Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Tu maledictus eris: & peior quam tegis intus
  2. Inuida mes coluber: qui coeli in claustra veMdos
  3. Deiecisti homines: vetitasq; attingere fruges
  4. Fraude tua impulsis praedurae mortis origo es.
  5. Ergo vt digna nefas poenae mensura sequatur,
  6. Ex quo homine. terrae immersti, tu stratus iniquo
  7. Membra solo, duram sulcabis pectore terram.
  8. Et vetitos tentare cibos quia feceris, hinc iam
  9. Vilis semper edes squallentia viscera terrae.
  10. Et quia te dignae placuit tibi primus vt esses
  11. Inuentor mortis: poena moriere perenni.
  12. Humaniq; odium generis specialiter in te
  13. Ac genus omne tuum bello experiere potenti.
  14. Perpetuumq; tui mors vt tibi longa, timorem
  15. Esse dabo: pedibus repes & pectore prono:
  16. Teq; tuo mulier perimet cum semine, cuius
  17. Callidus extremis tantum insidiabere plantis.
  18. Vt trepidans etiam capiti vestigia figat.
  19. Dixit, & exanguem sic est exorsus in Euam.
  20. Et tu quae minimo solam te perdere fructu x