, pendere damnati sunt:& quia decreta contempserant, duplicata est mulcta. quoque, cùm sacrum ærarium deripuissent, id restituere decreto iussi , sed quia decreto non paruerant, agrum iudices sacrum . Inde regi Macedoniae libido incessit vt -
74
censibus bellum sacrum indiceret, & eorum oppida popularetur. Hic videri possit vniuersa Græcia & eadem respublica, quæ tamen totidem penè respublicas habuit quot vrbes, quæ decretis non aliter obligari potuêre, quàm ex pacto conuento, perinde vt in arbitros compromitti solet: at neque , neque arbitria receperant: neque ad id inuiti iure cogi poterant: itaque aduersus & edicta templo proposita concerpserunt ac lacerârunt. Et cùm Lacedaemonij opem præbuissent, ab conuentu ac fœdere exclusi sunt. Ex quo apparet prius fœderibus ac societate exceptos fuisse: at quoties inter se -- discrepant, ad communes socios arbitrium defertur, etiamsi hoc, fœderi comprehensum non sit. Eosdem ferè conuentus maiores nostros ex vniuersa conuocare consueuisse, idque à Gallorum imperatore factum fuisse scribit [*](lib. 6 .). Ac tametsi , , , haberent imperia, & quidem à se inuicem diuisa: ac Bituriges in : in fide ac ditione essent, nihilominus principum ac ciuitatum inter ipsas decretis ac iudiciis dirimebantur. Ac si quis rebus iudicatis parere recusaret, sacris publicis, à qua, igni hominum commercio in modum interdicebatur. Diuisa tamen imperia fuêre, ac certi cuique ciuitati fines, & sua ; maiestas. Quòd si fœderatæ ciui-- in vnius principis aut plurium fidem veniant, & eadem respublica censetur: quod non facilè iudicari potest. Nam societas tribus initio ciuitatibus constabat, quæ æquo fœdere iungebantur, & cùm eosdem hostes, eosdem etiam amicos haberent, salua tamen erat initio ciuitatis cuiusque maiestas: cùm autem assiduis bellis infestarentur, ac conuentus habere cogerentur, legatorum conuentus tandem perfecit vt in Rempublicam coïrent: ac paulatim totiùsque ciuitates omnes in societatis fœdus pertraherentur: quæ societas ab nomen accepit, vt , quos veteres appellabant, ab exiguo pago famam traxit: propterea quòd primi, cæso præside, ab imperio -- manico defecissent. Et quemadmodum tyrannorum magistri dicebantur: id quoque nomen summa cum sua laude adepti sunt Quinetiam populi post cladem , qui populares status ad paucorum imperia detulerant, turbatis rebus ad opes[*]( Polybius lib. 2 . Plutar .in Arato.) & fidem confugerunt. autem ex omnibus ciuitatibus eadem respublica conflaretur, autor fuit Aratus[*]( Pausanias in Achaicis . Strabo lib. 6 . Polyb .lib. 3 . Liuius lib. 32 .), qui obtinuit vt in singulos annos prætor crearetur, penes quem belli gerendi imperium esset. Is princeps erat, id est omnium primus qui comitia cogebat. Et cùm antea legatos singulæ ciuitates cum mandatis ad conuentus mitterent, vt ab fieri solet, Aratus perfecit, vt legatorum cœtus decem Demiurgos crearet, quibus decernendi summa potestas esset: cæteris verò legatis consulendi tantùm
75
ac deliberandi. Hæc duo capita vnius Reipublicae constituendæ præcipua fuere:in quam paulatim tyrannorum ac populares status concessere, partim sponte, partim vi & armis coacti. Hostium verò spolia non singularum ciuitatum sed omnium fiebant. Ad extremum, tanta fœderatorum conspiratio fuit ac tantus consensus, vt iisdem imperiis, iisdem legibus, eadem religione, eadem lingua, sermone, iisdem iudiciis, eadem disciplina, iisdem moribus, iisdem nummis, iisdem mensuris, iisdem ponderibus vterentur[*]( Polybius lib. 3 .), nec tam singuli sibi, quàm omnes omnium similes essent. Quinetiam Macedoniae reges, inquam vterque, , Demetrius in fœdus venerunt, ac Prætores A-- creati sunt, salua tamen in suos imperij maiestate. At cùm compertum haberent inuictam fore, quandiu staret societas , Gallo Proconsuli in mandatis dederunt, vt modis omnibus societatem illam dirimeret, neque id frustra tentatum. Nam pleræque ciuitates querebantur fœderis æqui specie imperium sibi ademptum fuisse. Inde Gallus accepta occasione ciuitates defectionem meditantes Romanorum propositis opibus acrius inflammauit. Quod cùm Aratus intellexisset, rogationem tulit ad conuentus, vt quæstione decreta coercerentur, qui ab societate deficerent: tunc pleræque ciuitates aduersus rebellârunt, & cum fœdus percusserunt. Sed cùm inuicta Romanorum potentia videretur, cum illis prosua libertate amicitiam inierunt : ea lege tamen vt deinceps quos ab imperio quodammodo distraxerant, in fide ac ditione essent, nisi de capite ac fortunis omnibus Lacedaemonij ciuis ageretur[*](Pausan.lib. 7 .), quod à callidissimo commento factum est, vt esset perpetua inter & materia ac ciuilium bellorum: nam si omnino Lacedaemonij in potestate fuissent eorum opibus societatem valde auxissent: si liberos omnino esse paterentur, metuendum erat ne priscam virtutem cum sua Republica recuperarent. Iisdem artibus ciuitates à se inuicem disiunxerunt[*]( Liuius lib. 31 .), cùm ex tribus Respvblica coaluisset, quæ conuentus annuos cogebat, Sena--tum creabat, cui imperator præerat. Nam quò pauciores sunt ciuitates, eò facilius ex omnibus respublica conflatur. Difficilius enim tres & viginti vrbes ex optimatibus Rempublicam constituerunt, à quibus imperator annuus creabatur. Illud tamen fuit eius , quod maximarum Vrbium legati triplex suffragium habuêre in comitiis, mediocrium duplex, minimarum verò , vt est Strabonem. At vrbes tredecim , duodecim , septem & quadraginta arctissimam quidem societatem inierant, ac sæpius, non tamen semper, imperatorem, nec nisi belli gerendi causa creare, & conuentus annuos habere solebant: saluo cuique ciuitati iure maiestatis, vt apud Heluetios. Roma ipsa fœdere comprehensa fuit, ac Seruius ipse Tullius, deinde superbus reges Romanorum à imperatores creati sunt[*]( Dionys . Halycarnass .lib. 4 .), nihil tamen de
76
regum maiestate , aut ciuitatum imperio detrahebatur, Respublicas arbitrio suo moderarentur. In quo plerique falli possunt, si ciuitatum consociationem, & Reipublicae consimilem esse arbitrantur. Sed his nulla Reipublicae forma, earum quas nouimus, æquari potest, præterquam Germanorum, quam à monarchia penitus alienam, & Rempublicam esse suo loco planum faciemus. Hoc tamen omnium sociarum ciuitatum commune est, quòd imperatorem, cùm bellum aduersus hostes geritur, vel in singulos annos, vel perpetuum facere consueuerunt. Et quemadmodum respublica Macedoniae Reges sibi Duces creauerunt : ita quoque Latini Romanorum reges: regem[*]( Liuius lib. 27 .): Germani peregri--nos principes acciuerunt, regulum, , , . & . reges, qui tametsi vitæ ius ac necis in suos haberent, alienis tamen imperiis tenebantur: nam qui belli Prætor aut imperator creatur in aliena ciuitate, statum Reipublicae alienæ non mutat. enim rex legionum ecclesiasticarum imperator factus est , vt videmus in eo fœdere quod ictum[*](anno. 1333 .)est inter , & comitem , qui post Imperator est à Germanis electus. Nec ita pridem Friderici regis auunculus vrbium imperator à ciuitatibus dictus est. At etiam , quoties bellum gesturi sunt , quemuis potius peregrinum ducem accersere, quàm ciuem -–sueuerunt. Germanorum verò Impèratores altius quiddam spirant quàm quos antea diximus: nec se belli tantùm duces ac prætores , sed etiam monarchas esse contendunt : quod an verum sit,suo loco:certè Imperator frater,per legatos vetuit & coniuratos,qui ab imperiali curia proscripti erant, hospitio ab excipi, quod cùm imperare magis quàm rogare videretur, liberi populi aliquantum commoti sunt. Antea quoque Regis apud Heluetios legatus,regem admonuit, vetuisse Cardinalem sui iuris principem ac Heluetiorum socium,quo minùs cum fœdus iniret: interdictum tamen illud irrisit Cardinalis, & in regis nostri societatem venit: à quotrecentos aureos annuæ pensionis accepit. Non ego quin Germani principes Heluetios, si possint, sub imperium reuocare conentur. Hinc illa in omnibus fœderibus Heluetiorum, quæ cum exteris principibus feriuntur, imperij exceptio, quæ semper tacita quadam ratione inesse dicitur , nisi disertè & expressa clausula . Quod vt fieret aduersus imperatorem in eo fœdere quod cum rege contraxerunt, anno M.. . . curauit regis legatus,ídque habuit in mandatis . Nam ætate superiori Imperator Heluetios ad arma capienda aduersus , contra fœdera gentis, cùm diceret hoc ab imperij maiestati deberi:in omnibus autem fœderibus maiestatem superioris tacitè semper excipi : id quod verum est, quantùm ad iura maiestatis attinet:
77
attinet:non tamen Heluetios opinor, imperio propterea teneri, sed Germanorum maiestatem superiorem , atque adeo Imperatorem ipsum, qui est in imperij fide, ac ditione. Nam in fœdere octo ciuitatum , , Bernates, , , quòd antea imperij partem fecissent, exceperunt imperij maiestatem, ne Germanis fraudi esset, quòd fœdus . Nec ita pridem , , , per legatos ad , quum Augustæ conuentus haberet, petierunt vt sibi priuilegiorum libertate liceret. Ac iampridem antiquo fœdere, quod cum imperio & Heluetiorum ciuitatibus ictumest, cauetur ne cum exteris principibus societatem inire liceat. vt bellum intra fines imperij geratur. Nam propterea . Imperator[*](Anno 1553 )questus est per literas ad Heluetios scriptas, antiqua fœdera cum Germanis percussa violari ab exercitu Heluetiorum, qui non dubitarat coniunctis copiis cum rege nostro, Germanorum agris vastitatem inferre. Nec multò post ab petiit. vt pœnas de exercitu, qui agros inuasisset, contra fœdus quod inter principes & Heluetios ictum est anno M.. . anno M.. .I. quo fœdera Pontifex, Imperium , ac domus , pensionis dicta, qua singulis Heluetiorum ciuitatibus ducenti in singulos annos darentur. Ac rursusanno M.. . [*]( Julij 20 ,)renouatum fœdus est. Nam fœdus cum contractum est ad tuendos sociorum fines, non ad exteros inuadendos: quæ ratio facit fines & gentis inuadere velint: non quia imperij legibus teneantur, quod sanctiùs cautum est in fœderibus & Heluetiorum renouandis anno M.. .XLIX. quibus excluduntur omnes qui nec Germanis subditi sunt, nec lingua . Ac sæpissime . Imperator ab petiit, vt ager vnà cum regno , ac Siciliæ fœderibus exciperentur, quod planè recusarunt anno M.. . . . Idem iudicandum nobis relinquitur de ciuitatibus ab imperio Germanorum auulsis, quæ nec imperij, necImperatoris edictis se teneri satis declarauerunt, cùm ne principem quidem Germanum qui ab Imperatore Pontifex erat , ferre voluerint: sed cùm inter se tres ciuitates Rhetorum de Pontificis creatione dissiderent, , quæ inter ciuitates suboriuntur, ex fœdere arbitros sese ferentes, Pontificem eum esse iusserunt, qui erat à collegio sacerdotum cooptatus, & in posterum Pontifices esse decreuit eos, quibus Cadorum tribus suffragetur. Et quoniam de iure , ; fœderibus disputatio est, dubitari possit an subditos liceat fœdera secum ipsis & cum exteris iungere, sine sui principis venia. Principes quidem modis omnibus prouidere solent ne id fiat, maximè verò cum exteris. Nam Rex Hispanorum subditis omnibus interdixit. Et cùm Dux , is quia Lutetiæ cæsus est, multorum calumniis premeretur, nihil grauius cæsi manibus obiectum est, quàm quòd fœdus cum
78
Duce clam percussisset. Principes tamen Germani hoc sibi licere putant, & secum,& cum exteris principibus suæ salutis causa societatem coïre, modò id sine imperij fraude . Nam quæ fœdera aliter conti , nullius sunt momenti. Cùm autem imperium excipiatur, non propterea excipitur Imperator, vt sæpe quidem, sed nunquam apertius intellectum est, quàm in fœdere, quod Germani principes cum II. rege , , pro imperij tuenda percusserunt aduersus . Imperatorem anno M.. . . quo fœdere regem superiorem agnouerunt, eiusque maiestatem comiter obseruare spoponderunt, ac belli gerendi ducem communibus suffragiis creauerunt. Rex autem & -- thorum vnà cum , ducibus , & , principe , & comite , ac plerísque Germanorum ciuitatibus fœdus suæ salutis ac dignitatis tuende causa inierunt, anno M.. . . quo anno rex , Dux , , duces , & , pontifex , & , , , ac pleræque item Germanorum ciuitates populíque cum Augusto rege Poloniæ contraxerunt. Quinetiam ipse Imperator societatem cum duce ac principibus catholicis iniuit, vt fratrem Romanorum regem . Paulò post etiam societas contracta est cum gente, duce , tribus pontificibus, -- , ac ciuitate & . At etiam catholicæ religionis ergo, fœdus percussit cum Archiepiscopo . Antea quidem & in annos quadraginta societas, quæ dicebatur, contracta fuerat à ciuitatibus superioris, in qua nihil præter imperium exceperunt: nec multo post ciuitates imperiales inquam , , , , societatem simul coierunt, ac belli gerendi causa ducem creârunt: In omnibus tamen fœderibus excepta semper est imperij maiestas. Sed nobilitas fœdus pro sua libertate cum rege Poloniæ, ac ciuitate aduersus ipsum regem percussit: quo maiestatis crimine haud scio an -- cogitari possit, si rex summam in suos potestatem haberet, ac decus regiæ maiestatis tueretur: qua de re suus erit, ac de toto iure disputandi locus: prius tamen de iure maiestatis disserendum videtur.