De Machabeis
Victorinus, Marius
Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- haesitat, et querulo sic est sermone locuta:
- quid nunc dire paras? iussis paremus et omnes
- munera sed partus custos ne subtrahat ulla,
- sed licet ipse uelis non sum passura tyranne:
- omnes nam pariter pereant certamine tanto, [*](corruptissima sunt quae supersunt fere omnia, nec eiusmodi quae admittant emendationis diligentiam. )
- temporis ipse tui mutes licet horride poenam,
- duraque quae sanctis eadem sententia natis
- sed grauiora paras, si sunt grauiora, minari,
- quodque meos cernis uultus horrore teneri,
- gauderes parte quoties decernis in isto.
- Ardet at ipse magis rapida rex concitus ira.
- cotemnique putat, nec sicut caetera fratrum
- turba ferat poenas. matrem hoc quaerere sentit
- dura in exitium quartum adducere natum
- pene manu uoluit, lassati nanque ministri
- nec regis furias. nec regem ferre uolebant.
- proh pudor, erubuit uultus ostendere matri [*]( 133 tigebat 135 ignemque 150 partem in istam 152 contemni cetera 153 hoc quoque quaerere 154 duraque in producere )[*]( 133 matri 184 quia turba 135 ammonitus gratum ignis : i in e al. 136 intrepitus 138 considerant fauillae 139 Corpus iulesum post u. 139 sequitnr u. 137. que quae] queque 140 sume 142 parem:. sed 143 sed munera custus ullum non] ne tyranne 145 ut non oiTis pariter tanti 146 ipse tui] statui horrida pena est 147 quae om. 148 sed] si parasti sunt 149 teneris 150 gauderis partg quotiens 152 contemni] temptari ne 154 durat 157 pro pudore ...... uultus (lacuna 6 litt.: in marg. antiqua m Noluit) )
- natus, et attonita mente confundere coepit.
- hunc postquam stantem summisso lumine uidit,
- talibus aggreditur dictis, monitura timentem:
261