Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Forte rogat que nec domino subducere summo
  2. Vel mors ipsa potest, fragili quam mente subisti?
  3. Quur vbi sis quaerit, nisi quod te morte doloris
  4. Lapsum sponte tua, secum non esse fatetur:
  5. Et coelo cecidisse sacro? sed sancta parentis
  6. Desperare vetat pietas: clementia cuius
  7. (Fas dixisse mihi, fas sit quoque dicta probasse?)
  8. Iustitiam excedit: nec tam me voce seuera
  9. Corripiens, vbi sis, trepido quid pectore quaeris,
  10. Terret: qua recreat quod adhuc post crimina lapsum
  11. Immersumque metu latebris, ac pene sepultum,
  12. Euocat & reuocat: ne vero exempla petantur
  13. Longius, ostendit culpae donatio mitem.
  14. Postqua excussa reos manifestat caussa parentes
  15. [*](J) om. uu. 431-433. 2) om. u. 452. )[*]( 29* )
    452
  16. Incepere Deo coelum, mare, terra loquenti
  17. Contremere, & vastos concussa aperire recessus.
  18. Dumq; reos punit sententia, tartara condit.
  19. Quandoquide nostris visum est decedere iussis,\')
  20. lam mihi iusta nouos feriet censura nocentes.
  21. Principio inter totius uiuentia mundi