The six books of a common-weale

Jean Bodin

Bodin, Jean. De Republica Libri Sex Latine ab auctore redditi, multo quam antea locupletiores, cum indice locupletissimo. Frankfurt: e typographro Nicolai Hoffmanni, impensa haeredum Petri Fischeri, 1586 (1609?)

Tertia regendæ familiæ pars est in imperio herili, & in mutuis addictorum, ; quibus sese addixerunt, officiis versatur. magnus semper in familiis servorum ac famulorum numerus extitit, vel quòd nulla maior opum cogendarum ratio fuerit, quàm in servis ac famulis, servorum ac famulorum multitudinem, non immerito familiam veteres appellarunt[*]( l . pronunciatio de verb . sig .& roto titulo si familia furtum l . si quis id quod. de iurisdic . l . verbis legis. de verbor . sig .). Nam ut Seneca planum faceret, qua animi moderatione dominus erga servos esse debet, maiores scribit familiæ caput patrem familias non dominum appellasse. Et quoniam penè totus terrarum orbis multitudine servorum abundat, exceptis quibusdam regionibus, disserendum nobis est de potestate dominica, déque & quæ ad Rempublicam, si revocentur, manare : quæ sanè quæstio magnum habet, non modò ad omnes familias ac societates, sed etiam ad Respublicas, pondus ac momentum. Servorum autem quinque sunt genera: unum , qui natura servi dicuntur concepti: alterum eorum, qui capti sunt ab hostibus, qui antiquo iure belli servi fiebant: tertium est eorum, qui ad opera publica damnati fuerunt, qui --vi pœnæ appellantur: quartum eorum, qui in servitutem sponte , ac potissimum , qui suæ libertatis pretium acceperunt: extremum est eorum, qui à piratis aut à latronibus venditi, bona fide ab emptoribus possidentur. Diximus antea libertatem à latronibus minui non posse[*]( l .I.de legat. 3 . l . eius quia latronibus de testam. manumis .): ita ne ab emptoribus quidem, qui liberum caput à latrone scientes ac prudentes emerunt: aut qui alea libertatem alienam sibi mancipaverunt, ut quondam apud Germanos[*]( Tacit . in.lib.de morib . Germa ) fieri solebat. Quod ad hostes attinet, iusta fuit olim servitus, & quidem omnium ferè populorum consentione, præterquam Hebraeorum inter ipsos, nisi se sponte liber homo in perpetuam servitutem alteri dedidisset: atque etiam inter se, apud quos iure belli quasi pacto convento captivos auri libra redimere fas erat, barbaros verò in servitutem abducere[*]( Aristot .lib. 5 . Ethic . Nicom .). Eadem ferè lata lex est apud populos, ut captivi iure belli servi

32
fierent eorum, à quibus capti essent, nisi rex auri in singula capita pendere mallet. Sed qui pretium libertatis alterius soluit tantisper captivum non tamen ut servum, retinere suo iure potest, quoad pretium solutum , licet suum tantisper quodammodo dicere possit, lege antiquissima [*]( Dionyss . Halycar .lib. 3 . GreekText Demosthenes contra Lacritum . Varro in verbo clarigare .), quæ ab his ad [*](. l . nam & Servius de negot . gestisl . qui restanicto .de qui testamento.de testam. l .pater.de captivis l . senatus. § . ult . de. lega.I. l . in bello. § .si qui servum. de captivis.), inde ad omnes populos permanavit. Debitores autem etsi legibus duodecim liceret in membra dividere pro debiti modo, si solvendo non essent: non tamen creditori licebat, quod multis: quia nec libertatem debitori adimere, nec vitam poterat: erat enim libertas vita certior. Quis enim excelso animo ac forti mortem oppetere non malit, quàm turpiter servire? Itaque lex illa duodecim, quæ liberum caput creditori addicebat, rogatione sublata est, ac vetitum ne hominem liberum ob æs alienum adiudicare, néve in membra distrahere fas esset: quæ lex annos amplius septingentos inviolabilis extitit ad ætatem, qui legem subiecta capitali[*]( l . ob æs alienum de actio. C .) pœna renovari iussit. Atque hæc quidem servorum genera nihil ferè commune habent cum iis, 'qui vel mercede vel etiam sine mercede serviles operas præstant: qui nullum suæ libertati præiudicium facere possunt, sive pactis conventis id fiat: sive legatum, servili conditione subiecta, receperint. At ne servo quidem cùm manumittitur lex dici potest[*]( l . Mævius de condit. & demonstrat.), quæ libertati suæ præiudicet: nec aliud patrono servus polliceri, quàm operas quas[*]( l .I. § . quæ onerandæ. quarum rerum actio non datur) libertus quisque præstare consuevit. Itaqueconventiones illas, quibus liberi homines adiecta pœna, pollicentur serviles operas iampridem : probat: veteris illius præ se ferunt: servitutem tamen nullam habent, etiam si servi apud magistratus, decurso temporis spatio, qui serviles operas debent, emancipari, ac iura consequi dicantur. Erat enim libertatis argumentum, quo servi emancipati abrasa capita contegebant, quousque capilli concrescerent. Nam Brutus occiso [*]( Plutarc . in vita Cæsaris ) percuti iussit sub figura, quasi populum Romanum emancipasset: & mortuo plebs pileata per Urbem cucurrit[*]( Tranquil . in Nerone .): ut rex ipse mortuo rege pileatus venit ac Senatui populóque Romano libertatem acceptam tulit. At liberi ho--mines, qui sponte nobis inserviunt, tametsi servi non sint, sed omnes actus legitimos per sese obire possint, differunt tamen ab iis, quos mercede ad operas extra familiam conduximus, in quos nullum omnino imperium habemus: à nobis tamen coerceri possunt, dum id modicè fiat. Etenim domestici famuli revereri debent, eiusque mandatis ac iussis obsequi, & omnia honesta officia præstare, de officiis, quòd mutua sunt potentiorum ac tenuium inter ipsos quoque ad moralem disciplinam pertinent, non est, opinor, nobis hoc loco disserendum. Sed quantùm ad servos attinet, duæ quæstiones, ad civilem scientiam latissimè patentes, explicandæ nobis sunt. quidem an servitus naturalis sit, Reipublicæ futura: altera quæ qualisque esse debeat dominorum in servos potestas. [*]( In politic .)quidem servitus na-
33
congruere visa est. Videmus,inquit, alios quidem ad imperium, alios ad obsequium esse natos. At Iurisconsulti qui civilem scientiam, non Philosophorum decretis, sed populari captu ac sensu metuuntur, natura penitus alienam esse tradunt[*]( l . libertas. De statu hominum.), ac modis omnibus pro libertate propugnandum putant, & ea, quæ sive in legibus, sive in testamentis, sive in pactis conventis, sive in rebus iudicatis obscura vel ambigua videntur, pro libertate sic interpretantur, ut nec legibus, nec testamentis locum [*](In l . proximè de iis quae in testamen.delent.)relinquant. Quod si tanta, tamque perspicua vis est legum, ut ab iis discedi non possit, sibi tamen acerbitatem[*]( l . prospexit.qui & a quib . Dum quidem inquit Ulpian . sed ita scripta lex est.)illam legum displicuisse testantur. sit igitur sententia verior ac melior -–natur? Multa quidem sunt argumenta, quibus servitutem, & , & naturæ consentaneam esse docemur. Nam quæ cum natura discrepant, diuturna esse non possunt: ac si vim adhibeas, nihilominus ad naturæ leges revocantur. At servitus ab ipsius orbis originibus, id est, post aquarum eluviones ac voragines ortum habuisse videtur: nec prius , quàm servitia, constitui cœperunt. Ac tametsi trecentos circiter aut annos intermissa servitia fuëre, nunc tamen omnium ferè populorum summa consensione probantur. Quinetiam populi, qui ad Occasum positi sunt, etiamsi nulla divinarum aut humanarum legum præcepta didicissent: servitia tamen cum cæteris populis comprobarunt. Nec fuit respublica, quæ --vis vacaret: nec extitit tam integer ac sceleris purus, qui, cum potuerit, servis uti nollet. verò gentium vitæ ac necis potestas dominis in servos est attributa,exceptis oppidò paucis, qui dominorum nimiam acerbitatem levitate quadam temperaverunt. At verisimile non sit omnes populos ac , tot reges ac principes, tam multos legumlatores virtute rerúmque gerendarum usu clarissimos servitia tanta consensione suscepturos fuisse, si cum ratione ac natura pugnarent. Quid autem rationi ac humanitati tam consentaneum, quàm eos, quos iusto bello ceperis parta victoria, servare, iis etiam victum ac suppeditare, summáque caritate fovere, ac pro tantis beneficiis obsequium & operas exigere? Num æquius illud est, quàm -- crudeliter mactare? Inde prima servorum origo. Iam verò legibus divinis & humanis congruit eos, qui sua egestate legum vim eludere solent, corpore torqueri[*]( l . j . § .generaliter: de pœnis. l . si quis id quod de iurisdict . l . cum ab eo.ad l . Iul . repetund .): num præstabilius & humanius est ad opera publica servari? Hinc etiam servi pœnæ dicti. In eadem ac certè deteriore causa sunt , qui bellum aliis inferunt iniustè, qui alternis bonis, vitae, libertati denique insidiantur, qui etiamsi principes ac reges ferant, verius est tamen ut in latronum numerum censeantur. Non est igitur natura ipsa alienum, ut qui alios iniquè in servitutem abducere armis tentaverunt, ipsi pœnæ servi fiant. Nam ex eo servi dicti sunt, quòd servarentur, cùm occidi iure potuissent: ut nulla de causa Iurisconsulti à grammaticis imperitis coarguantur, quòd servos à servando dici putent. Est enim , inquit , , & apud , , & cum sibilo fit ex Ervo servo, ut Ero sero,
34
, non à ut placuit. Nam Festus interpretatur , & ex digamma fit , ut , , , veteres dixere, pro , ovum ævum. Quod si contra naturam est aliis in alios imperium vitæ ac necis tribui, nulla sint imperia, nullum regnum, nulli principatus non contra naturam, quando regibus ipsis ac eadem est in cives ac liberos vitæ ac necis potestas, si capitalem fraudem admittant, quæ dominis in . His argumentis, quæ certè non tantum probabilia, sed etiam quodammodo ad assentiendum necessaria videntur, occurri non facilè potest. tamen ego naturæ consentaneam arbitrer, si robustus homo ac dives rerum gerendarum ignarus ac prudentiæ expers inserviat sapien-- , qui egestate, inopia, corporísve imbecillitate, quo minus ferre possit, impediatur: sed quid natura magis alienum, quàm stultis servire sapientes, virum bonum scelerato, eruditos ignaris? Nisi quis iustum putet servire stulto principi, sapientem servatorem, insano ac luxu diffluenti domino, servum sobrium ac temperantem. At qui bello iniusto, captivos servare humanitatis esse putant, consimiliter faciunt, ut latrones ac piratæ, qui se vitam iis dedisse iactant, quibus non ademerunt. Nam sæpissimè usu venit ut bello iniusto, ferè sunt omnia, quæ à potentioribus inferuntur, optimi quique viri sceleratis miserrimè ac turpiter servire cogantur. Quòd si bellum à latronibus, qui se reges ferunt, iniustè illatum est, cur victi non cædentur, cur capti ad me- supplicia non trahuntur? Quod verò nihil diuturnum videatur, quod natura sit alienum, id quidem admitto in iis, quæ naturæ sponte, aut nutu divino, non hominum arbitrio ac voluntate reguntur. At homini voluntatem Deus omni necessitate solutam indidit: sed homines iampridem à recto naturæ cursu deflexerunt: ac tanta vis est opinionis depravatæ, ut legis habeat auctoritatem , ac natura potentius dominetur: nulla enim feré tanta impietas est, nullum tantum scelus, quod virtutis non induat nomen. Unum hoc sit argumentum, quòd nulla gens est, nulla natio, quæ humanis , quibus ad huc ac , fictos hominum opinione deos olim placari non putarit. & quidem summa religione maiorum nostrorum ad sacrificia --sus fiebat. Eadem pietate & caritate parentes olim senio fractos in regione à liberis occidi, & iis epulari consuevisse legimus, ne scilicet languerent morbi diuturnitate, ac mortui vermium esca[*]( Herodot . Iustin . Plin .)fierent. Neque maioribus nostris solum humanas hostias sacrificare moris erat: quod ab illis factum est ad Tiberii [*]( Cicero pro- Fonteio . Cæsar lib. 6 . Plin .lib. 7 .)dominatum: sed etiam & filios mactare[*](Sapient. c . l .in libris regum) atum fuit : neque tantùm Barbaris, ut omnibus solenne fuisse tradit[*](In Artaxerxe .), Sed etiam , in quibus non modò fuit, sed à quibus ad omnes humanitas pervasit : nam apud , humana cæde parentavit: ipse, bello tribus, rex Persarum eodem tempore duodecim hominibus fecerunt[*]( Plutarc .in Themisctocle & Artaxerxe ): nec [*]( Plato in Rep .) aliter, quàm humana cæde placari potuisse dicitur, ambiguitate veteris oraculi ac verbi
35
, quo sine accentu lux & homo . Nam M. Tullius [*](pro Fonteio .)maiores nostros , quòd humano sanguine litarent, sed id oratoriè, ut causæ inserviret, cùm M. id omnibus populis tribuat: atque etiam vere sacro vovendi morem fuisse, ut quicquid seu hominum seu bestiarum eo anno natum esset immolari consuevisse. Hebræis quoque ipsis quodammodo licuisse plerique arbitrantur, ex [*](Iudicum c.II)ducis Hebræorum voto , qui iisdem ferè temporibus filiam immortali Deo mactasse dicitur, quo Agamemnon imperator [*]( Euripides ). Sed vota religiosissimi ducis veriùs ac meliùs interpretantur eruditi de pudicitia virginis Deo consecrata, quàm de humana[*]( verbum Hebraicum תרנחל ambiguum est.) cæde, quam lex ipsa divina . Cæteri populi humanis hostiis summa religione fecerunt. Quare non est, quòd naturæ leges ex hominum opinione metiamur, ac propterea servitutem naturæ consentaneam esse putemus: aut tribuamus, quod veteres servarunt eos, quos occidere iure belli fas erat: cùm potius bestiarum in modum avaritiæ ac libidini cogerent inservire. Quis enim hosti vitam servaret, si plus ex illius cæde quàm ex speraret? Exemplis abundamus, sed unum de multis. Cùm obsideret, miles aurum in cæsi visceribus effusis collegerat: eodem momento cæsa sunt captivorum viginti[*]( Iosephus in bello Iudaico ) millia, ut aurum, quod sorbere putabantur à militibus investigaretur. Opræclarum caritatis adversus captivos exemplum! At nutriuntur, inquies, vestiuntur, pro servilibus officiis educantur: sed quæ tandem educatio? Cato maior sapientiæ ac virtutis , cum omnia commoda, omnes ac fructus, qui à servis præstari poterant, ad extremam senectam[*]( Plutar in Catone maiore.)percepisset, ut nihil amplius extorquere posset, pluris licitantibus , ut sanguinis extremum illud pretium, quantumcunque esset, corraderet: ne iam ætate defectos gratis alere, aut occidere, aut liberos dimittere cogeretur. Beatior ille mullus, qui senio confectus liberè vagari sine capistro, sine labore consuevisset. Iam verò cùm nihil connubio sanctius hominum generi ab immortali Deo tributum sit, servis tamen nullum erat, inter ipsos --nubium, sed contubernium tantum, adeò ut si liber homo captivus ab filium , patre apud hostes mortuo, illegitimus[*](I.si quis pregnante , de captivis.) censeretur. Quid concubitos, & effusas utriusque sexus libidines commemorem, quas servi & nunc & antea pertulisse quæruntur? Nam crudelitatis ac immanitatis in servos exempla colligere si quis velit, infinitus sit. Quamquam exigua sunt quæ literis prodita legimus, nec tamen historias præterquam humaniorum populorum consignatas habemus. Nam catenis[*]( Columel .lib.I.) colebant, uti nunc quoque fit in Africa: & in antris per scalas mobiles demissi iacebant, ut scalis detractis domini cum hostibus domesticis tutiùs dormirent: ne vel incendio domos, vel cæde dominos perderent. Iam verò levissima quæque peccata servorum, nisi essent sic luebantur, ut confregisse capitale fuerit. Augusto quidem apud -
36
nem , è servis fregit: trahitur ad piscinam murenarum, quæ humana carne saginabantur: ille vociferari & ad Augusti pedes confugere, non quidem ut capitale[*](Seneca lib. 3 .de ira.) , quo se dignum iudicabat, sed ut supplicii genus deprecaretur, ne aquis immersus ad Elysios campos[*](Virgil. 6 . Aeneid. Tu stigias inhumatus aquas omnémque severum Eumenidum aspecies ripámve iniussus abibis.)nunquam pervaderet. Sic enim ferebatur, & à plerisque anima voragine demersa penitus interire[*](Ita Synesius in epistolis Homeri testimonio, qui verbo ὰπὁλωλεν usus est, ut animam demersi hominis intermisse significaret.)credebatur: ut Synesius de sociis Alexandriam navigantibus tradit, qui tempestate suborta, sicas manibus exerverunt, ut aminæ alioqui morituræ, gladio viam aperirent. Augustus commiseratione ductus, inquit Seneca, servum supplicii metu liberavit, & piscinam cristallinis omnibus confractis impleri terra iussit. Dio tamen verissimus[*](lib. 55 .) scriptor, negat Augustum à Pollione veniam oblandiri potuisse,nec piscarium murenarum, quibus nihil Romæ prætiosius erat, oppleri iussisse. Id autem probabilius est, cùm Seneca fateatur, Augustum sine iracondia id fecisse, nec amico Pollioni propterea iratum fuisse. Neque id novum videri debet cum ipsius Catonis Censorii ætate Quintus Flaminius Senator servum necari iusserit, non aliam ob caussam, quàm ut Cynædo gratificaretur, eíque morem gereret, qui hominem occidi spectaculi causa cupiebat. Quod si dominum necari contigisset, servi qui tunc sub iisdem tectis fuissent, omnes ad unum occidebantur. Nam cùm cæso Pedanio urbis Romæ præfecto servorum magna multitudo ad posceretur, more, inquit Tacitus[*](lib. 14 .), à maioribus accepto. Plebs Romana, quæ maxima sui parte libertini generis hominibusconstabat, vehementer commoveri visa est, cùm ob unius culpam quadringentorum hominum, & quidem innocentium, vita peteretur: re tamen in Senatu disceptata, decretum est morem maiorum servari oportere. Omitto certamina gladiatorum, quibus servi ut populo spectaculum ac mortis contemptum præberent, sese mutuis vulneribus confodere aut bestiarum dentibus lacerari cogebantur in arena. Ac tametsi Petronia lex munerantes servos bestiis obiici prohiberet, impune tamen ab omnibus perrumpebatur. Certè iudices[*](lib. 3 .de benefic .)dedisse qui servorum querelas audirent, & Adrianum quæstionem decrevisse legimus, adversus eos, qui sine causa servos[*](Spartian.in Adriano.)occidissent, tametsi lege Cornelia[*](I.liber homo ad I. Aquil .)tenebantur: nulla tamen earum legum, aut quæstionum vis erat.extremum fuit, ut servi dominorum metu & iracondia premente, ad statuas deorum aut principum confugerent. Sed nec statuæ , nec Dianæ templum[*]( Dionys .Halicar.lib. 4 .)quod rex Servius Romæ, servis asylum proposuerat, nec statua, quam olim Senatus ad id quoque decreverat, nec Thesei sepulchrum[*]( Plutar .in Theseo .) Athenis: nec apud Cyrenæos statua Etolemæi, nec Dianæ[*](Philostrat. in Apollonio.)templum apud Ephesios, ab ira dominorum servos tueri poterant. Lege quidem Ephesiorum servus, qui ad Dianæ fanum sine causa confufugisset domino restituebatur, accepto prius iureiurando ne fuga servo fraudi esset: sin iustam perfugii causam haberet, domino ereptus Dianæ[*]( Achilles Statius in amatorus) serviebat, præter , quæ illius templi aditu arcebantur. At tyrannus omnium callidissimus suam statuam[*](Philostrat. in Apollonio. l . in capitalium. de pœnis. l . I. de iis qui ad statuas C .) pro asylo proposuit capitali pœna proposita iis, qui servum à statua detraxissent: ut
37
istud non tam ad salutem servorum, quàm ad perniciem dominorum comparatum esset, ut domino quisque invidiam conflaret, aut apud principem maiestatis reum, etiam ex levissima causa faceret. Nam Senator quidam, ut est apud Senecam[*](lib. 3 .de benefic ) ob id veniam à Tiberio petiit, quod matellam contingere putârat prius, quàm annullum, qui expressam Tiberii imaginem præ se ferebat digito detraxisset. Inde quoque servorum, qui ad statuas confugerent, occultæ cædes, cùm domum rediissent, quod periculum dominis creare voluisse putarentur. At lege divina sapientissimè cavebatur, ut domus cuiusque servis asylum esset, néve servum irato domino reddere liceret. Neque enim omnibus idem quod --tigit, ut quoties irasceretur à servorum castigatione abstineret: cùm Germani nunquam nisi irati servos æquè ac liberos hostilem in modum punirent[*]( Tacit . in lib. de morib . German.). Ex quo intelligitur dominorum ac servorum vitam in maximis periculis semper fuisse. Quis enim servorum insidias effugere potuisset, Sylla dictatore, qui triginta sestertia liberis hominibus libertatem servis dominos prodentibus mercedis nomine proposuerat in singula capita eorum, quos ipse proscripsisset? in eo metu cives fuerunt quoad cæsis sexaginta civium millibus & quodammodo pacata Republica servus aliquis ad extremum domini caput ad Syllam detulit, qui pactam liberatem dedit, sed manumissum de rupe Tarpeia præcipitem dari iussit. Cùm autem adversus Christianos quæstiones ac decerne--rentur, Christiani servos metu suplicii emancipare cogebantur. Sublato verò tyrannidis ac supliciorum metu, domini ipsi in servos tyrannidem exercebant. Itaque Reipublicae ac familiarum status in perpetuo discrimine versabatur propter coniurationes servorum. Inde tot bella servilia ab historiarum scriptoribus commemorantur. Ac ne Romanorum quidem potentia bella servilia sine maxima civium clade coerceri potuerunt. Eodem enim tempore in omnibus civitatibus præter Messanam[*](Orosius.), servi adversus Respublicas coniuraverunt. Post etiam Spartaco duce sexaginta circiter millia servorum arma ceperunt, ac Romanorum tres exercitus[*]( Plutarc . in Crasso.)fregerunt. Nam servorum numerus decies maior fuit, quàm liberorum. Et quidem Athenis uno tempore censa suntperegrinorum decem millia, civium viginti, servorum autem cccc. millia. Itaque Cassius in oratione, qua Senatui persuasit Syllanianum Senatusconsultum, habemus inquit, domi, servorum populos, moribus, institutis, lingua & religione inter se plurimum discrepantes. Et certe M. Crassus quingentos servos in censum retulit, præter eos, quibus ad ministeria domestica utebatur. Milo verò trecentos uno die manumisit[*](Asconius Pædian.in Milonianam) ne pro cæde Clodii Tribuni plebis torquerentur. Et cùm aliquando in Senatu ageretur de commutandis servorum vestibus, ut à liberis hominibus nota quadam secerni possent, Senator aliquis intercessit, ne si servi numerare cœpissent, exitium dominis intentarent: cui sanè periculo subiaceret Africa & Hispaniæ pars, si tanta esset, quanta fuit olim multitudo servorum, propterea quòd servitutis literæ in ore cuiúsque leguntur: contra quàm veteres, qui no nisi perditos & rubu-
38
-stioris improbitatis servos in ore denotabant, qui propterea stigmatiæ dicebantur, qui ne manumissi quidem iusta libertate fruebantur[*](In Iure dedititii vocantur.). At Lacedaemonii cùm intelligerent servorum, quos ipsi Iloras vocabant, multitudine domos, urbes, agros abundare (nam uti quisque servus plures filios suscepisset, eo facilius à domino libertatem sperare poterat[*]( l . arethusa.de statu homi.)) exercitum servorum, qui bello aptiores essent, cogere imperarunt: deínde conscripto trium millium exercitu, omnes nocte occidi iusserunt[*]( Aristot .lib. 2 .polit. Plutarc .in Lycurgo .): ídque tanta celeritate ac tanto silentio, ut quo perrexissent sciri non potuerit, præter quàm ab iis, qui rei gerendæ præpositi fuerant. Itaque propter metum, qui civitatibus impendebat, servis arma tractare non licebat, subiecta[*]( l . 4 . in princip. de re milit .)capitali pœna. aut si hostium vis urgeret ut servos ad arma voca--rent, eosdem simul ac semel à servitute vindicabant. Nam Scipio Maior post Cannensen cladem trecentos servos bello gerendo idoneos[*]( Plutar .) manumisisse fertur. Florus tamen[*](Epitome 32 .) octo millia conscripta fuisse tradit: quod etiam factum legimus[*](Ead. Epito 74)bello sociali. At Cleomenes, cùm nec hostium multitudini, nec servorum domesticorum cæsis civibus facilè obsistere posset, servis omnibus libertatem promisit, quibus argenti sestertium esset: unde milites simul ad exercitum conscripsit, & pecuniarum vim in ærarium coegit. At ne molles quidem Asiatici servis ad bellum gerendum . Contrà Parthi, quibus per leges manumittere servos non licebat, qui eadem penè, qua filios caritate complectebantur: quo factum est, ut in infinitam multitudinem excrescerent:nam exercitus Parthorum, qui M. Antonii copias fugavit, quiquaginta servorum millibus constabat: nulli præter quingentos ingenui[*](Iustinus.). At cæteri populi ne ad remigia quidem agendis navibus priùs servis, quàm eos manumisissent: id quod ab Augusto bello Actiaco factum legimus[*]( Tranquil . in Augusto.). Ac ne quid in Rempublicam moliri possent, opificiis ac selulariis artibus impediebantur, quas civibus tractare Lycurgi ac Numæ Pompilii institutis non licebat. Nec tamen ita caveri poterat, quin existeret aliquis, qui rebus desperatis servos ad pileum vocaret, ut Viriatus pirata qui Lusitaniæ regnum, Cinna[*](Appian in bellis civilib.), Spartacus, Tacfarinas[*]( Tacit .), Symo[*](Ioseph. in bello Iudaico ) Gersonis filius principatum in sua quisque civitate his artibus adepti dicuntur. Ingruente verò civili bello servi ut in libertatem vindicarent, hinc inde ad partium duces transfugiebant. Nam post civile bellum, quod adversus Sextum Pompeium gestum est, triginta millia servorum capta sunt, quos per omnes provincias stato die Augustus[*](Appian.in civilibus) dominis restituti, reliquos quibus dominus defuisset suspendi mandavit. Non alia vi Arabum potentia crevit. Nam cùm primùm Homarus Muhameti legatus bellum in Arabia movisset, servis ad libertatem vocatis, tanta vis hominum locis omnibus erupit, ut paucis annis Orientis imperium occuparet. Quæ libertatis fama cùm Asia in Europam pervasisset, servi primùm in Hispania pro libertate arma ceperunt, anno DCCLXXXI. deinde in Gallia M. Pii ætate. Unde extant eorum leges de coniurationibus servorum. Post etiam Lotharius filius bis à fratribus victus ac prostratus, servis omnibus, qui ad se
39
venirent, libertate promissa, exercitum reparavit: unde secutum est servile bellum valde anceps ac periculosum:quippe servorum exercitus rerempublicarum ac principum Germanorum statum adeò conturbârunt, ut Lodovicus rex Germanorum copias conscribere cogeretur[*](Floarditse.): ac ne labes illa servilis latiùs serperet, principes Christiani paulatim servitia manumiserunt, exceptis operis & iure successorio, si liberti sine liberis mortem obirent: quos quidem manusmortuas etiamnum appellamus. Adhuc enim servitutis vestigia plurima restant in orbe Christiano : plura etiam in legibus Ripuariorum ac , quibus servi iustam libertatem consequi aut bona alienare non poterant,nisi post duplicem manumissionem: ac sæpissimè in actis legitimis manumissionum subiici solebat, libertatem huic vel illi tributam pro salute patroni. Nihil enim antiquius habuerunt , qui prima Reipublicae Christianæ fundamenta iecerunt, quàm ut Christiani servi assiduè manumitterentur: ac plerique libertatis spe proposita Christiani fiebant. Quin etiam in historiis proditum est, Paulinum Nolæ Pontificem cùm omnia, quæ in bonis haberet sub hasta vendidisset, ut ex pecunia coacta captivos Christianos redimeret, ad extremum Vandalis, quod mirere, seipsum vendidisse. Inde servorum manumissiones apud episcopos in ecclesia factæ. Ex quo secuta est Magni principatu tanta tenuium ac egentium hominum multitudo, quibus nihil præter liberta-- relictum erat, quique nullas artes didicerant, ut nulla re gravius civitates premerentur. Inde Xenodochia, Brephotrophia, Gerontocomia, Nosocomia, antea penitus ignota Christianorum Pontificum rogatione à principibus[*](toto titulo.de Episcopis & clericis.) feudari & constitui coeperunt. Inde Basilii conciones conquerentis voces ac suspiria languentum in templis unà cum sacerdotum precibus ac votis confundi ac misceri. Iisdem ferè temporibus Iulianus Augustus Paganos Pontifices Christianorum[*](Nicephorus Calistus.) exemplo, ad Nosocomia & Xenodochia extruenda, ac publicis privatísque opibus augenda cohortatur. Et quoniam tenues liberti, filios exponebant, ut Christianorum benignitate ac largitione educarentur, Gratianus[*]( l . I. &: seq.de infantibus liberis. C .)lege sanxit, ut servitutem servirent iis, à quibus educati fuissent. Nec ita mul--tò post Valens edicto permisit, ut qui otiosè vagari ac mendicare consueverant, servitute manciparentur:idémque vetuit, nequis deserta loca peteret, ut vitam in otio transigeret subiecta capitali pœna, qua plurimos, qui contra leges in solitudinem se receperant, affici mandavit. Postea verò quàm Idolorum cultus ac sacrificia Christianorum auctis opibus deseri cœperunt libertatis iacta sunt fundamenta firmiora: . magnum accessit incrementum lege Muhamedis promulgata, qui suæ religionis homines in libertatem asservit, cuius exemplo Christiani quoque suos, certatim à servitute sic vindicârunt, ut servitus omnis apud Indos, qui ad Occasum spectant, illa ætate conclusa videretur, qua Christiani servitutem à suis cervicibus omnino repulerunt, id est, anno M.CCL. Adhuc enim servos in Italia fuisse anno M.CC. planum est, tum ex legibus Gulielmi Siciliæ regis ac Friderici II. , tum etiam ex decretis Pontificum
40
Romanorum, inquam . Urbani . Innocentii . agitur de coniugiis[*](in Decretal.)servorum, quæ Iurisconsulti contubernia vocant. quidem creatus est pontifex anno M. . LVIII. Urbanus M. . LXXXV. Innocentius M. . .XXXVIII. ex quo planum fit servitutem in Rebus publicis Christianorum circiter ea, quæ dixi, tempora desiisse. Nam Bartolus[*](In l . Hostes de captivis.)qui floruit anno M. CCC. scribit ætate sua nullos omino servos extitisse, nec venalitios homines haberi: id quidem de imperio Christianorum interpretor: quod cum à Bartolo didicisset Siculus, qui Abbas Panormi appellatur, singulari nota dignum existimavit[*](In cap .I.de con iugiis set.)Nam quod legimus Ludovicum regem, is inquam, qui Hutinus usupatur, anno M. CCCXIII. servos omnes accepto pretio manumisisse, id ego interpre--tor de libertini generis hominibus, quos manusmortuas appellamus, qui liberantur beneficio principali ab eo servitutis vinculo, quo quidem extra patroni territorium uxorem ducere bonáve prohibentur alienare: sic quoque interpretari debemus edictum . regis , quo quidem civitatibus in familias LXX: pagis in centum familias: & servis in CC. capita cataphractus miles imperatur. Qua ætate Imbertus princeps Delphinatus servos omnes uno edicto libertate donavit, ídque publicis actis ac municipalibus. Legibus inscribi mandavit. Eadem benignitate usus est in suos Theobaldus Blesensium comes, anno MCCXLV. Huc etiam pertinet id quod legimus de Sugerio sodalium Dionysiacorum abbate, qui servos manu mortuos eatenus in libertatem as-servit, si solum verterent[*](anno M.CXLI.) & Senatusconsultum curiæ Parisiorum quæ Pontifici Catalaunensi servos de collegii ecclesiastici consensu manumittere licere iudicavit. Ac superiori ætate . rex anno M.CCCCXXX. plurimos servilis conditionis homines (sic enim legimus in actis curiæ Parisiorum[*](es ordonnances Barbines.) nec ita pridem Henrichus II. rex singulari diplomate Burbonios servos M. .XLIX natalibus restituerunt. Horum exemplo Dux servilem quoque suorum maculam suis edictis detersit M. .LXI. Quæ omnia in summam libertatis gratiam facta videmus. Alioqui nec magistratus populi rogatione, nec princeps ipse servum alienum manumittere[*](I.ad bestias.de pœnis. l . si proprietatem. de iis qui i non domino. l . nec competit. eod . C . l .si servo.qui & à quibus.), at ne ius quidem aureorum[*]( l . 3 .de iure aureorum.) annulorum alieno liberto sine patroni consensu tribuere poterat. Nam Commo--dus Imperator aureos annulos iis omnibus edicto suo detraxit, qui ius illud à principe sine patroni venia extorserant, nec præiudicium ullum patrono creari voluit[*]( l . ult . eod .) aurei annuli adeptione, etiam si princeps hominem natalibus[*]( l .sed si hac § . sed si. de in ius voc. l . 2 . de natalib. restit. C . l . 2 de iure aureorum) ac ingenuitati restituisset, quod principis[*]( l .ead.de natal. restitu. C .)solius esset: nihilominus tamen Tertulliani[*](in lib. de resurrectio.)ætate ius illud suum fecerant patroni, qui manumissos pro ferreis compedibus ac flagellis togam indutos candidam secum accumbere, ac nomen suum inbebant. Ad extremum sua lege libertos omnes restituit[*](authentica. 78)ingenuitati, ne postea rescripto cuiquam opus esset: quo iure tamen non utimur. Nam iure nostro necesse est à principe ius illud ingenuitatis adidipisci, ut servitutis antiquæ labes omnino eluatur, quod & peti & obtineri consuevit sine venia patroni: cui tamen licet manus iniicere in -
41
berti bona, quæ ante restitutionem quæsita fuerunt. Ubicunque posita sint, ut non ita pridem curia Parisiorum decrevit: postea verò quæsita & sibi habere, & sine liberis, legare cuique suo iure potest. At cùm Rupis candidæ in Aquitania dominus libertinos suæ ditionis servilem in modum haberet, iis ut non solum agros colere, fructus legere, ac terere, & omnia quæ iuberet patronus exportare & importare, ædes etiam caducas reficere, patronum captivum suis pecuniis ab hostibus redimere: denique quatuor ex causis capitationem consueram pati cogerentur, verum etiam si domicilium originis sine patroni venia mutarent, capistro domum reducere sibi licere contendebat. Cætera quidemassentiebantur libertini: sed hoc postremum servitutis iugum curia Tolosana[*](anno 1558.) suo decreto excussit. Certè quidem , quos Kometonas appellant, non ita graves operas patronis præstare, sed acerbiora pati coguntur, cùm ab omnibus leni decem aureorum mulcta occidi possint, à patronis verò impunè. Apud Indos quidem superiore seculo in servos, qui multitudine innumerabiles erant, modis omnibus sævire, eósque occidere licebat: sed . lege lata liberos esse iussit. In verò, etsi extant veteris servitutis simulacra, servos tamen nec facere, nec ab aliis emere fas est. Ac si quidem servi peregrini, ut primùm Galliæ fines penetraverint, eodem momento liberi fiunt, id quod vetere Parisiorum decretum est, adversus legatum quendamHispanum, qui servum in Galliam deduxerat: nec ita pridem cùm mercator peregrinus servum in Hispania coemptum Tolosam deduxisset, hospes re intellecta servo persuasit ut ad libertatem proclamaret. Rogatione ad octoviros capitales perlata, mercator acciri iubetur: advocatus fisci ex archivis deprompsit antiqua (ut fertur) magni beneficia, Tolosatibus olim indulta, quibus servos simulac Tolosam ingressi fuissent liberos fieri placuisset. Mercator se bona fide servum in Hispania coemisse querebatur, deinde Tolosam venisse ut Genuam proficisceretur, & sic se non teneri legibus Gallorum: summa fuit ut si acerbius secum agerent ac servum alienum manumittere vellent, pretium sibi restituerent: iudices cognitionem consilii esse pronuntiârunt. Interea do--minus metuens ne & servo obsequentissimo, & pretio carere cogeretur, libertatem dedit, pactus operas serviles quandiu dominus vixisset. Quod attinet ad ea beneficia, quæ Tolosatibus à concessa iactantur, refutatione non eget, cùm Vienna, Valentia, Lugdunum, Arelatæ, Nemausus, Romana Delphinatum lectoria, coloniæ Romanorum, & Coloniarum extra Italiam antiquissima[*](à Narbone deducta Livius .) Narbonēnsis, ea beneficia non habeant: at ne ipsa quidem Roma imperii decus & quæ communis omnium patria dicebatur, id sibi tribuendum putaret. Hîc dicat aliquis, si verum est Muhamedis lege libertatem omnibus, qui suam sectam sequerentur, datam, & Christianorum principum edictis servitutem sublatam fuisse, cur terrarum orbis servitiorum ac venalitiorum plenus est? Nam Hebraeorum legibus, nec servum Hebræum nec legibus Christianorum[*]( l . I. ne Christianum mancipium. C .)habere Christianum homini Iudæo licet. Certè fraus divinæ
42
legi fit ab omnibus. Nam Divina lex mancipium fieri vetat institutis Israelitarum inter ipsos nisi sua se sponte quis alteri[*]( Exod . 21 .)manciparit, & aurem ad postes subula perforari sibi patiatur: debitores quidem[*]( Deuter . 15 .)creditoribus addicit, ac propter inopiam vendi permittit: sed eadem anno septimo liberos dimitti iubet. Ac tametsi quis nexum fecerit, ac subulam passus sit, ut sempiterna servitute teneatur: nihilominus anno Iubilæo legis interpretes omnes libertatem adepturum tradunt, nisi rursus servire quàm liber esse malit. Vernas autem qui nascebantur ex illo genere servorum, qui sua se voluntate in servitutem dediderant anno quinquagesimo liberos abire, ac tubarum[*]( Levit .25.Hierem.34. nu .13.) clangore libertatem servis omnibus lex proponit: peregrinos tamen alterius quàm suæ gentis acreligionis habere permittit, in servitutem perpetuam eorúmque posteros ac nepotes, ut eodem iure adversus peregrinos uterentur, quo peregrini adversus Israelitas. Quo genere servorum nullum melius fuisse scribit Iulianus Augustus[*](apud Cyrillus contra Christianos.), Vides, inquit, Syros quàm libenter aliis nationibus inserviunt: contra verò quantus libertatis amor in Celtarum populis. At cùm peregrina Christianorum aut paganorum mancipia sibi coemissent, domestica religione imbutos circoncidebant: quod Traianus lege[*]( l .circoncidere. de pœnis. ff .) singulari vetuit: ac tametsi dominorum religioni acquiescerent, nihilominus servire cogebant. At peregrinos, qui circoncisi legem divinam acceperant, iisdem beneficiis cum civibus uti lege[*]( Exod . 12 . Numero.49.) divina cavebatur. Eadem, inquit, lex erit peregrino ac civi. Illud est, quod Deus apudHieremiam[*]( cap .34. nu .13. & sequent.)querebatur, servos ex lege non manumitti, ac propterea dominis ipsis acerbissimam servitutem ab hostibus impendere. Hinc etiam Augustus rex Iudæos publicatis bonis regni finibus exegit, quòd contra leges Christianos circonciderent, ac pro servientibus (hoc enim verbo historia Dionysiaca ) sibi manciparent. Consimili fraude Mahumedistas uti videmus, qui Chistianos homines, quos bello cœperunt, quósque à piratis coemerunt, aut certè eorum liberos circoncidere suáque religione imbuere solent, ac nihilominus ipsos cum liberis & posteris omnibus servire cogunt: quorum exempla Lusitani secuti venalitios ex Affrica religionem Mahumedis eiurare, ac nihilominus Christiana imbutos cum liberis ac nepotibus perpetuam -vitutem servire compellunt, iam ut servorum greges veneant tota Lusitania, & quidem publicè pecudum in morem. Ac tametsi . Imperator servos omnes Americarum insularum liberos esse iussisset anno M. . XL. nihilominus seditione coorta propter avaritiam ac libidinem potentiorum Gonzala Pizarrus regionis Præses à defecit, cuius opes cum Lagasea fregisset, ac securi publico exemplo vnà cum defectionis principibus cædi iussisset, servos omnes ex edicto manumisit, ea conditione tamen, ut patronis operas præstarent. Obtineri tamen non potuit quin Lagasca in Hispaniam redeunte liberti rursus in servitutem relaberentur, ac potissimum specie quam de venalitiis Domini se adepturos putabant, exemplo Lusitanorum, qui servitia multis seculis oblivione sepulta in Europa primi revocârunt, ac brevi per universam
43
Europam, ut iam in Italia cæptum est, propagaturi. Iampridem enim Affrica & Asia, tum etiam Orientalis Europa servorum greges non aliter ac pecudum in omnibus civitatibus alere, & ex iis copiosam mercaturam & quæstum facere consueverunt. Nam ætate superiore Tartari Scytharum genus, cum maximis copiis Moscoviam, Lituaniam, Poloniæ fines ferro flammáque vastarent, captivorum trecenta millia in servitutem abduxerunt: nec ita pridem Sinanus Bassa ex insula Gossa captivorum Christianorum sex millia supra trecentos, ac cives omnes Tripoleos Affricæ, navibus impositos in Græcia vendidit. Itaque mirum videri non debet, si Præfectus Prætorio regis Turcarum, & uterque Cancellarius --centos quisque servos à principe ineunte magistratu accipere consueverunt. Nam quod attinet ad Prætorianos Turcarum milites, & eos qui tributi nomine Christianis imperantur, ego illos pro servis nunquam habui, cùm in familiam principis conscribantur, ac soli magistratibus, honoribus sacerdotiis, imperiis, nobilitate fruantur, quæ nobilitas ad nepotes usque pertinet: pronepotes verò ac posteri deinceps ignobiles habentur, nisi sua virtute ac rerum gestarum gloria dignitatem avorum tueantur: nam soli Turcæ ex omnibus penè populis veram nobilitatem virtute non generis antiquitate metiuntur: & quò plus à stirpe virtutis, eò longius absunt à nobilitate. Cùm igitur persuasum sit tot seculorum exemplis à servitutibus bella servilia, defectiones, coniurationes, Rerum--publicarum conversiones & eversiones impendere: tot etiam crudelitates, cædes, libidines, incestus in corpora mancipiorum admitti, quis dubitet affirmare servitutes civitatibus exitiosas & fuisse, & semper futuras? Ac si quis putet crudelitatem in servos legum acerbitate coerceri posse, idem cogitet nihil sanctius, æquius, & melius lege divina fieri potuisse, quæ etiam à corpore servorum flagella, Romanorum legibus[*]( l .in capitalium. § . in servorum. de pœnis.) permissa amovit: ac ipso iure liberum fieri voluit cui membrum à domino ruptum esset, quam postea legem[*]( l . 1 .de emendat. servor. C .)Constantinus probavit. Quis autem de servi cæde accusationem institueret? Quis audiret? Quis pœnam exigeret? An is qui sua nihil interesse putaret? Cùm Tyrannorum decretis nihil ad subditorum animos frangendos efficacius sit crudelitate? At His--pani servos humaniter curant, educant, instituunt, & quidem carius quàm eos, quos mercede conduxerunt: ac vicissim à servis amantur & coluntur. Illud quidem Hispanorum ferè proprium est, eos quos ad servitutem aut cædem designârunt humaniter initio tractare: rerum autem omnium novarum præclara sunt prinicipia: nec dubito quenquam magis officiosum fore quàm servum cui cum domino mutua ac morum similitudo intercedat: ac propterea sapienter lege divina provisum est, ut nemo perpetuam servitutem serviat, nisi qui annos septem addictus fuerit, & qui creditori, cuius mores bene cognitos habuerit, servire, quàm[*]( Exod .21) liber esse malit: sed cùm tanta sit morum dissimilitudo, tantæ in animis latebræ, tanti recessus, quis legislator in hæc legibus definire possit? Scitum est illud, & sapientibus planem persuasum, Domi tot hostes esse quot servos? Quod quidem proverbium satis significat,
44
mancipia amicitiam colere, nec fidam societatem. Quid exempla veterum innumerabilia commemorem? Mihi satis est unum superioris ætatis, quod à Iunio Pontano proditium extat. Servus cùm acerbiùs tractaretur, domino absente hostia concludit, uxorem domini contumeliose affectam vinculis constringit, ac tres eius filios conprehendit: dominum videt redeuntem, unum è tribus ex altissimo solario præcipitem dat, deinde secundum: pater tanta rei atrocitate obstupe factus , precibus & lacrimis suplex servum exorare, ac modis omnibus placare conatur , ut tertium morti eripiat. Servus paciscitur salutem ea lege ut dominus sibi ipsi nares præcidat, naribus ex pacto amputatis, servus cum tanta clade & contumelia dominum ultus esset, tertium quoque deiecit, ac -–stremò ultionem de , quam dominus cogitabat, præcipiti casu . Omitto veneficia, cædes, incendia, & calamitates à servis terrarum sæpissimè illatas, ne sim infinitus. At hæc incommoda, inquies, mutuis compensantur ac sarciuntur: nam vaga illa hominum otiosorum multitudo, tum etiam latronum ac piratarum seminaria velut à stirpe conuellentur : nec furibus , nec prodigis locus relinquetur, si creditoribus debitores validi ac robusti addicantur. Mendici verò & egentes qui civium alimenta velut in alveariis fuci depascuntur, quique inerti otio languent (unde popularium morborum tabes) si servire atque exerceri consuescant, nulli extabunt eos enim alere, aut occidere necesse est: alere quidem difficile, occidere verò nefas. Necare[*]( l .vel. necare de liberis agn. Ambrosius.) tamen vi--detur, qui alere cùm possit, alimenta subducit. Hæc habent veri speciem. Quod enim ad debitores attinet, si solvendo non sint, divina lex addici creditoribus iubet in annos septem,non tamen in sempiternam servitutem, ut cavetur lege duodecim tab.quæ in Africa universa & Insulis Americarum locum habet quoad creditori satisfiat. Nam qui cessionis beneficium debitori, qui nullo scelere obligatur, ademerunt: nec creditoribus, sed carceribus mancipari iubent, ut Tureæ, non modò creditoribus sed etiam debitoribus alendi , eripere potestatem ac vitam videntur. Latrones autem ac piratæ nullis ætatibus plures fuerunt, quàm aucta multitudine servorum. Qui enim servitutem pati non potest, erumpere tandem, ac ne deprehendatur vias obsidere,& latrocinari cogetur. Argumento sit,quod Spartacus gladiator sexaginta millia servorum ex ipsis visceribus ad pileum evocavit: cùm eodem tempore plusquam octoginta millia piratarum toto mari Mediterraneo cum nongentis navibus prædarentur, & quingentas urbes maritimas tanta vi cæpissent, ut Romanum imperium terra maríque grassatoribus obvallatum teneretur. At prudens legislator non censetur, cui latrocinia castigare potius, quàm arcere curæ est. Id autem sine dira illa ac metuenda civitatibus servitute fieri potest, si collegia publica puerorum instituantur, artes & opificia condiscant, ut quidem Lutetiæ ac Venetiis fieri videmus, opificum seminaria maximo Reipublicae commodo propagantur. Quibus verò in locis servitia iam iam recepta sunt, non debent simul ac semel manumitti, sed id paulatim fiat oportet, & ab iis auspicandum, qui matura
45
tura ætate artem aliquam didicerunt, unde sustentare possint: alioqui fame, otio, inertia perituri, ut iis contigit quos eodem momento in America manumitti iusserat Imperator . Quod si quis neminem imperio dignum fore putet præter eos qui primùm servire didicerunt, id quidem pro libertate valeat: sed à plerísque sine probabili causa : nihil est enim quod magni & excelsi animi vim & aciem magis frangat ac demittat, quàm servitus. Nec imperandi maiestas, præstantibus naturis insita, ulla re tam debilitatur quàm servitute: nec quicquam intemperantius est eo, qui repente à servitute ad dominatum pervenit: aut cum domina fit quæ ancilla prius extitit, ut Salomon sapientiæmagister tradit. Quod non modò ad secretiorem sententiam pertinent, quando cupiditas intemperanter rationi dominatur: sed etiam ad eos quibus servilis metus verissimas imperandi artes ademit. Quod si verum est rationi semper ac legi divinæ locum esse oportere, nec ipsam Palæstinæ finibus concludi, cur non terrarum lex illa de servitiis ac libertate tam , tam sapienter à Deo lata vim habitura sit, potius quam quæ humanis ingeniis excogitata fuere? Quamquam Tartari, qui generis stirpem ab Hebraeis ducere feruntur, septimo quoque anno servos manumittunt, ea lege ut imperii finibus excedant: quæ conditio à Papiniano[*](I. 6 .& sequent. de servis expor.) repudiata primum est, deinde ab eodem probata: sed in manumissionibus perinde habetur, ut si scripta non esset. Hactenus de imperioHerili, & an servitia ferenda sint in Republica bene constituta. Et quoniam de singulis familiæ partibus satis abundè nobis disservisse videmur, in quibus civitatum omnium rudimenta posita sunt. Nunc de cive ac civitate dicamus.