De Spectaculis
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Origo istis de ludorum propinquitate est. inde et ipsi sacri uel funebres instituti aut deis nationum aut mortuis fiunt. perinde tituli: Olympia Ioui, quae sunt Romae Capitolina, item Herculi Nemea, Neptuno Isthmia, ceteri mortuorum uarii agones. quid ergo mirum, si uel apparatus agonum idololatria [*](+1 oderis Gel: odoris B, odor .. A Christiane ... odisse B, Isidorus, om. ABmg 3 DE ARTIBVS AB quarum Iun, quae eorum E. Klussmannus auctores B, auctorum A 4 nec Gel: ne B, et A 6 et institutis B 7 scilicet daemones del. Meursius 8 honeribus A, oneribus Bmg dica ... se A 9 earum om. A nec om. B non uacare B institores Iwn 10 dii AB ad om. A pertinent A 11 percepisse scripsi: perscripsisse B, praescripsisse A 12 caetera A 13 a deo auocarent B, adomiauocarent A, a domini misericordia auocarent E. Klussmannus 15 procuratum ABmg, praeoccupatum B 18 acturi Rig: acturae AB, facturae E. Klussmannus constituerant C 19 DE AGONI- BVS A 22 perinde scripsi: proinde AB C tituli A C, om. B cui La Cerda capitolia A 23 nemaea B sthmia A mortuorum uarii BmgC, mortuarii uarii B, mortuarii A 24 si uel E. Klussmannus: si ut A, sicut B, si et Oehlerus idololatriae B conpurcat A )
Superest illius insignissimi spectaculi ac receptissimi recognitio. munus dictum est ab officio, quoniam officium etiam muneris nomen est. officium autem mortuis hoc spectaculo facere se, ueteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperauerunt. nam olim, quoniam animas defunctorum humaniorno sanguine propitiari creditum erat, captiuos uel mali status seruos mercati in exequiis immolabant. postea placuit impietatem uoluptate adumbrare. itaque quos parauerant, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant. ita mortem homicidiis consolabantur. haec tmunep:i origo. sed paulatim prouecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia feriarum uoluptati satis non fiebat nisi et feris humana corpora dissiparentur. quod ergo mortuis litabatur, utique parentationi deputabatur; tquae species, proinde idololatria est, quoniam et idololatria parentationis est species: tam haec quam illa mortuis ministrat. in mortuorum autem idolis daemonia consistunt. ut et titulos considerem, licet transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores uiuentium, [*](3 at de loco seclusit Scal 4 lacunam signavi: theatrum et alia praeterea intercidisse videntur 5 per duellum om. A in stadio Hildebrandius: .. statio A, aut stadio B, ut stadio Gel 6 eius AC, om. B sollempnitates A 9 DE MVNERE AB insignissimis A corr., indignissimi Iwn ac receptissimi Oehlerus: acceptissimi AB, sed acceptissimi Iim, ac septissimi Rig, atque acceptissimi Leopoldus 12 arbitrabantur B, arbitrantur A 15 mali status Rig: ....... tus A malo ingenio B male ingeniatos fort. 16 parauerant armis, quibus vulgo: rectius distinxi, parauerant armis, artibus quibus E. Klussmannus 19 muneris B 21 feriarum E. KluSstnannus: ferarum AB, ferrum C uoluptatis A corr. faciebat C 26 consideremus B )
Satis, opinor, impleuimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus. non quod idolum sit aliquid, ut apostolus ait, sed quoniam quae faciunt daemoniis faciunt consistentibus scilicet tin consecrationibus idolorum, sine mortuorum siue, ut putant, deorum. propterea igitur, quoniam utraque species idolorum condicionis unius est, dum mortui et dei unum sunt, utraque idololatria abstinemus. nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram nouimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus. sed neque de sacrificio et parentato edimus, quia non possumus cenam dei edere et cenam daemoniorum. si ergo gulam et uentrem ab inquinamentis [*]( 18] 1 Cor. 8, 4. 10, 19. 20. 27] 1 Cor. 10, 21. ) [*]( 4 interpraetabimur A 5 purae A 6 fasciae Pam 8 ergo B horrido B loco om. A 9 periuria B, iniuria A, quod E. Klmsmanno placuit, sed ita, ut ante lacunam signaret 10 numinibus Lipsius 11 in mg. min: Ite V reliqua iam non apparent 14 satis opinor impleuimus om. A 16 artificiis ltm: sacrificiis AB quo Gel: quod AB sumus B 17 compere A qui bis Urs: quibus B, qui A 18 quoniam quae Hildebrandim: quo ........ A, quod quae B 22 dei ABmg, alii B 23 dispuimus A 24 aram om. A 25 sacrificato B 26 caenam A sic fere semper )
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui sibi blandiumtur quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit. quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur. nam sicut pecuniae uel dignitatis uel gulae uel libidinis uel gloriae, ita et uolupta tis concupiscentia est; species autem uoluptatis etiam spectacula . opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et uoluptates, aeque generaliter intellectae uoluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
Ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt. uiderit ergo, ut diximus, principalis titulus, idololatria; reliquas ipsarum rerum qualitates contra ut dei omnes feramus. deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et leni- tate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non, dolore inquietare. huic quomodo cum spectaculis poterit [*]( 21] Ephes. 4, 30.. ) [*]( 1 magis B, mis A et aures et oculos E. Klussmanntcs : ........ et oculos A, oculos et aures B 2 uegrothytis A 3 sed ... digeruntur om. A 4 intestimuru A 5 interim seposito (posito) fort. nomine Urs: nosse ne AB, noscimine susp. E. Klussmannus subiectum A, subiici cum B 6 deberet B 9 spectaculisABC, litterisBmg 13 nomina concupiscentiae C 14 et B: utA aeque ... uoluptates om. A 15 differuntur La Cerda, discernuntur fort. 17 semetipsa nos B, sema sanos A 18 combiberint B etiam scripsi: & tantum A, et B, iterum E. Klussmannus, et totum Hartelius in om. A in alteros respuunt B, alter ore spuunt A 19 ergo om. A 20 idololatriae B rerum ipsarum B contra ut dei omnes feramus Klussmannus: contra di oms feramus A, contrarios omnes feramus dei B, contrariis omnes feramus Gel, contrariis conferamus Lat, contrarias omnes feramus dei Oehlerus 22 natare A 24 huic quomodo cum B, huic modicum ABmg, huiusmodi cum E. Klussmannus )
Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet. aspice populum ad id spectaculum iam cum furore uenientem, iam tumultuosum, iam caecum, iam de sponsionibus concitatum. tardus est illi pr[aetor, semper oculi in urna eius cum sortibus uolutantur. dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae [*](16] Ps. 49, 18. ) [*]( 1 enim om. A 2 et om. A 3 et om. A per quam ... aemulatio om. A 5 quae cum his om. A 6 qui modeste et probe B, quo modo honeste probes A fruitur B, Ifrui A 7 uel aetatis om. A 8 tamen immobilis animi B, tam eni mobili animi A, tamen immobili animo C est et E.Klussmannus: et A, est BC, est uel fort. tatita A 9 affectus A 10 ipse A 11 ceterum ... affectus om. A 12 sed om. B 13 autem AB, item Hildebrandius, om. E. Klussmannus et om. A 14 simul ABmg, similem B 16 faciamus B factitantibus C, facitantibus A, facientibus B non om. A 18 secularib; A 19 saeparamur A 21 omnis A 23 id om. A 23 sq. iam tunc tumultuosum A 26 ad om. A. ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 2 )
Similiter inpudicitiam omnem amoliri iubemur. hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est priuatum consistorium inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur. ita summa gratia eius de spurcitia plurimum con- cinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam [*]( 7] cf. Matth. 20, 14. ) [*](1 cognosco A 4 figura B, gula A 5 animo sed A 6 inde B, lude A maledicti A 7 suum consecuturi sunt A, consecuturi sint suum B, consecuturi suum Gel 8 qui prius om. A 10 quicquid optant om. A quidquod A 11 ab illis B 15 sint A corr. 16 quid om. A 17 circus sic A alicubi ABC, aliubi Gel 19 nec inpudicitiam omnem amare iubemur ABmg, nec impudicitiam omnem amandare iubemur? Oehlerus, pudicitiam omnem amare iubemur E. Klussmannus 20 a theatro B, li heatro A priuum Scal 21 impudentiae Bmg quam om. A 23 gesticulator Lat 24 muliebres res praesentat (repraesentat ego) E. Klussmannus: muliebres repraesentat AB, mulieres repraesentat Gel sensum add. E. Rlussmannus sexum pudoris B 25 quam in scaena erubescant om. A in scena Gel: scaenae B )
Quodsi et stadium contendas in scripturis nominari, sane obtinebis. sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo [*]( 26J 1 Cor. 9, 24. ) [*]( 1 ex corpore A, in corpore B 2 prostribula A libininis A corr. 4 so solis A perque Gel: per quae AB 6 etiam AB, ea Gel, om. E.Klussmanum 7 et in B, et sn A 8 erubescat senatus om.A 10 annon B erubescunt B \' 11 quod A, quae B 13 iudicatum iri Urs 15 oculos et aures B 18 pudicitiae A sin Gel 19 secularis A 20 nobis om. A illis om. A 21 et de spectaculorum A lusorium uel agonisticum schema Scal 22 quodsi Urs: quod sint AB sunt add. E. Klussmcmnus comediae A corr. 23 aut libidinum A actrices Urs: auctrices AB 24 aut atrocis aut uilis om. A 25 est] ipsa re est fort. reigitur A corr. m. al. 26 non nominari (non eras.) A 27 conspectui B ) [*]( 2* )
Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus? si saeuitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano. bonum est cum puniuntur nocentes. quis hoc nisi tamen nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. quis autem mihi sponsor est, nocentes semper uel ad bestias uel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iniudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. certe quidem gladiatores innocentes in ludum ueneunt, ut publicae uoluptatis hostiae fiant. etiam # qui damnantur in ludum, quale est ut de leuiore delicto in homicidas emendatione proficiant? sed haec ethnicis respondi. [*]( 2 quaecuq; A 4 et saltus om. A uires B, res A 6 supergressa et A, supergressae B, supergressa sed Lat, supergressa Urs 7 palestrica A 8 ipsi A caestus E. Klussmannus: gestus AB ocupandum A 9 delabendum B 11 ut et B, et A . ampiteatri A 12 petamus om. A 13 ampitheatrum A 14 si tales sumus quales sumus. quales dicimur sanguinis humani. A 15 sq. nisi tantum B, nisi Gel 16 innocens ABmg supplicio ex suppicio uel subpicio A 17 oportet B, potest ABmg competat A 22 defensionis ABmg, defendentis B 23 mali B, alii A nesciam B quum A 24 sapio fort. 25 ueniunt B 26 de om. A 27 homicidiis fort. haec om. A )
Quam uana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiuersatione amittendae uoluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter uel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conuentibus inseri seruum dei. nouam proxime defensionem suauiludii cuiusdam audiui. sol, inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatur. sane, sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur. utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium euaderemus. sed spectat et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa. et idcirco ergo nos non spectabimus, ne uideamur ab illo qui spectat omnia. comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia uidetur, reus est, iudicem, qui, quia uidet, iudex est. numquid ergo et extra limites circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus et t apulias oculos habet? erramus: nusquam et numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod semper et ubique non licet. haec est ueritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec uariare iudicium. non potest aliud esse, quod uere quidem est bonum seu malum.