De Machabeis

Victorinus, Marius

Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. accipe nate tuae securus dicta parentis.
  2. accipe. ne segnis reddas uirtutis honorem.
  3. sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes,
  4. iam locus est melior. quam regna labentia Regis,
  5. quorum si proprios attingis pectore sensus
  6. uictor apud populos Regem superasse fereris,
  7. sicut fama tuos iam misit in omnia fratres :
  8. huc accede precor. sunt haec. sunt apta dolenti
  9. contempsisse nefas. et iura relinquere Regis
  10. indomiti. quem nulla manet post ista uoluptas.
  11. At iuuenis tacito mittebat murmure uocem
  12. [*]( 113 iubcnte] mandante 114 satiatns 115 saeuibiuit 118 dignusJ cliro 120 uooante 127 omnia] ardua )[*]( 105 cum iam non potes 106 cruciando 107 nunc om. 108 hic om. 109 manebunt 110 spes iam melior 112 ferentis 118 adtrahitur iuuenes 115 saeuiebat 116 inpauidi 119 antioco secutus 121 nate tuae] tu nate 122 signis 123 sunt iam tibi manentis 124 iam melior locus dabentia 125 propriosattengis 126 aput Jereris1 terrenis 128 hnc1 hic 129 contempsise 130 quem1 que 131 uocis. )[*]( 17* )
    260
  13. oranti similis, palmas tendebat in altum.
  14. subnixoque genu matris pingebat in ore
  15. qua licet aspectum corpus, qua turba tenebat.
  16. qui simul admonitus cratem conscendit in ignem
  17. intrepidus, certaque fide sua membra locauit.
  18. sanctaque quae superest anima inuiolata recessit.
  19. conciderant flammae tepida remanente fauilla
  20. illaesum corpus tellus adaperta recepit.
  21. At mater dubitans gemitus an gaudia sumat.