De Machabeis
Victorinus, Marius
Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- ecce secunda mihi partus producitur aetas.
- quam similis fratri formoso pectore, dura
- si sequeris primi partus uestigia nostri
- esse meus poteris. et sic reparare salutem.
- quam iam frater habet. matris praecepta secutus.
- pone meus. Regisque minas contemne furentis.
- regnaque quaeque paruula habentia tempora dantur.
- non poterit post ista tibi Rex iste nocere.
- temporis ecce leuis accensus cogitur ignis
- uirtutis locus est. languentem pone timorem.
- sume mores nostri generis si sensus inhaeret.
- hic qui sceptra tenet. regno qui saeuit in isto.
- tempus inane cogit, regnum uitamque creauit.
- damnarique nocens aeternos sentiet ignes,
- tu securus eris. turba comitante piorum.
- accipe nate meos uultus. et respice coelum.
- autoremque deum per quem tibi uita paratur
- hac melior. fratrisque tui uestigia calca.
- non quod Rex iubet. sed quod deus imperat audi
- sicut erat. monitus matrem coelumque uideret.