The six books of a common-weale

Jean Bodin

Bodin, Jean. De Republica Libri Sex Latine ab auctore redditi, multo quam antea locupletiores, cum indice locupletissimo. Frankfurt: e typographro Nicolai Hoffmanni, impensa haeredum Petri Fischeri, 1586 (1609?)

QVÆ de tota familia, déque singulis familiæ partibus nobis disputata sunt,Rerum omnium publicarum origines conti--nent. Et quemadmodum fundamenta consistere per se ipsa possunt priusquam parietes altius exurgant , ac sine tecto : sic familia quoque sibi ipsi constat sine Republica, & pater familiæ summum in suos imperium exercere suo iure potest , nec ab alterius imperio pendere : vt familiæ quamplurimæ in Mauritaniæ & Americæ regionibus esse feruntur[*](Leo Afer. lib. primo.).sed neque Respvblica sine families,neque vrbs sine mænibus & ædificiis stare magis possunt, quam solaria vel tecta sine parietibus ac fundamentis. Cùm igitur paterfamilias ex ædibus,in quibus domesticum imperium habet,egreditur foras,séque cùm aliis familiarum principibus ad res rationésque contrahendas coniungit : tunc certè patrisfamilias ac domini nomen amittit, vt socium ac ciuem se ferat,& quodammodo è familia exit,vt in ciuitatem ingrediatur, ac pro domesticis negotiis publica tractet. Est autem [*](Ciuis Definitio.)ciuius nihil aliud

46
quàm liber homo, qui summæ alterius potestati obligatur. Prius enim quàm ciuitas aut Reipublicae forma extaret, pater quisque familiæ summum ius vitæ ac necis habuit in liberos & vxores. Postea verò quàm vis & imperandi cupiditas, tum etiam auaritia, & vltionis appetitus aliis in alios arma suppeditauit, quos bellorum exitus victores fecerat, victos potentiorum libidini feruire cogebat: & qui ducem se serens fortiter rem gesserat,non modo familiæ ,sed etiam hostib. æquè ac fociis imperabat : his quidem vt amicis, illis autem vt seruis. Tunc plena illa & à natura cuique tributa libertas viuendi vt vellet, victis omnino adempta fuit,& ipsis quoque victoribas ab eo quem sibi ducem elegerant quodammodo deminuta, propterea quòd summum alterius imperium a--gnoscere priuatim oporteret. Inde prima seruitutis ac subditorum, inde ciuium ac peregrinorum , principis ac tyranni origo. Eò nos ipsa ratio deducit,imperia scelicet ac Respublicas vi primum coaluisse: etiam si ab historia deseramur: quamquam pleni sunt[*](Thucid. in proemio. Plutarchus in Theseo , Cæsar lib. 6 .)libri, plena antiquitas, plenæ leges[*](I. vlt .de colleg. vbi collegia prædonii,& piratarii lege Solonis pro bata fuere)primum illud hominum genus nihil prius habuisse, quàm obuios quósque spoliare, diripere,occidere,aut in seruitutem adigere, vt alibi dicemus[*](in cap . de collegiis.). testis est historia sacra,qua docemur Nimerodum Chami nepotem primum omnium homines sub imperium vi subiunxisse,ac dominatus fundamenta in Assyria iecisse:hinc robustus venator dictus est,quo nomine scriptura prædonem intelligi voluit: nam vox Hebræa latronem, vel vt veteres lateronem significat, à voce id estlatus:quòd latrones fæpissime obsiderent latera viatorum,nisi à latebris, vnde eruptiones faciunt, dici putemus. Id autern Philo Hæbræus ac suo testimonio confirmant, scilicet Nimerodum humanis opibus ac potentia tyrannidem crudeliter inuasisse. Atque in eo falli mihi videntur Aristoteles,inquam, , Cicero, qui Herodotum, (opinor) secuti, principiò reges ob summam integritatis ac iustitiæ opinionem principatum adeptos suisse arbitrantur: hinc heroica nobis ac aurea secula finxerunt, quæ alibi certissimis argumentis ac testimoniis refutasse nobis videdmur[*](in Methodo Historiar. cap . 7 .). Nam primæ quæque ciuitates ac imperia ante Abrahami actatem feruitiorum plena fuisse videmus, vt non ita pridem insulæ ad Occasum positæ seruitiorum multitudine redundabant,cum regiones,illas suis imperiis subiecerunt. Libertes autem sine vi maxima, nec nisi perruptis naturæ legibus eripi potuisse verisimile est. argumento sit illud quod superiori ætate Gaogarum populi nec prinipatum, nec tyrannorum imperium audierant, quoad eorum peregrè profectus regis Tombuti maiestatem conspicatus esset. Inde illi oborta apud suos imperandi libido. & quoniam ab inopia premebatur, mercatores quosque ditissimos bonis spoliare, ac latrocinari: tandem conquisitis opibus,& consilio cum amicis communicato,regionis dominatum inuadere cœpit: ac deinceps eius filius regem se ferens imperium latrocinio partum necesse habuit æquitate ac Iustitia tueri. Inde Gaogarum regum[*](Leo Aser.)initia, quæ maxima incrementa breui ceperunt. Ex quo intelligitur veram esse ciuis, quam posuimus, definitionem, id est liberum homi-
47
hominem, qui summæ potestatis imperio teneatur. liberum dixi: quia tametsi seruus multo magis quàm liber homo summæ potestatis imperio subiiciatur, nihilominus tamen ommium populorum consensu obtinuit seruos ex albo ciuium eximi[*]( l .quod attinet de regul .iur.)oportere: quod de vxoribus ac filiisfamilias dici non potest, quia tametsi domesticis imperiis obligantur, ac libertas eorum potestate domestica deminuatur, ciues tamen sun. ita quoq; ciuibus omnibus aliquid de libertate naturali detrahitur, vt summæ alterius potestati subiiciantur. At peregrinus homo, si ab originis domicilio auulsus, aut sede relicta in alienam ciuitatem commearit, nec ciuis habetur, nec ciuitatis prærogatiua aut immunitate ciuibus tributa frui-- , nec item in sociorum, qui non planè sunt peregrini[*](I. non dubitos de captiuis.)nec in hostium, aut amicorum numerum censetur: licet veteribus[*]( Plutar .in Themistocle .)æque ac hostes peregrini appellarentur, vt M.. Tullius [*](in officiis.)interpretatur, ex legibus duodecim, lenitate verbi rei tristitiam mitigante: & quidem nos adhuc populari verbo peregrinos hostes appellamus. qui veteribus perduelles, nunc verò in Rempublicam coniurati dicuntur.Sed mutatis verbis Graeci hostes vocant, quia bellum aduersus eos geratur: verò peregrinos, quos Accursius[*](in l .I.de hæredib.institu. C .vbī.finxitantinomiam quæ nulla est in§. vlt . Institu. de hæredib.institu.)pro iis vsurpauit qui vota concepta religionis ergo peregrem proficiscuntur. Inter eos autem, quos publicis imperiis ac summæ potestati subditos esse diximus, alteri quidem naturales,alteri assumpti dicuntur:naturales item liberi sunt aut serui: at- hi quidem manumissi momento[*]( l 5 .de captiuis. l . 7 . ad municipal . & titul . de manunoss. Instit . l .ciues.de incolis. C .)ciues fiunt: peregrini serui non item. Quanquam Graeci veteres seruis quoque ciuium manumissis ciuitatem negabant[*]( Plutar .in Demosthene.). Nam Demosthenis oratoris antiquata rogatio est, quam post cladem Cherronæam ad populum tulerat, vt omnes incolæ ac liberti in albo ciuium censerentur: ne liberti,quorum ingens erat multitudo, ciuitatis dominatum inuaderent, ciuésque ab honoribus & imperiis suffragiorum numero summouerent. Quod initio non aduertentes, penè in libertinorum potestatem venerunt, nisi maximus maturè prouidisset, ac libertinorum gentes per omnes tribus diffusas in quatuor coegisset, vt triginta & tribus ingenuorum ac veterum ciuium,suffragia numero vincerent: neque enim per capita, vt o--lim Athenis, & nunc quoque Venetiis, sed per tribus, in comitiis tributis, aut per classes in centuriatis comitiis,suffragia legebantur. Et quoniam id vnius Fabij Censoris prudentia sine seditione gestum est[*]( Liuius lib.91 Florus epito. 20 .), Maximi cognomentum accepit, qua quidem re Appii Censoris errores emendauit:Is enim libertinos & assumptos ciues per omnes tribus dispererat. postea libertis datum est, vt ex eorum filiis in patroni tribu censeretur. At cùm tribus illæ quatuor libertinorum potentiores viderentur, placuit sorte duci tribum ,in qua libertini[*]( Liuius lib.45.)omnes suffragium ferrent. atque hic status fuit libertinorum, quousque populus rogatione , quæ à . Sulpitio tribuno plebis lata est, iussit, vt liberti deinceps[*](Florus epit.77.&84)in omnes tribus diuiderentur: quæ prima præcipuáque extitit euertendæ Reipublicae causa. Quemadmodum igitur serui quidem aut nati sunt, aut facti: sic quoque ciues aut fiunt, aut nascuntur:naturalis ciuis est ho-
48
mo liber eius ciuitatis in qua natus est, siue altero tantum, suie vtroque parente ciue nascatur. Olim quidem Athenis cuiem vtroque parente ciue nasci oportuit[*]( Plutar . in Themistocle .): nam qui alterutro tantùm parente natus erat nothus appellabatur, qui nec optimo iure ciuis esse poterat, nec maximos in Republica magistratus, quos archontes vocabant, adipisci[*]( Demosthenes contra Neærum): tametsi plerique ad eos magistratus latenter irrepsissent: sed Pericles ætate quinque millia liberorum hominum qui pro ciuibus ferebant, subiugum seruile missa sunt: ac proterea Pericles ipse orbatus liberis, qui vtroque parente ciues erant, rogationem[*]( Plutar .in Pericle.)ad populum tulit, vt inter ciues censeretur is, quem Athenis ab peregrina susceperat. eóque pertinet illud quod [*]( Liuius lib.43.)scribit, coloniam conscripsisse ex iis quatuormillibus hominum, quos ex Hispanis mulieribus susceperant:quia ciues non erant. sed posteà obtinuit vt ciuis esset, qui[*]( l .I.ad municipalem.)patre cuie nasceretur:& plerisque in locis satis est ad ciuem constituendum matrem habere ciuem. Qui verò in Africa vtroq; ciue natus esset non minùs erat ciuis, quàm si Romæ originem accepisset[*]( l .assumprio. ad municipal ). Ciuis autem ascriptus est, qui se alterius summæ potestati subiecit, & in[*]( l . I.&2. l .ciues.de incolis. l . pupillus. § . aduena. de verbor. significat.)numerum ciuium conscriptus est. Nam ciuis honorarius tantum, qui ius suffragiorum ac ciuitatis pro suis erga Rempublicam meritis adeptus est, re vera ciuis dici non potest, quia non sese sub alienæ potestatis imperium subiungi passus est. Ex pluribus ergo ciuibus, siue nati, siue creati sint vel adoptione peregrinorum, vel seruorum manumissione conflatur Respu--publica, quando ciues omnes vnà continet & eadem est imperii maiestas: tametsi moribus, legibus, institutis, ac infinita gentium varietate inter se differant. Si verò ciues omnes iisdem legibus , non solùm eadem Respvblica, sed etiam ciuitas eadem est, tametsi ciues huc illuc per vicos, vrbes, ac municipia dispersi à feipsis sedibus seiungantur. Nec verò potius ciuitas vrbis mœnibus, quàm familia tectis ædium continetur: contra quàm plerique putant[*]( Bald . in l . eiues. ex l . prouincial. de verbor. signifi . Ancaran . in cap . canonum statua. de constitut.verbo consuluit. Alexand . consil . 20 .lib. 2 . Baldus tamen sibi contrarius est in l . specialiter. de testa.). nam vt familia locorum ac regionum varietate diuisa familiæ nomen retinet, cùm omnes serui ac liberi eiusdem patrisfamilias imperio contineantur: ita quoque ciuitas plurium vicorum ac vrbium ciues iisdem legibus ac moribus complexa moderatur. Rempublicam verò ex pluribus ciuitatibus ac prouinciis, quæ variis -- ac moribus constitui videmus, quæ tamen summa quadam imperii potestate coercentur. Quin etiam vrbium beneficia quæ dam sunt, quæ cum suburbiis non communicantur: & suburbia ipsa prærogatiuam quandam habent quæ vicorum non sit communis: qui tamen & subditi Reipublicae, & ciues sunt vrbani. Nam propriè ciuis vrbanus is est, qui vrbis mœnibus acædificiis continetur. sed optimo iure est, non qui creatur, sed qui nascitur ciuis, quique singulari quodam vrbanorum ciuim priuilegio fruitur. argumento sit, quod Præfectus mercatorum Lutetiæ nemo sit, nisi qui in ipsa natus est: nec apud Geneuates Syndicus aut secretioris consilii Senator, nisi Geneuæ domicilium orginis habuerit. quod etiam apud Heluetios & Germanos vsu receptum est. Atque hæc breuiter de subditis, ciuibus, ac peregrinis, deq; Reipu-
49
Reipublicae, vrbis, ac ciuitatis appellatione. Sed quia nemo hactenus quantùm intelligere possum, his definitionibus vsus est, rem ipsam perse obscuram exemplis illustrare placet. Nam sæpe graues controuersiæ tum principib. tum etiam ciuibus inter ipsos intercedunt, propter harum rerum ignorationem: illi ipsi disciplinæ ciuilis interpretes[*]( Accur .in. l . vlt . de præscript. longi.temp. C . Cyn. Saliect. eod . Alexand . in l 1 . § .si autem. autem. ad municipal . Angel . in l . vlt .de iurisdict Bald . in l . 3 .de naturalib. lib. Bart . in l . si nupta de inetatis. C .& in l .vibis appellatio de verb sig . Oldrad. consil 176 .Speci l . in tit .de citat. § . 1 . Canoni stæ. in cap . coram. de elect.)à quibus ciuilis scientia petenda nobis erat, sæpe ciuium ac peregrinorum iura, sæpius etiam vrbis ac ciuitatis appellationem confunderunt. Qui verò de republica sine legum ac iuris scientia scribunt, consimiliter faciunt, vt qui nullis omnino iactis fundamentis ædes altissimas moliuntur. Nam Aristoteles [*](lib. 3 . cap . 6 .Politic.)ciuitatem definiit, ciuium multitu--dinem cui omnia suppetunt ad beatè viuendum: nec differre putat Rempublicam à ciuitate:nec ciutatem dici, nisi ciues omnes vno & eodem loco contineantur: absurdè illud quidem, & ab hac scientia penitus alienum vt fatis apertè docuit his verbis[*](lib. t .commenta.): Omnis ciuitas Heluetia quatuor pagos habet. ex quo satis intelligitur ciuitatis verbo ius ipsum, non locum ac regionem contineri: non vrben, quæ ab vrbo, id est aratio dicta est, quoniam, inquit , Vrbium ambitus aratro designabatur. Quare qui extra quid, quod legibus vetitum erit. eportauerit, vt in aliam eiusdem prouinciæ transueheat, neque rem extra ciuitatem exportasse[*]( Cæsar .de. publicanis. l . sed si quis. eod .), neque in legem commisisse dicetur. Paulus Castrensis[*](In l . cætera.de.legat. 1 .)hanc definitionem latiùs patere scribit, nec putat ad--uersus legem peccasse, qui res vetitas exportârit, nisi excesserit ex imperij finibus. Ac tametsi nonnunquam scriptores[*]( Hebraei HEBREW TEXT vrbem fiue munitu appellant, HEBREW TEXT ciuitatem, vt Iesa. 10 .&16.&11. 4 Genes . 4 .18.&Oseæ. 11 .9.) confundant, &GREEK , vt Latini ciuitatem[*](Verrrius Flaecus in verbo Senatum)pro oppido, , aciure ciuium vsurpant: vrben tamen, ciuitate[*]( Cicero ad Atticum.lib. 4 epist.)contineri volunt, non contrà. & quia humaniores sunt, qui ciuilem societatem colunt: propterea vrbani dicuntur, quos posteri[*](Sueton.&Spartianus sæpe.)minus Latinè ciuiles appellârunt: ab astu verò Graeci astutos ocant, eadem origine qua , sed sensu deteriore. Ac ne quis putet ea temerè confundi, aut verborum esse non rerum controue siam, fieri potest, vt fortissimis propugnaculis ac mœnibus constructa sit vrbs, ac hominum multitudine rerúmque ad vitam necessariarum copia locuples, nec tamen ciuitas sit, nisi legibus ac magistratuumimperiis ciues contineantur: sed verius est quàm ciuitas appellanda contrà verò, si vibs ipsa legibus & armis, rerúmque gestartum gloria noreat, profectò hanc cuium multitudinem iure sociatam, rectè ciuitatem appellibimus, quæ tamen Respvblica non erit: vti sunt vrbes ac municipia Reipublicae . Non enim municipa Vrbis Romanorum, nec vectigales vrbes prouinciis dicebantur, nec Reipublicae iure ac priuilegio fruebantur: id nam ; proprium erat ciuitatis vt Respvblica dicertur,&iis priuilegiis ac beneficiis quæ Reipublicae aduersus priuatos ac municipia competunt, sola vteretur: tamesti quoque dicuntur ipsa municipia, sed id minus propriè. Nam Traianus Agustus ad Plinium[*](lib. 10 .epist.&toto titul . de administrat. rerum. & ad municipalem.)Iuniorem Asiæ Proconsulem rescribens, negat ciuitatem Bithyniorum ius habere Reipublicae vt priuatis creditoribus iure pignoris potior esset:&rectè[*]( l .fimile. ad municipalem DD. in 1 . 2 .in quib .causic. Bald .in l . vlt . col . 4 .de sacrosanct. Alex . Consil. 104 .lib. 6 )quidem. id enim proprium e
50
erat ciuitatis,& iis, quibus singulari iure tributum erat, vt Antiochensium[*]( l . Antiochensium. de priuilegus creditorum)ciuitati, quæ sola vniuerso imperio priuatis creditoribus iure pignoris potior erat. Ex quibus planum est, sine ciuitate, hanc verò sine republica dici posse. potest ipsa ciuitas sibi constare mœnibus vrbium solo æquatis, vel oppidis ac magis ciuibus vacuis: vt bello penitus deseruerunt, & nauibus salutem sibi quæsierunt: sic enim oraculum interpretatus est, ciuitatem[*]( Plutarchus in Themistocle .)non aliter quàm ligenis mœnibus seruari posse: ciuium cœtum, ac multitudinem legibus sociatam, aduersus hostium copias non aliter quàm nauibus tutam fore. Idem contigit Megalopolitanis, qui Cleomenis exercitu territi, omnino desertam esse pas--si sunt: non minùs tamen vrbs erat, quàm antea, sed neque ciuitas, neque respublica dici poterat, cùm ciuitas ex exiisset. Sic enim [*](Dio.lib. 41 .)cùm ducentos Senatores ac meliorem ciuium partem ab quam Cæsari reliquerat seduxisset: Non est, inquit, in parietibus respublica. Sed quoniam duces partium ciues à se inuicem se iunxerat, ex Republica duas constituisse videbantur. Igitur ciuitatis, vrbis, collegij, curiæ familiæ denique verbo ius significantur. Et quemadmodum sæpe iudicatum est æde sacra extra vrbis mœnia posita, autem ipsos in priuilegiis vrbanis vti debere: proptereà quòd (quam veteres Latini curiam, vulgus parochiam vocat) mœnium ambitu contineatur: sic quoque de ciuitate iudicandum est Neque verò cui--quam mirum videbitur quod diutius aliquantùm in hac disputatione hæreo, si meminerit quanti fuit olim Carthaginensibus harum rerum ignoratio momenti. Nam cum in Senatu Romanorum de Carthagine excindenda decerneretur, peruulgata fama Carthaginenses legatos miserunt, ne rerum antea gestarum gloria clarissimam, ac Vrbis ipsius Romæ decus, monimentúmque victoriarum illustrium delerent. Nihilominus re diu multúmq; in Senatu agitata, decretum est ad imperij salutem deleri Carthaginem oportere, tum propter loci opportunitatem, tum etiam propter insitam Pœnis perfidiam, qui iam Romanorum socios bello lacessiuerant, & finitimos populos latenter ad defectionem inuitabant. Posteaquam ita decretum esset, legati Car--thaginensium in Senatum venire iubentur, quibus responsum est à Consule, vt in side Senatus populíque permanerent, obsidibus trecentis ac nauibus populo datis: ciuitatem Carthaginensium saluam fore, iura, priuilegia, immunitates easdem habituros quibus anteà semper vsi fuissent. Legati accepto responso, læti domum redeunt. Interea Scipio Iunior accepta classe Carthaginem maturem proficisci iubetur, & Vrbem ferro flammáque delere saluis ciuibus ac rebus omnibus quas ex exportare possent. Scipio Censorinum legatum mittit, qui posteaquam obsides vnà cum nauibus Carthaginensium recepisset, iussit populum Carthaginensem ex excedere: sic tamen vt quæcunque vellet exportare, vrbémque à portu remotiorem condere liceret. Cathaginenses imperio ducis perterrfacti, fidem
51
Senatus populíque Rom. appellant: quibus responsum est populum Romanum semper fidem coluisse, & quæcunque legatis eorum promissa fuissent præstitisse: ciuitatem verò mœnibus vrbis minimè contineri. Ita Carthaginenses verborum ambiguitate decepti totius pulcherrimam ardere, & solo æquari viderunt[*](Appian. in Lybico.at Florus cap . 49. ait Carthaginenses tune regellasse ac obsidione diuturna fractos deditione fecisse Martio & M.. Manlio consulibus.). Ita sæpissimè legati iuris sœcialis ac legum imperiti in pacis actionibus fœderibúsque feriendis grauissimè peccant. Quanquam Modestinus[*](In l .si vsusfructus.quibus modis vsusfr .)scribit Carthaginem, cùm delata fuit, ciuitatis nomen amisisse, ac ciuitati relictum etiam ante centesimum annum extinctum fuisse:sed in eodem errore fuit quo legati CarthaginensIum, quibus omnia ciuitatis iura, acbeneficia relicta fuêre. Eodem errore peccatum est in fœdere percusso[*](anno M.. D . V .)inter Bernates & Friburgenses, quo societas contrahitur tandiu vim habitura quamdiu muri vrbis vtriusque stabunt. Abutuntur etiam plerique, qui , ciuitatem, & vnieursitatem Lutetiam appellant: partibus vrbis in tres regiones diuisis:ac ciuitatem quidem insula definiunt, verò & vniuersitatem cis & vltra flumen: cùm[*]( l .vrbis. de verborum sig .)vrbs ipsa mœnium & suburbiorum ambitu contineatur. aberramus etiam cùm à suburbiis & continentibus ædificiis seiungimus: propter vrbis Parisiorum ac suburbiorum diuersa beneficia à regibus indulta. At Vniuersitas est omnium ciuium corpus coactum: Ciuitas verò vrbis ipsius ac municipiorum, tum etiam virorum iisdem legibus ac moribus vtentium coniun--ctio, id est præfecturæ & comitatus Parisiorum. Grauius tamen peccatur ab iis, qui ciuem esse negant, qui non sit imperij, suffragiorum, consiliíque publici particeps. Hæc est Aristotelis[*](lib. 3 . c .I.& 4 .Polit.)disciplina, quam in statu populari tantum locum habere confitetur. At definitio inanis est, quæ non sit vniuersorum ex ipsius[*](lib. 6 . Topic.)Aristotelis decretis, quorum constantiam seruare oportuit. nec minus alienum est, quod alibi patricios ac vrbanos ciues magis ciues esse putat, quàm rusticos aut plebeios:impuberes verò ciuitate primùm initiari. At vera definitio nec disiunctiones, nec plus minúsue capit quàm res ipsa, quæ in definitionem cadit. Quamquam illa ciuis ab Aristotele allata descriptio, ne ad popularem quidem statum accommodari potest, cùm in statu omnium populari,quarta classis quæ ciuium multitudine cæteris triplo maior erat, ab imperiis ac iudiciis arceretur[*]( Plutar .in Solone). Quare ipsos in sua Republica & quidem populari, peregrinos fuisse fateatur necesse est, ad Periclis[*]( Plutar . Ibid.)ætatem, quisquis Aristotelis definitionem probare volet. Quod vero tradit patricios magis ciues esse, quàm plebeios, id absurbum est, non modò in populari statu, sed etiam Heluetiorum, & Argentinensium, nobiles ferè ab omnibus imperiis summouentur. Verius est à Plutarcho traditum, ciues dici qui legibus ac immunitatibus ciuitatis fruuntur: quod ex ætate, sexu, statu & conditione cuiusque metiendum venit: vt quidem iure patriciorum, plebeij iure plebeiorum. An corporis humani membra de sua conditione querentur? dicétne pes oculo, cur non in sublimi corporis loco positus sum? an propterea pes inter membra non censebitur? At si Aristotelis definitioni -
52
cus sit: quàm multæ seditiones, quot bella ciuilia, quantæ ciuium strages in mediis ciuitatibus exorientur! Certè plebs Romana non aliam ob causam à patribus secessit, quàm quòd non iisdem imperiis ac immunitatibus quibus nobilitas, frueretur: nec aliter sedari potuit, quàm proposita corporis humani fabula, qua sapientissimus Senator[*]( Dionys .Halicar.) plebem cum patribus conciliauit. Non Romulus[*](Idem.)ille creator Vrbis plebem ab imperiis, sacerdotiis, omníque auspiciorum iure summouit, Patricios ea capessere iussit, qui scilicet generis sui stirpem ducerent ab iis, quos in Senatum legerat, quósque iis conscripserat. Ac populus quidem cum finitimos armis sub imperium subiecisset, Sabinos quidem in societatem imperij, & in eandem ciuitatem vocauit: ad honores autem, suf--fragia,& magistratus admisit Volscos, Hernicos, Tusculanos, Arpinates, non tamen in eandem ciuitatem, cùm hi suis legibus vterentur: qui quòd eadem munera in eadem cum caperent, municipes sunt appellati. Romanorum igitur ciuium conditio melior extitit. Cum enim , à Patribus, & quidem ab antiquissima Sergiorum gente originem duceret, M..Tullium Arpinatem ac nouum hominem contumeliosè appellauit. Ac propterea pleráque municipia legibus quàm suis vti maluerunt, ad Imperatorem, qui popularis status , quam Augustus populo Rom. reliquerat, penitus ademit[*]( Tacit .lib. 2 .), cùm scilicet popularia comitia à plebe ad Senatum transtulisset. tunc municipia ciuitatis leges repu--diârunt . id quod Adriano Imperatori mirum visum est, inquit , sed mirari non debuit. cùm enim populares honores ac magistratus ad vnius arbitrium delatos intelligerent, suis legibus quàm alienis vti præstabilius esse ducebant. Differt igitur ciuis vrbanus à ciue rustico, hic rursus à municipali: vt mirum videri non debeat, si legata pop. seorsum à tribubus dederit: nam rusticæ tribus partem populi faciebant, & cum vrbanis æqua suffragia ferebant. Tertium genus erat , quorum vrbes sexaginta fuëre: qui post diuturna bela fœdus cum Rumanis ea lege percusserunt, vt suis quidem moribus ac institutis viuerent, ciues tamen fierent, quicunque legitima prole domi relicta in Vrbem domicilium[*]( Liuius lib. 41 .)transtulissent. Cùm tamen fœderibusfraudem facerent, suósque liberos ciuibus adoptionis aut seruitutis speciè manciparent, vt momento manumissi iura ciuitatis adipiscerentur, lege Claudia ex Senatus autoritate ad populum lata, & consularibus edictis, Latini qui fraude ciuitatem obtinuerant, in vrbes Latinas redire coactisunt: ídque factum est Latinarum vrbium rogatione. Eo pertinet quo Boëtius scribit ciuitatem amittere cùm in colonias Latinas mitterentur: & colonias[*]( Liuius lib. 24 .) Romanorum quæ Puteolos ac Salernum deductæ fuerant, ciuitatem amisisse. quod quidem pertinet ad iura suffragiorum. Sic enim Rhemenses, Lingones, Bituriges, Meldiunenses, Xantones, & Heduos liberos Gallorum populos iura ciuium Romanorum sine suffragis habuisse Tacitus scribit. Hedui quidem societatis fœdere cum coniunctiores quàm illi, ac propterea fratores Ro-
53
tres Romanorum appellati sunt, & Senatores fieri poterant. quamquam Aruernise quoque fratres Romanorum [*](Lucanus, Aruerni Romanorum se dicere fratres sanguine ab Iliaco populi.)appellabant, & eadem Troianorum gente oriundi. At nemini dubium est, quin coloni Romanorum ciues essent , eodem sanguine creti, iisdem moribus ac legibus, [*]( Liuius lib. 23 . 24 . 35 . Agellius lib.16.c15.): sed quò longiùs aberant coloniæ Romanorum ab , eo minus lucem ac splendorem Vrbis sentiebant: eo minùs honorum ac suffragiorum participes erant. Itaque coloniæ Romanorum, quæ Narbonam, Lugdunum ac Viennam dedctæ suerant, præclarè secum agi arbitrabantur, si ius Italicum obtinerent. vrbes enim Italorum omnes societatis fœdere cum erant coniunctæ, sua tamen liberta--te ac suis legibus : & quoniam Romanì armis & opibus sociorum adiuti cæteras gentes domuerant, nec tamen patiebantur socios ad honorum & magistratuum petitionem in admitti: sociale bellum in vniuersa Italia contra exarsit, nec priùs desiit, quàm multis cladibus vtrinque datis & acceptis, Romana ciuitas Italis[*](Appian.lib.I.ciuilium. Plutar .in Syllan.)omnibus paucis exceptis lege tribueretur. Nam Italie vrbes partim coloniæ, partim municipia, partim Latij, partim Italici Iuris, partim præfecturæ dicebantur. ac propterea [*](lib. 26 .), Iam inde morem, inquit, colendi socios, ex quibus alios in ciuitatem atque æquum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent, vt socij esse,quàm ciues mallent. Hinc illa Tiberij vox in oratione[*]( Tacit .lib. III )quam habuit in Senatu,quæ adhuc in æs incisaLugduni habetur. Quid ergo?Num Italicus Senator prouinciali potior est? quasi diceret æquo iure Senatoriis honoribus vtrumque frui.Idem tamen Imperator Gallos, qui ciuitatem consecuti fuerant, ab honorum ac magistratuum petitione summouit. Ex quo intelligitur id quod Plinus[*](lib. 2 . C .I&3.)feribit, Hispaniam habere quadringentas vrbes supra octo & sexaginta. In iis inquit,coloniæ XX. municipia VIII. latio antiquo donata XLVI. libertate VI. fœderatorum . stipendiariæ CCCLXXXVIII. Ac tamtsi Latini arctissimo societatis fœdere cum copularentur, ciues tamen non suisse argumento est illud Ciceronis, Nihil acerbius Latinos ferre solitos esse, quàm id, quòd perrarò accidit, à Consulibus iuberi ex Vibe exire. Nam peregrinos sæpius pulsos legimus[*](Dio.). Tanta deni-- fuit benficiorum, tanta priuilegiorum inter eos, qui imperiis tenebantur, præter fœderatos ac liberos populos varietas, vt nihil ferè ciuium omnium Romanorum tam proprium fuerit, quàm ne de libertate aut capite eorum iniussu populi iudicaretur. id quod Iunia rogatione factum est, quæ lex sacrata dicebatur, post exactos reges ad populum lata[*]( Liuius lib. 2 .): deinde leges Valeriæ Consulares à Consulibus Publio, Marco, & Lucio è gente Valeria[*]( Liuius lib. 2 . 7 .&10.)variis temporibus latæ, legem Iuniam sanctiùs confirmârunt. Postremò Sempronia[*]( Cicero pro Rabirio.perduel.Idem in Verrem actione. I. 4 . 7 . Valer . Max . li .8.)ac Portia rogatione, ,perduellionis pœna legibus addita fuit, quod sæpe à Magistratibus leges violarentur. Et quidem M.. Tullius priusquam coniuratis ciuib. , gulam in carcere frangi iussisset, in Senatu dissuadere cupiens: Maiores nostri, inquit, Græciæ morem imitati verberibus animaduertebant in ciues.
54
De condemnatis summum sumebant: postquam Respub.adoleuit lex Portia aliæque leges paratæ sunt, quibus exilium damnatis permissum est. Quam legem Cicero Consul cum violasset, non modo exulare coactus est, sed etiam proscriptionem passus, domo penitus incensa, ac templo in area constructo, quod populus libertati consecrari rogatione Claudia iussit: qua lege territi magistratus in ciues deinceps animaduertere minus ausi sunt, etiam mutato populari statu. Nam Plinius Iunior Asiæ Proconsul ad Traianum[*](lib. 10 .epistol.)scribens de Christianorum nocturnis , Qui ciues erant, inquit, annotauimus in Vrbem remittendos. ac Paulus ipse Christianorum ætatis facilè princeps iussu magistratuum comprehensus, quòd seditiosis concio--nibus tranquillitatem publicam conturbare diceretur, cùm intellexit Fœlicem prouinciæ Præsidem accusationem audire, ciuem Romanum se professus, Cæsarem appellauit: tametsi enim natione Cilix esset, genere Israelita Beniamitieæ tribus: nihilominus pater ispius iura ciuitatis adeptus erat. Præses re intellecta cùm mitti iusssisset, Poterat, inquit, hic homo dimitti, nisi Cæsarem appellasset. alioqui si ciuis non fuisset, Præses de causa cogniturus erat, Palæstina scilicet in prouinciæ formam redacta: vt antea Publius Pontius eiusdem prouinciæ Præses, Christum prouincialem hominem populi stipendiarium capitis damnauit, quem tamen aduersariorum manibus ac suplicio erepturus videbatur, si maiestatis crimen, quod illi intentabant,tam facilè effugere potuisset. Itaque Præses maiestatis crimen veritus, ne quid in eo peccasse videretur, capita & instrumenta litis ad [*](Tertullian.)misit. Nam si Iudæorum magistratus municipales merum imperium ac iurisdictionem habuissent, ipsi cognitionem suscepissent: sed nullam penè iurisdictionem habuerunt, præter quàm[*]( l . I. dies. § . duas. de damno. I.iubere.de iurisdic . l . ea quæ. ad municipal .)quòd iubere, cauere, & in possessionem mittere, pupillis[*](I. ius dandi.de tut.dat.)etiam tenuibus dare tutores poterant. nulla tamen in peregrinos aut prouinciales, multò minus in ciues , ac ne in libertos quidem manumissos iurisdictio data illis est, sed in seruos[*]( l . magistratibus. de iurisdict .)tantum, quos verberibus coercere poterant. Iurisdictio tamen defensoribus ciuitatum tandem, id est, trecentesimo & quinquagesimo post anno Valentiniani principatu tributa est. ex quibus intelli--gitur omne imperium ac iuris dicendi potestatem Præsidibus datam, cæteris ademptam suisse. Fallunt enim, qui putant Pontifices Iudæorum, iudicio abstinuisse, quasi religione impedirentur, vt nostri Pontifices tradunt, quo minus pœnam capitalem irrogarent: ex eóque iudicia capitalia tractare, aut sententiam cruentam se ferre prohiberi: quod ab antiquitatis ignoratione profectum est: cùm satis, opinor, perspicuum sit Senatum Iudæorum . etiam ex Sacerdotibus ac coaluisse, & capitalia iudicia priùs exercuisse, quàm in prouinciæ formam redacta fuisset, vt [*](in Hierem. cap . 5 .)interpres, ipsique Hebraeorum in pandectis[*](in titulo Sanedrin . Paul . Ric cius . Moses Maimon lib. 3 . nemore.)tradunt. Hoc igitur erat summum ac præcipuum ius ciuibus tributum, ne à Magistratibus capite aut exilio extra prouocationem punirentur. Neque tamen consequens est pro-
55
est prouinciales, quibus id beneficium denegatum esset, re vera ciues non fuisse. Aut enim ciues fuerunt, aut fœderati , peregrine, aut serui, cum . imperij finibus coercerentur. at fœderati non fuerunt: cùm liberi tantum populi, qui suæ Reipublicae maiestatem tuebantur, Romanorum ex fœderibus appellarent: neque item hostes aut peregrini, cùm iisdem magistratibus ac imperiis, quibus cæteri ciues vterentur, atque iis etiam à tribute imperarentur. Oportuit igitur ciues esse, aut rem omnium absurdissimam confiteri, liberos scilicet in originis suæ domicilio , qui iure maiestatis teneantur peregrinos esse. Nec verò beneficiorum varietate ciues definiuntur , si aliusalio plus minúsue consequatur : quæ quidem beneficia variè à principibus tribute videmus. nam Augustus Gallum hominem Romana ciuitate donare noluit , etiam rogante [*]( Tranquil . in Augusto.): tributorum tamen immunitate subleuare non recusauit , nec probauit quod . pater legionem illam, quam ex Gallis conscripserat, omnésque simul ac semel ciuitate donasset : ; M.. iura ciuitatis accepta pecunia Siculis vendidisset . Posteri tamen principes non tanta religione ciuium Romanorum iura coluerunt. Nam Pius omnes imperio subditos (seruitia semper excipio) ciuitate Romana donauit, non rescriptis, sed lege populis omnibus[*]( l . in orbe.destatu ho.)lata: vt esset Roma gentium omnium patria[*]( l . Roma.ad municip .)communis.In quo quidem magni -- visus est imitari : is enim orbem ciuitatem commune , sua verò castra ciuitatis illius arcem[*]( Plutar .in Alexand .)appellabat. sed Orbe contentus est.ac tametsi ciuitas vel potius ciuitatis ac immunitatum largitio cum omnibus communicata videretur: variæ tamen ciuium immunitates fuerunt, vt videre est non modò in Iurisconsultorum[*]( l . 2 .&toto titulo.de censib .), qui post Pium floruerunt , commentariis ac responsis: sed etiam in Principum edictis.Nam Seuerus multo post , dedit,vt Senatores fieri possent. cæteri verò ciues non ante fieri poterant, quàm ciuitatis iura consequerentur[*]( Plin .lib.I.epistol.). Non sunt igitur ciues beneficiorum amplitudine definiendi, vt qui plures habeant immunitates,magis ciuesquàm cæteri sint appellandi. nam etsi nobilitati apud nos nulla imperantur , vti fit apud , , Germanos: arma tamen capere pro Repub. ac cæterorum ciuium salute tueri tenentur.alioqui si beneficia ciuem efficiunt, peregrine certè ciues appellandi sunt, cùm iura peregrinorum sint interdum ac meliora quàm ciuium ipsorum: quia ius honorarium ciuitatis sæpe tribuitur hominibus peregrinis , qui tamen nullis imperiis aut muneribus necessariis tenentur. Nam . ac cæteris deinceps Regibus iura suæ ciuitatis dederunt. ita rex Persarum genti iura ciuitatis dedit[*]( Platar .in Pelopida ): sic Cypri regem, Siciliæ , ac Demetrium Asiæ reges, imò omnes sua ciuitate donarunt[*]( Liuius ): ac pari aduersus vsi sunt fœdere percusso,quod fœdus communication ciuitatis [*]( geoisie )
56
appellatur. fœdus est illud quod inter , & quinque pagos Heluetiorum minores ictum.est anno M.. . . tum etiam inter Bernates & M.. . . ac rursus inter Geneuates ac Bernates anno M.. .LVIII. quorum fœderum ea vis est, vt mutua inter ipsos sit communicatio ciuitatis & amicitiæ fides: & qui ex sociis sua ciuitate deserta sociorum ciuitatem adire malit, momento ciuis ac subditus sit alterius ciuitatis, sine cooptatione, rogatione, aut rescripto singulari. Ius autem ciuitatis honorarium imperio neminem astringit, nisi qui suæ originis ac ciuitatis domicilium deserit, vt in alterius principis potestatem veniat. Neque enim reges illi quos diximus, nec item Hercules aut Magnus, cùm ciues fierent, imperiiseorum tenebantur. Cùm igitur fieri non possit, vt idem ciuis ac peregrinus, aut socius ac subditus habeatur : necesse est verum ciuem effici,qui aut nascitur,aut in alterius imperium ac summæ potestatis ditionem concedit. Qua igitur ratione, dicet aliquis, Romanorum socij, vt apud nos Hedui ac , ciues essent, cùm suæ maiestatis ac Reipublicae iura tuerentur? aut quid est illud quod M.. Tullius exclamat, O iura præclara[*](Pro Cornelio Baldo .),atque diuinitùs iam inde à principio nominis à maioribus nostris comparata, ne nostrum plus quàm vnius ciuitatis esse possit:(dissimilitudo, enim ciuitatum varietatem iuris habeat necesse est.) nequis inuitus ciuitate mutetur, néue in ciuitate maneat inuitus. Hæc enim sunt fundamenta firmissima nostræ libertatis,sui quemque iuris & retinendi & dimittendi esse dominum. Idem antea dixerat, cæteris omnibus populis concessum esse, vt plurium ciuitatum quisque ciuis esset. quo errore ductos vidi egomet inquit, imperitos homines nostros ciues,Athenis in numero iudicum atque ,certa tribu,certo numero, cùm ignorarent an illam ciuitatem essent adepti, hanc se perdidisse, nisi postliminio recuperassent. Hæc ille. Primùm quod de scribit, iampridem antiquata fuerat lex[*]( Plutar .in Solone.) , quæ peregrinos omnes, exceptis exulibus, à ciuitate arcebat: quam legem miratur supra modum, neque prospicit à Solone id factum,vt nemo immunitatibus ac priuilegiis ,& ea, quam habuerunt,populari prærogatiua vteretur,nisi -- ac legibus obligaretur. at qui alienæ ciuitatis imperio tenetur inuitus,prosectò iura suæ ciuitatis amisit:quod in reges illos, quos antea commemorauimus,aut in ,qui ciuitatem adepti sunt, cadere nullo modo potest. Hoc igitur voluit M.. Tullius opinor, neque enim satis sibi constat, eum qui re vera ciuis esset , id est,qui Senatus populíque legibus obligaretur, alienæ ciuitatis imperio minimè teneri potuisse. enim in , ciuis erat & quidem equestris ordinis, qui quod coleret, est appellatus:(ad hunc enim tres imperatores[*](Seneca in epistol. ād Lucilium .)Augusti suæ originis stirpem retulerunt) ciuis fieri noluit: ne,inquit Nepos, ius ciuitatis amitteret : quod verum est de vera ciuium significatione,non tamen de honorariis ciuibus: qui mul-
57
qui multarum ciuitatum ciues ascribi possunt, vnius tamen imperiis obligantur: quod si plures ciuitates eiusdem principis imperio teneantur, omnium ciuis esse quisque potest, etiam [*]( l .eius ad municipal .)iure. Tametsi enim seruus plurium esse potest, æquè ac : non tamen plurium Principum quisquam subditus esse potest, nisi mutuo principum consensu: quoniam hi nullius imperio coercentur, vt illi quibus officia vicissim à seruis præstantur: quique à magistratibus seruum vendere[*](I. 2 . de iis qui. sunt sui.)cogi possunt, nisi seruiles operas, quæ simul non possint, vicissim à seruo præbeantur. Itaque Principes videmus in imperij finibus bella gerere pro subditis vindicandis, qui, quem sequantur, constituere non facilè possunt, ac vindicant in libertatem, aut ab omnibus inuaduntur. Cùm enim Turcarum metu ab rege Poloniæ defecissent, postea iisdem , & Turcarum, & iussa facere coacti sunt, & vtrisque pendere tributa, anno M.. . . At in finibus & , plerique principes ac populi cum Gallorum, aut certè Hispanorum imperio tenerentur, tandem omnes eiurarunt: similiter & in finibus, quæ regio interdicta dicitur, sex reguli summum in suos imperium exercent, quod diuturna præscriptione bella mutua inter & gesta pepererunt. In verò finibus Comites Lumæ, & Asperi montis, iura maiestatis præ se tulerunt. Item in & fini-- contigisse constat, in agro vtriusque imperij finitimo, qui contentiosus dicitur, quem desertum esse patiuntur vtriusque regni principes, vt antiquo fœdere cauetur: priuatis tamen pro pascuis vti fas est, ea lege, vt pecus abigere ac vindicare cuique liceat, quod velante Solis ortum, vel post obitum pascitur: id enim ab rege II. cùm sceptra pro nuru regeret, impetratum est. tamen, qui habent imperia diuisa (sunt enim ciuitates tredecim, quarum in suos summum imperij ius habet.) ad oppida, quæ sunt omnium communia, vicissim magistratus ac præsides mittere consueuerunt. sed cum varia religione , grauis oborta seditio est, anno M.. . . proptereà quòd Præses eius prouinciæ communes subditos à noua religio--ne ad ritus veteres reuocare, pœna proposita, conabatur: & quidem res ad arma videbàtur, nisi , & , qui religionem probant, legatos ad communes socios misissent. quam quidem ad rem legatus, regis incredibile studium, curam ac sollicitudinem adhibuit, vt inter sese conciliarentur: ídque tandem confecit. Cum igitur persuasum sit principum duorum subditum ac ciuem fieri posse neminem, dubium non est, ea quæ diximus de iure ciuitatum peregrinis concesso, ad immunitates & honores tantum pertinere. Atque eo spectat regis edictum, quo omnes , ciuitate donauit. Nam quod ait Cicero, retinere, aut amittere , modo vellent[*]( l . 5 .de capti.I.in bello prit . cipeod .I nihil interest cod .), : nihil eis licuit, quod omnibus populis in eo genere non liceret: idque potissimum in populari statu, ciues singuli maiestatis quodammodo participes sunt: nec facilè
58
ad iura ciuium admittunt. Nam Athenis ad ciuitatem cum peregrino communicandam sex[*]( Demosthenes contra Eubuldein )millia ciuium occultis suffragiis consentire necesse fuit. quibus verò locis ac regionibus Tyranni dominantur, aut quæ soli sterilitate, aut cœli spirabilis intemperie ab incolis deseruntur: non modò ciues, sed etiam peregrini sæpe à exire prohibentur: vt in .[*]( Sigismundus in historia Moscho ), , [*]( Frauciscus Aluaresius in historia Æthiopica ): eóque magis si peregrinus homo ingenio excellere videatur: cum iura ciuitatis apud aut non sine mercede, aut magnis in Rempublicam meritis . Ac tametsi [*]( 1 . 5 de captiuis. l .in bello eod .)iure amittere ciuitatem cuique est: & in Hispania liberum cuique aliò commigrare, & alienæ ciuitati ascribi, dum id testato apud principem fiat: omnibus tamen -- ac ciuitatibus pro iure maiestatis ac imperij ciues domi continere semper licuit ac licebit. Itaque in sanciendis fœderibus principes illud obtestantur, se fœderatorum subditos ac minimè admissuros. Consimilis est apud [*](pro Cornelio Balbo.)causula fœderis , Ne quis fœderatorum à populo ciuis reciperetur, nisi is populus fundus factus esset, id est auctor. Nam in eo versatur illius caussæ status, quia Balbus ciuis erat fœderatæ ciuitatis non poterat igitur contra fœdus à sine consensione fœderatorum, Romana ciuitate donari. Idem Cicero scribit, fœderibus Gallorum cum exceptum esse, nequis eorum à ciuis reciperetur. Iisdem legibus hoc ipso tempore adhuc . Nam etsi nobiscum arctissima ne-- & amicitia coniungantur, nihilominus eadem clausula concepta est eo fœdere quod cum illis ictum est anno M.. .XX. Rursus cum societatem & amicitiam quinque Heluetiorum pagi minores inter se coirent, exceptum est ne ciues fœderatorum reciperentur: aut si ius alienæ[*](anno 1520 )ciuitatis peterent, non aliter impetrarent: quàm prædiis ac bonis omnibus exceptis. At, ne insula quidem patricis , , ac sine venia principis exire licet: eóque iure à maioribus accepto etiamnum [*]( Mathæ . Afflic .decisi. 265 .): quod iampridem ab Augusto tractum videtur. is enim seuerissimè[*]( Tranquil . in Augusto.)sanxit, nequis Senator iniussu principis ex Italia excederet. Hispanis verò ciuibus in traiicere sine principis venia non licet: quod etiam lege cautum fuit,cùm imperator primus ad seu Canarias insulas apulisset. At Senatus decreto nec ius alienæ ciuitatis caperè, nec societatem cum vllis principibus aut ciuitatibus coire, nec domicilium in eiusdem imperij finibus commutare fas est, nisi prius impetrata venia&honorario principi soluto. Ita [*]( Plin libo. 10 .epist. 84 . &117 .)interdictum est olim, ne in ciuitatem asciscerent, propter eas, quæ contigerant, immunitates, vel iudicis mutandi causa, vel vt tributis ac vectigalibus sese . nam eos lata lex[*]( l . vlt .de municipal .)est, vt tributa duobus locis pendere cogerentur: quod etiam nostris legibus receptum est[*]( Philippi Belli ano 1302 . Caroli Belli. 1351 . Ioannis vt Gallus referet parte 4 . Caroli V . & Caroli VII .). Subtilius tamen Longus Rex [*](anno 1318 ), e mutandi libertas cuiquam eripiatur, néue fraus fiat vectigalibus ac tributis, iubet Magistratus alienæ ciuitati ascriptos mutatis sedibus in suam
59
asciscant ciuitatem ea lege, vt eodem ipso anno in ea ciuitate in quam commigrauerint domum cuius tribus aureis aestimatur, sibi coemant, ac patrono, penes quem originis iurisdictio sit per viatorem notum faciant:deinde vt in ea ciuitate in quam asciti fuerint à Calendis . ad sextum . . consistere, & eadem tributa quæ ante consueuerant pendere cogantur: modò nullum litibus eodem anno cum eo susceptis præiudicium fiat. Ac tametsi cuique integrum est domicilium commutare, nemini tamen patriam repudiare licet[*]( l . 2 . l .assumptio ad municipal . & l .i. eod . Bartol .in l . quæsitum. de legat. 3 . ne mille quide annis origo mutari potest l . fæiæ . § . Pamphiliæ . de fundo instructo.Socin. comsi . 35 .lib.I. Panor . consil . 62 .lib. 2 .): multo minùs[*]( anthet . de mandatis principum. § . suscipienter , l . incolas.ad municipalem. Bald .in titul . de maioritate .)censitis & ascriptis glebæ, quos manusmortuas appellamus. Illud igitur in definiatur, ciuitatem inuitum --tere, aut suo principi præiudicare[*]( l .I. l .originem. de municipib . C . l . assumptio. ad municipal . Alex . consi . IIO lib. 3 .)posse neminem commutatione: vti nec patroni obsequium, nec vicissim patronus clientelam ac tutelam eiurare sine iusta causa potest, nisi mutuo vtriusque consensu. Sed si expressa fuerit, aut tacita vtriusque consensio, cùm quis scilicet exul à principe consentiente, alterius potestati sponte se subiiciat eíque acceptus sit:prioris imperio[*]( Iserni . in cap .I. qualiter vassallus iurare.)non tenetur, nec aliter quàm postliminio postea in priorem ciuitatem, quasi peregrinus redire potest. Nam sæpissime principes ingeniosos homines præmiorum magnitudine ac immunitatum illecebris ad se pertrahunt: siue ad finitimos principes debilitandos, siue ad suos ciues erudiendos, siue ad opes & copias cogendas, siue ad immortalem gloriam quam sese adepturos sperant, si oppida à se fun--data ciuium multitudine ac rerum omnium abundantia reddant clariora. Sic [*]( Plutar . in Theseo .)peregrinis omnibus proposita ciuitate totius Græciæ clarissimam effecit. sic magnus ad ostia Nili conditam, quam Alexandriam appellauit, propositis præmiis[*]( Iosephus lib. 3 .belli Iudaici .)omnium vrbium amplissimam & mercatura quæstuosissimam reliquit. sic . rex iura ciuium , quæ maxima sunt, peregrinis omnibus, præterquam proposuit[*]( Boerius decis.13.priuilegia describit.tributa Februario mense. 1475 .), modò in ciuitate sedes constituissent. sic maior vrbis illius, quæ est ad ostia creator, quam portum appellant, proposita tributorum immunitate iis omnibus, qui eam incolorent, breui populosissimam reddidit. verò nec tantis opibus, nec tanta multitudine ciuiumabundaret, nisi rex omnes immunitates ciuibus tributas peregrinis proposuisset, qui modò decem annos incoluissent: quod quidem spatium temporis ad ciuitatem adipiscendam peregrinis omnibus æquè proposuerunt ex plerique ac Germani: id autem Romanorum legibus consentaneum est[*]( l .ciues.de incolis.). At annos incolere necesse est iis, qui iura ciuium plebeiorum adipisci velint, qui tamen ab imperiis omnibus & omni iure suffragiorum summouentur. decennio contenti sunt, modò incolæ eadem quæ ciues onera tantisper subeant. Neque tamen satis est ad iura ciuitatis consequenda tempus illud quod leges incolis definierunt, nisi sint exules, aut sponte aliena ciuitate donari velint, (quam plerique oblatam recusant) & asciscantur[*]( l .domicilium ad municipal .). Sed Iurisconsulti[*]( Bald . in l . 2 .de legat. C . Barto .in l .I.de regula Cato. Castrensis in l .I.de legat.I. argu . l . 3 . § . quando.de iure fisci. Alexand . consi . 29 .lib. 4 . & consi . 32 .lib. 5 .)satis esse definiunt, ad legata vel capiendas tempus præscriptum in aliena ciuitate exegisse,
60
ne scilicet testamenta rumpantur, aut legata peregrinis (quos diuina lex non minore caritate fouere, quàm viduas ac pupillos iubet fiant) caduca. In cæteris omnibus vt quis optimo iure ciuitatis vtatur fruatur, decurso temporis illius , & peti & obtineri debet. Quemadmodum enim largitio inutilis est, nisi & qui dono dat, & cui donatur assentiri velit, alter quidem largiendo, alter accipiendo:ita nec ciuis efficitur qui noluit nec si velit possit, alterutro principe intercedente. Quare consules illi, quorum alter , alter deditus est à patre patrato, quòd pacem iniussu populi cum hostibus inierant, ciues esse non desierunt:quia recepti ab hostibus non fuissent. quæ tamen quæstio nondum[*]( l . vltima .de legationib .)planè definiri potuit, propter Bruti ac sententias in--ter se dissidentes. Cùm enim Consul rediens in Senatum venisset, Tribunus plebis exire è Senatu compulit: Senatus tamen ita decreuit, iura ciuitatis eum non amisisse, quem hostes facta deditione, recusassent: cùm tamen summo iure & ciuis esse desiisset, & seruus hostium factus[*]( d . l . 4 . vbi inepta est lectio Florentini codicis, vt satis intelligitur ex Cicerone in Topicis.)esset: leniorem tamen sententiam secutus est Senatus. Quod si peregrinus iura suæ ciuitatis retinet inuitus, cùm sese alterius principis imperio subiecit, à quo repulsam passus est multò magis si ius ciuitatis alienæ non petiit. Ex quo intelligitur id quod Senatus [*]( Mathæus Afflic . decis. Neap . 384 .)non definiit, an is qui totum vitæ suæ tempus in aliena ciuitate transegisset, suam retineret? Sunt qui iura suæ ciuitatis amisisse putent[*]( Bal .in l . 2 .de infantib . liberis. & in l . 2 .de statu hom .). Ego illum ciuitatem aliter amittere non potuisse opinor, quàmeo quo dixi modo, nisi exul esset, aut sui principis consensu patriam repudiasset. Nam curia Parisiorum[*](anno. 1584 . lunij14 )iudicauit Gallum hominem ciuitatem non amisisse, qui annos quinquaginta Venetiis exegerat, sed legitimas proximorum iure creuisse:nihil tamen hostile in patriam fecerat, nec crimen admiserat cuius causa ciuitate priuari deberet, nec à principe domum reuocatus iussa recusârat, nec ciuitatem sibi tribui petierat. Tacita verò consensio obesse debet nemini, si aliter consentientes[*](DD.in cap . qui tacet. de regul .lib. 6 .& in l . 2 § . qui tacuit. de interrogat.actio. & in l . cum ostendimus. de fideiussor.)voluntatem interpretari possimus, nisi apertè quid velit verbis aut factis expresserit. Ex quibus intelligitur quid iudicandum sit de quæstione proposita, quam curia iudicum omnium cœtu coacto definire non potuit: an scilicet homo in Hispania natus & educatus, Galli tamen filius in Galliam reuersus à principe rescriptum impetrare iure , vt iura ciuium consequeretur. mihi persuasum est planè peregrinum fuisse: nihilominus quæstio ad principem delata est. Quod si peregrinus homo ciuile rescriptum ab alieno principe impetrauerit, nec tamen sub ditione principis illius domicilium constituat, rescriptum inutile fit: quia fictionem duplicatam legitima iura non patiuntur[*]( Bar .in l .item illa. de constituta pec .). Itaque . rex eos omnes, qui rescripta ciuilia impetrauerant, ac deserta domum redierant, peregrinos esse declarauit. Nostris enim moribus[*](edictum 1503 .& 1351 .& 1355 .)ad iura ciuium consequenda, principis rescriptum impetrare, & impetratum à rationum magistris pecuniam pendere necesse est. Ex quibus non modo intelligitur quantum distet peregrinus à ciue, sed etiam quantum ciues à ciuibus, quos
61
quidem si munerum vacatione ac immunitate metimur, infinita sit varietas ciuim: cùm sæpe in eadem ciuitate peregrinum esse præstabilius sit quàm ciuem: potissimùm in ciuitatibus, quæ tyrannorum crudelitate ac libidine premuntur. Nam plerique ciues rogationem ad principem tulerunt, vt inter peregrinos censerentur, nec tamen impetrauerunt. quinquaginta autem peregrinos ad ciuitatem petendam, propositis magistratibus & imperiis, pellexerat, quo est vt creatis quinquaginta ciuibus, ab iisdem aureorum quinquaginta millia expresserit, nouorúm ciuium dominatum fraude partum confirmauerit, & coniuratorum opes fregerit. Ita quondam bello attritis opibus, & ciuitate pecuniis ac ciuibus exhausta, trecentos ciues, quos ipsi appellant, accepta pecunia in patriciorum albo conscripserunt, vt eadem qua prærogatiua fruerentur. ex quo magnam pecuniæ vim coegerunt, & nouorum ciuium incremento plebeiorum potentiam infirmarunt. Verum igitur ac proprium ciuis à peregrino discrimen est, quod alter imperio ac potestate ciuili obligatur, alter iussa principis alieni respuere potest: illum princeps ab hostium æquè ac ciuium iniuria tueri tenetur, non item, nisi rogatus & humanitatis officiis impulsus. Cætera quæ ad immunitates ciuium pertinent, vt imperiis, vt magistratibus, vt curationibus, vt fruantur, ciuium definitione non continentur: etiamsi peregrini ferèà muneribus publicis, & potissimum à sacerdotiis & magistratibus summouentur. ac tametsi Pontifices omnia sacerdotia omnius tribuere suo, iure seculis omnibus tentauerunt, principes tamen ambitiosa illa rescripta Pontificum sæpissimè reiecerunt: reges excipio seruos Pontificum Romanorum obsequentissimos, qui non sine magna mercede impetrauerunt Pontificis rescripto, ne peregrinis sacerdotia tribuerentur. Longè aliter , qui lege in conuentibus promulgata M.. . . . rescripta Pontificis , quibus sacerdotia peregrinis tribuere non dubitarat: publicè laceranda, & qui iis vterentur, carceribus, ac vinculis coercendos sanxerunt. [*](in statutis Poloniæ)quoque legibus, iam inde à magno ad Augusti principatum,peregrini ab omnibus sacerdotiis procul arcentur. quod Germani pactis conuentis, à Pontificibus iampridem expresserunt. quibus concordiæ pactis comprehensi fuëre: ac meritò questi sunt apud . regem [*](anno 1563 ), pacta conuenta Pontificum Romanorum fraude violari. Hoc amplius ciuibus quàm peregrinis tribuitur, quod ferè vacationem[*]( Bal . in I. quod fauore. de l . gib . Alexand . consil , 103 .lib. 2 ) munerum ac immunitatem quandam habent, qua peregrini consueuerunt. Nam Athenis ciues ab omnibus tributis immunes fuëre: à peregrinis verò tributum singulare, quod dicebant[*]( Demosthen . contra Neæram .), exigebatur. Iam verò testamenta ciuibus, non item peregrinis condere licebat: aut si cui quid à peregrino legatum esset earum rerum quæ extra patriam suissent, caducum fieri legatum, ac principis fisco cessisse, nostrísque moribus cedere contritum est. Hoc enim iure in vniuersa , quod Italis ferè omnium-
62
nibus ac Siculis , imò etiam & populis commune est: ídque [*]( droi d ’ Aubeine .) , nostro sermone vocatur. Quanquam Turcarum principes non modò peregrinorum cernere, sed etiam eorum, quos ipsi seu beneficiarios appellant, prædia, & reliquæ plebeiorum multitudinis decimare . Id ab antiquis[*]( Demosthe . contra Androtionem .) & originem traxisse videtur. nam hi totam peregrinorum, illi sextam partem seruósque omnes in natos fisco vindicabant. ; fallit , qui æquè ac bona peregrinorum legitimis reliquisse scribit[*](lib. 2 .): quod satis illum coarguit in iure Suisse peregrinum. Quid frequentius[*]( l .I. de hæredib. institu. C . l .I. § .I.de militari testa. l . I. § . penult .de iis quæ pro non scriptis.) quàm peregrinorum bona fiscocedere? at ne peregrine à ciue quicquam legari poterat : quod satis M.. Tullius apertè docet , cùm in exilium pulsus , contra leges ciuis esse non desiisset. Quis, inquit, ciuis qui mihi legare dubitarit? antea dixerat pro Archia poeta, ipsum iure testamentum fecisse: quod certè non licuisset, si ciuis qui mihi legare dubitarit? antea dixerat pro Archia poeta, ipsum iure testamentum fecisse:quod certè non licuisset,si ciuis non fuisset. Eodem est [*](contra Eubulidem ), vt ciuem esse conuinceret : Nonne proximi, inquit, patris superstitis creuerunt? Et quemadmodum in perinde vt in priuati quoque capiunt peregrinorum , qui modò in suæ Iurisdictionis finibus moriuntur : ita quoque peregrinorum, quos in clientelam suam receperant, bona Romæ relicta more maiorum - : ídque ius applicationis[*]( Cicero ad Q . fratrem & in Oratore.)appellabant. Ex quo perspicuum est ius illud siue applicationis, siue , antiquissimum ac vetustissimum esse, & quidem omnium ferè populorum commune. cui II. Germanorum Imperator derogare cupiens, permisit[*]( l . omnes.communia de success . C .)omnibus condere testamenta, ac voluntate arbitrióque suo , aut si morerentur intestate, proximum quemque cernere. sed legis illius ne in quidem vis est: multò minus in Italia, cùm peregrinis multo acerbiùs agitur quàm in . Nam moribus nostris ac legibus, peregrine licet prædia se viuo ac spirante vendere[*](Iudicatum in curia Patisiorum Idibus Nouemb . 1544 .), ac distrahere, vel etiam peregrinis æquè ac ciuibus largiri: iùsque ciuium exi- pecunia in ærarium publicum collata impetrare, vt testamento legare, aut hæredem scribere, quem velit, possit. At in plerisq: regionibus, ac penè tota in Italia, præcipuè Ferrariæ, ne glebam quidem agri peregrinis iure habere fas[*]( Alexander . consil . 157 .lib. 2 . nu . 12 .)est: nec possessionem prædiorum peregrine accipere licet moribus[*]( Ancharan .in cap . Canonum statute. de constitur ) : at ne quidem[*]( Alexand . consi . 168 .lib. 6 .) , aut cum peregrinis connubia contrahere, pœna publicationis bonorum[*](constitute. Mediolauem .titulo do pœnis.)indicta. Hoc verò iniquius, quòd cùm peregrinis bona prædia debitorum addicta sunt, eadem ciuibus vendere necesse est. nec ita pridem . Imperator peregrinos omnes lata lege à ciuium summouit[*](Baptista Plotus quinquaginta limitations seripsit ad legem Caroli .). etiam moribus peregrine ciuem obligare licet. ea tamen obligation non tenentur[*](lib. i. c . 59 . statut . Venctor ) , nisi quantum ad eos emolumenti peruene-
63
nerit: in quo iuri ciuili Romanorum iniquè derogatur. At moribus vxor peregrini bona prædia, aut prædiorum æstimationem in peregrinos transferre nullo modo potest. Nihil est ergo de Gallis querantur, cùm ne pignori quidem prædia peregrini creditores subiicere possint: qua de re legati exterarum gentium sæpius conquesti sunt: proximos tamen peregrinorum supellectilem ac pecuniam capere permittunt: contrà[*]( Sigismundus Liber in historia Moscouit .)quàm fit in , , , & in vniuerso Turcarum imperio, quibus locis peregrinorum morientium pecunia fisco vindicatur, perinde vt in : in qua tamen peregrinis datum est, vt si extra Galliam moriantur[*](Iudicatum iu curia Parii. Febr . 23 anno 1518 )testamentum condere, ac fi- in susceptos ab , quæ modò ciuis sit, scribere possint. clausulam verò in rescriptis ciuilibus adiectam, MODO SINT REGNICOLAE. iudices sic interpretantur, vt incolæ regni, propinqui eorum qui ciuitatem adepti sunt, ab haereditate summoueant[*](Iudicatum in curia Parii. Martij 7 . anno 1533 )cæteros qui extra Galliæ fines domicilium habent. verò peregrinorum in Galli suscepti, patris , (non quidem testamento, quod peregrinis condere non licet,) sed ab intestato capiunt, si mater[*](Iudicatum in curia Parii. 27 Augusti anno 1540 . &1549 . 1534 . &1536 . die. 11 Marrij . Benedic . in cap . Raynuri . in verbo Adelaziam nu . 1042 )ciuis fuerit cùm . Hoc amplius ab regibus nostris iure singulari tributum est mercatoribus peregrinis, qui ad nundinas Campaniæ ac proficiscuntur: nihil de bonis eorum, si interim moriantur, decerpere fisco liceat[*](rescripto Philippi Vaesi j 1339 .. & Caroli VII . 1445 ). eodem iure mercatores in Aquitania -- . verò, , , in eodem iure sunt quo ciues, quantum attinet ad iura successionis: ; principum nostrorum[*](anno 1406 . & 1482 . &1497 . 1549 )edicta rèsque iudicatæ[*](In actius curiæ Parisi.)sæpius comprobârunt: iis tamen conditionibus, vt idem nobis liceat quod illis. Mercatores item vrbium illarum quæ ad mare societatem inierunt, eadem & certè beneficia iam inde à iuniore sunt, & sanctiùs à VIII rege confirmata: quæ annis superioribus à Gallo apud regem legato ad . regem missa sunt, vt ab eo renouarentur. Beneficium tamen illis tributum, non pertinet ad mercatores peregrinos, qui iura ciuium adipiscuntur, vt Senatus[*](anno 1569 .)decreuit. Ex his tot ac tantis regum nostrorum in peregrinos beneficiis -- in Græcia, nullum in Asia, nullum in Africa nostri homines impetrare . Nam ætate nostra , qui mercaturam quæstu osissimam antea fecerat, cùm moriens ducenta ferè aureorum millia reliquisset, nihil ad proximos peruenit, sed omnia Turcarum princeps præfecto prætorio dono dedit. Aliud præter ea quæ diximus, discrimen est inter ciues ac peregrinos, quod illi ex antiqua lege [*]( Tacit .lib. 5 . Tranquil .in Caesare.I. 4 . qui bonis cedere. C .)ac bonis cedere possunt, hi non item: alioqui peregrinis ciuium bona diripere[*](contra peregrinum mercatorem iudicatum est in curia Paris. anno 1565 )ac foro cedere impunè liceret: quamquam haud pauciores, & certè plures sunt qui foro, quàm qui bonis cedunt. Hoc item differt ciuis à peregrino, quòd hic terrarum priusquam agere possit, siue in rem, siue in personam, cauere debet iudicatum solui. At nostri[*](Faber § , sed hodie. Institut .de satisdat . & Iudicatum in curia Paris. contra peregrinum 27 Martij anno 1567 .)ciues nisi bonis aut foro cesserint, cautionem istam præstare non coguntur. In personam verò quum actio intenditur, reus seu ciuis
64
seu peregrinus, cauere non tenetur iudicatum[*](Durandus in Specul . tit .de satisd§ .dicto. vers . sed pone, &c .)solui, vt olim in Romana æquè ac in Parisiorum[*](Gallus.partes.quæst.49.anno 1385 .)curia iudicatum erat. Sed eadem curia[*](anno 1567 .)à maiorum sententia discessit ac iudicauit æquum esse, vt peregrinus siue reus siue actor fuerit, iudicatum solui. Est etiam aduersus peregrinos [*](in authent . constit . 52 . &134 .), quam nonnulli [*](in cap .I.de Iniuriis & damnodato . Innocent.in cap .olim.de restitut .spoliat. Cyn9 in autent. habita. ne filius pro patre. C .), M.. clarigationem, , Iurisconsulti iuniores , nostri homines narcarum ius apellant, quo aduersus ciues vti non modò [*]( Noeul . constit . 52 .& l .prouidendum. de decurion), sed etiam II: Imperator sæpe rescripsit, & curia Parisiorum sæpius iudicauit[*](anno 1567 ), etiam bello sacro, quo nuper tota deflagrauit. Postremò peregrinum finibus arcere, atque etiam fines præteruectum eiicere licet, non modò si bellum indictum sit, -- ipso pacis tempore: ne vel ciuium mores peregrinorum consuetudine corrumpantur, vt ob eam tantum causam argenti & auri vsu [*]( Plutar .in Lycurgo .)interdixisse videatur. Indi verò populi Hispanis intimos regionis aditus aperiri vetuerunt indicta capitali pœna. Quamobrem Cicero non satis prospexit quæ mala à peregrinis impendeant, cùm ita scriberet, Malè qui peregrinos prohibent eósque exterminant vt apud patres nostros, nuper. nam ferè ab peregrinis qui magna ex parte exulant ciuium mores optimi deprauantur. At indicto bello qui antea vel socius vel peregrinus erat hostis appellabitur, & iure belli captiuus retineri poterit. quod alioqui non licet nisi debiti aut sceleris alicuius obligatione contracta. Quod siperegrinus inuito vel non assentiente principe, alterius imperio seipsum subiecerit, ab eóque ascitus sit in ciuem, nihilominus suo æterna in illum auctoritas est, ac ius prehensionis, vt in seruum fugitiuum, ad se legatus venerit à nouo principe missus. Sic enim Magnus tyrannum perduellem pronuntiauit, ipsiúsque legatos suæ potestati subiectos carceribus ac vinculis mancipauit: sic . . Ducis legatum duci iussit, cùm intellexit vnà cum aliis principibus sibi bellum indixisse. ac tametsi legatus in carcerem iussu regis coniectus esset, paulo momento eductus est re planè intellecta, scilicet legatos , , ac cum securitate publica ex Hispania dimissos. neque verò Caro-- iura gentium violasse, aut in legem[*]( l . si quis legatus. de legatio.)commisisse videtur:cùm ciuem transfugam acerbius quàm hostem punirent[*]( l . 19 .de captiuis.). Et qui ac legatorum ad principem Turcarum cædem excusabant, speciem transfugarum obiecerunt: alter esset, alter fœderatus, qui à ad regem defecerant, vt res nouas cum Turcarum principe molirentur. Quamquam Imperator, nec factum probauit, & se promisit, si cædis in suam potestatem venirent. Non potest igitur alienæ maiestatis imperio subditus seipsum eximere, non si regiam ipse potestatem adipiscatur: vti nec Barbarius[*]( l . 3 .de offi.prætoris.) homo seruilis conditionis, cùm præturam sua virtute sibi peperisset, domino præiudicauit, à quo quidem cum vindicaretur pro libertate transegit[*]( Suidas in verbo Barbarius.). Id enim Iurisconsultorum
65
decretis constitutum est, etiam principes ipsos à suo principe domum reuocari[*]( l . vlt .de decretis ab ord . l . 2 & ibi Bartol . de Eunuchis. Bal . in l . non solum. decomerciis C . Bar . in l . cunctos populos. q .8.)posse. vt non ita pridem regina Comitem vnà cum filio qui paulò ante reginam vxorem duxerat, ad se redire iussit, & cùm iussa recusarent, bona eorum proscripsit, quia contra morem maiorum finibus iniussi excesserant, ac connubium regina vetante contraxerant. Ciuis autem fuerit principis sui legibus in personam conceptis obligatur: adeò vt, si quid maritus dono dederit, extra fines suæ ciuitatis, in qua largitio lege prohibeatur, donatio fiat caduca[*]( l .mercatores & ibi Bald .de conmerciis . Alexand . consil . 116 .lib 6 . cap .tuae. cap . vlt . declericis non resident. licet alij aliter sentiant in l . si fundus de euictionib .): quia subditos obligandi potestas nullis est regionibus definita. Quo fit vt principes mutuis erga se vt suos ciues domum reuocent, aut parere cogant iis in locis, in quibus ipsi imperandi ius non habent: aut clarigatione mutua peregrinis manum iniiciunt quosque pareatur. Nam cùm quæ Ducis tutelam gerebat in ius vocaretur, vt apud libellorum iudices curiæ Parisiorum controuersiam disceptari pateretur, Bernates litem euocârunt, quòd de prædio, quod in eorum finibus positum erat, iudicium constituendum esset. Atque hæc de ciuium ac peregrinorum discrimine quanta breuitate fieri potuit, ne singula subtilius exquirantur. Ciuium autem inter ipsos non minor, atque haud scio an maior varietas reperiatur:(de qua nonnihil antea diximus) non modò patricios inter ac nobiles, sed etiam nobiles inter acplebeios. quantum verò plebeij à differant, & quæ ad sexum, ad ætatem, ad statum cuiusque pertinent, persequi velle prope sit. Nam fieri[*]( l . si filij . § . Senatores. l . penult . de Senatr . Bar . in l . I.ad municipal . Oldrad. q . 32 . & q .74. Bald .in c . j .de vassallo milite. Castrentis consi . 292 Bertrand consi . 92 .lib. 2 . Alexand . consi . 41 .lib. 7 . nu . 4 . Carol .Molin. ad notas Alexand . eod . l . 2 . de censibus & toto tit .de Senat. l .I.de dignit . C )potest, & iure quidem, vt ciuium partim ab omnibus muneribus & oneribus vacationem habeant, partim omnia onera subeant: ita quoque societas ita coiri potest, vt sociorum alter commoda ferat, nec detrimenta: aut incommoda[*]( l .Mutius.pro socio.)collapsæ societatis patiatur. Ex quibus intelligitur nusquam gentium esse, aut antea fuisse Rempublicam quantumuis popularem, seu veram seu hominum opinione fictam, in qua ciues omnes omnino iure ciuitatis. exæquarentur.