De Machabeis

Victorinus, Marius

Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. constitit, atque hilari uultu contemnere Regem
  2. coepit. et ut ridens ardentes irruit ignes.
  3. collapsusque iacens anima superante quieuit.
  4. mater ut hoc uidit rigido sic ore locuta est:
  5. [*](87 quae paruo latitantia tempore 91 moresj animos 93 cogit] regit creauit] cremare 97 auctorem 99 iussit 100 uidere )[*](79 adsistere 80 aliquid 82 formosi pectoris duras 83 sij et 84 et sic. rep.] si parere 86 contempne furentes 87 regna que o. paruola habentia (tia in ras.) tempore 88 rex isti: i ex e\'rasura supenoris uersus 89 accendere cogeres ignes 91 inherit 94 dampnari aeternus s. ignis 96 nate$ 97 auctorem 100 acelumque 101 adque helari contempnere 102 et nt] ut inruit ignis 108 conlapsus )
    259
  6. felix parte aliqua. cum iam uis. nec potes omnes
  7. saeue tyranne meos trucidando uincere natos.
  8. te grauior nunc poena manet. crudelis. in igne
  9. quam patiere breui: deus hic nanque omnia cernit.
  10. iam duo securi contempto Rege manebant.
  11. spes melior iam matris erat. iam tertius instat
  12. ecce locus poenae. si poena est uincere Regem,
  13. et seruire deo. laus est non poena furentis.
  14. tertius attrahitur iuuenis iubente tyranno.
  15. qui nondum sanatus erat furor intus et ira
  16. saeuibat pariter. quod fortia pectora fratrum
  17. uiderat impauidi Regis superasse furorem.
  18. constitit ante pedes iuuenis florentibus annis
  19. egregius forma. dignus qui regna teneret
  20. dignior Antiocho. et sic meliora secutus
  21. regna uolente deo. Mater cui talia fatur: