Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Erubuere suo taciti miserabile questi.
  2. Idcirco vmbrosae e folijs noua tegmina fici
  3. Decerptis texunt, post culpam, mente receptum
  4. Corpore velato denudatura pudorem.
  5. Nec satis: ignorat quid agant, qua crimen inustu
  6. Seq; ipsos fugiant: cuperent si forte pateret,
  7. Condere se barathro: vsque adeo cotermina poenę
  8. Culpa suae est: vt iam miseros mortale pauentes
  9. Mortis imago iuuet: syluas umbrosaq; lustra
  10. Obtendunt van/s solatia falsa tenebris,
  11. Nam qu te timidum fas est subducere corpus?
  12. Tete inqua quae mox vili de puluere fecit
  13. Virtus viua patris, mundi : abscondit , praesens
  14. Implet: et in penitos exit diffusa recessus. 2)
  15. Tune potes dominum fugiens euadere? tune
  16. Omnia cernentem sperasti posse lateret
  17. Vt vastis iaceas tenebris, caelabere nunquam.
  18. Ergo vbi peccati genitus pudor attigit Adam
  19. QuercntS latebras, mox audijt, heus vbi es Adam?
  20. *Quid vero est quod te quaerit Deus, inscius anne id