De Spectaculis
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Omnia autem penes ueritatem dei fixa sunt. ethnici, quos penes nulla est ueritatis plenitudo, quia nec doctor [*](2 quanquam A 3 malum B 5 tergiuersationem B amittendae Rig: admittendae AB uoluptati obtendunt? Iun 6 uel localiter om. A \'7 qua Oehlerus prohibeat Urs: prohibeant B, ptohihent sic A 8 inseri ABmg, interesse B suadiludii Lat 9 audiui om. A inquid A. etiam ipse B 10 sane A, plane B 12 uti A iudicium B, iudicia A 14 et ante idcirco om. B 15 omnia spectat B compares Pam 18 sqq. im- pudicitiae ... amphitheatrum om. A 19 stadium Gel: studium B 20 qm A, quod B etiam om. A 21 apulias AB, enavXta; Urs, Apulas Scipio Maffeius, aperturas E. Klussmannus, aulaea fort. 27 penes uos ueritate defixa sunt C 28 est B, sit A plenitudo ... deus om, A )
Quid mirum? inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et iudicii uarietatem. etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticos arenarios illos amantissimos, quibus uiri animas, feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae [*]( 1 et A, ac B et A, ac B interpraetatur A 2 et alibi... bonum om. A 3 sic A, si B qui Gel: quis AB 4 exsultet Gel 5 intendit ABmg, intentet B ut del. Gel et del. Urs 10 ampitheatro A 12 incubat A 13 non uenit E. Klmsmanum 14 compellit A 15 indigniori E. Klussmannus idem B, id est A 16 sperat ABmg, expetat E. Klussmanmis comferat A lacunam post conferat signauit E. Klussmarmus alium fort. 17 etiam oris Lat: etiam amoris AB, etiam ore Scal spectaculi Scal 18 noluit Urs 19 non ualuit scripsi: non uoluit A, noluit B, uoluit Urs 20 miscencium A 21 mali per inconstantiam B, malu p innotans A 22 uarietate Pam ipso A actores A 24 amentissimos Lipsius uiri animas, feminae Urs: uiris animas feminis AB, uiles animas foeminis Bmg, uiles animas foeminae Gel autem illis Lipsius: aut illi AB 25 propter ... committunt om. A se addidi quae Gel: quia AB )
Cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia uoluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis diuina iustitia in eiusmodi artifices animaduertit? an deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister, tot *** status, ut sacerdos coronatus uel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus aduersus Elian exornauit? placebit et ille, qui uoltus suos nouacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat? docet scilicet et diabolus uerberandam maxillam patienter offerre. sic et tragoedos cothurnis extulit, quia nemo potest adicere cubitum unum ad staturam suam: mendacem facere uult Christum. iam uero ipsum opus personarum quaero an deo placeat, qui omnem similitudinem uetat fieri, quanto magis imaginis suae? non amat falsum auctor ueritatis; adulterium est apud illum omne quod fingitur. proinde uocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseuerantem non probabit: omnem enim hypocrisin damnat. [*]( 21] Matth. 6, 27. Luc. 12, 25. ) [*]( 1 arte Urs: parte AB quam B et deminuunt om. A 5 depraetiant A artem magnificant om. A 8 malae rei B, mala .... A, malarum rerum Oehlerus, malarum artium E. Klussmannus quarum AB, cuius Urs, qua tum Scal, quoniam fort. actores Urs: auctores AB acceptissimis B 14 lacunam signauit E. Klussmarmus statuum B 15 ut ... coloratus om. A uelut sacerdos Urs curru rapiendum Gel: corrum- . pendum AB 16 eliani A, Heliam B et ille om. A 19 taquam A, quasi B 20 et om. A 21 pacienter A corr. m. al. ant. coturnis A 28 probauit A corr. omnem enim ypocrisin A, qui omnem hypocrisin B )
Quot adhuc modis probauimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur placitum deo esse! at congruens seruo dei quod deo placitum non sit? si omnia propter diabolum institu ta et ex diaboli rebus instructa monstrauimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est uel deo displicet), hoc erit pompa diaboli, aduersus quem in signaculo fidei eieramus. quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque uisu neque conspectu participare debemus. ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius. numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti. atquin hinc uel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio spectaculorum. itaque negat manifeste qu per quod agnoscitur tollit. quid autem spei superest in eiusmodi homine? nemo in castra hostium transit nisi proiectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire. [*]( 1] Deuter. 22, 5. ) [*]( 2 uestiatur Leopoldus iudicauit A 3 curuatur scripsi: curatur B, cu ... ur A, utatur Urs, calceatur E. Klussmannus, scurratur de Lagarde 4 cicastrices tuum A 5 aurium] rudium Lat a deo B, ad ea A plasmaretur ABmg, suo plasmate B illi oculos deus commodauit scripsi: illi oculos deus plasmauit B, illos oculos commendauit A, illi oculos deus commendauit Bmg 7 parum] perinde E. Kliissmannus quam del. Rig 9 quot Gel: quod AB probauimus scripsi: perorabimus B, sperabimus ABmg expectaculis A 10 at scripsi: aut AB dei semis B 11 domino B praeter A 13 diabolo A uel quidquid Rig dei non est uel om. A 14 quam B eramus A 15 quod autem eieramus om. A 16 prospectu B sic nos scripsi: si nos A, nonne B 17 lacunam post . eius signauit E. Klussmannus 19 iam nobis B 22 huiusmodi B 23 nisi proiectis armis suis om. A )
An ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi nihil est de deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos. immo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret quam ille ipse mulierum et uirorum accuratior cultus. ipsa consensio, ipsa in fauoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant. nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat nisi uideri et uidere. sed tragoedo uociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicines modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse. poterit ergo et de misericordia moneri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum. auertat deus a suis tantam uoluptatis exitiosae cupiditatem! quale est enim de ecclesia dei in diaboli ecclesiam tendere, de caelo, quod aiunt, in caenum? illas manus quas ad deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, εἰς αἰῶνας ἀπ\' αἰῶνος alii omnino dicere nisi deo et Christo?
Cur ego non eiusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris, quae theatrum adiit et illde cum daemonio rediit. itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi, constanter: et iustissime quidem, inquit, feci: in meo eam inueni. constat et alii linteum in somnis ostensum eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione [*]( 11] cf. Luc. 6, 29. ) [*]( 1 recogitabit B, rogitabit (rogitabit A) ABmg ubi om. A 3 attonit*us A immimos A, in animos B 4 quam B, quem et A ipse ille B 6 ipsa ... dissensio om. A 7 scintillas (a ex ic) A conflabellant B, flagellant A, flabellant E. Klmsmanum 9 ille Gel: illae AB 10 et om. B effeminati tibicinis E. Klussmannus: effoeminationis Bx effeminati liberi Bmg, effeminati lib ... A, effeminati histrionis Rig, effeminati ludii Hartelius 12 ergo om. B moneri deflzus Scipio Maffeius: moueri deflzus B, moueria (a eras.) aut A 16 dominum B 18 eI; a?wva? <*n\' aidivos Rig: his apaeonos A, eU at £ >va; B 19 et om. B 20 penetrabilis A corr. 22 adiit B, agat A demonio A redit A 23 exorchismo A 24 inquid A 25 constat et om. A 26 exprobratione A )
Odisse debemus istos conuentus et coetus ethnicorum, uel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur. quid facies in illo suffragiorum impiorum aestuario reprehensus? non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo. dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesiam furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo aduersus deum ministrauerit? non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis uocibus conspurcatum? sint dulcia licebit et grata et simplicia, etiam honesta quaedam. nemo uenenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali inicit. ita et diabolus letale quod conficit rebus dei gratissimis et acceptissimis imbuit. omnia illic seu fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde habe ac stillicidia mellis de lucunculo uenenato nec tanti gulam facias uoluptatis quanti periculum per suauitatem. [*]( 4] Matth. 6, 24. 5] 2 Cor. 6, 14. ) [*]( 1 nominato B, nominatim A tragoedi Rig nuncupato nommatim tragoedo E. Klussmanum 2 quod (d eras.) A, quot Urs accesserunt Iun 3 cGmunicanda exciderunt A 6 coitus A 7 uel quod B, quoniam A dei om. A cotidiani in nos B 8 decernuntur inde temptationes om. A 9 emituntur A 10 aestu. carior A deprehensus B 11 *sed A 12 dubitas & (& eras.) A illo eum Bmg, enim illo Gel quo diabolus in ecclesia (ecclesiam Urs) furit ABmg, quod in diaboli ecclesiam fueris B, quo in diaboli ecclesia fueris Gel 13 angelis A colr. 15 administrauerit B non A, num B 17 uocibus ... coeperint (27, 7) om. A 18 conspurcatum scripsi: constupratum B licet 0 23 perinde scripsi: proinde B 24 stillicidia Iwn: si stillicidia B de lucunculo uenenato Iun: deliuacunculo uenenatu B, de libacunculo uenenato Gel, de ranunculo uenenato Urs ne Iun tangi B )
Saginentur eiusmodi dulcibus conuiuae sui: et loca et tempora et inuitator ipsorum est. nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt. non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum: uicibus disposita res est. nunc illi laetantur, nos conflictamur. saeculum, inquit, gaudebit, uos tristes eritis. lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus. delicatus es, Christiane, si et in saeculo uoluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas uoluptatem. philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea auocantur, in ea etiam gloriantur. tu mihi metas et scaenam et puluerem et harenam suspiras. dicas uelim: non possumus uiuere sine uoluptate, qui mori cum uoluptate debemus. tnam quod, est aliud uotum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo et recipi apud dominum? hic uoluptas, ubi et uotum.
Iam nunc putas delectamentis L exige re spatium hoc? cur tam ingratus es, ut tot et tales uoluptates a deo contributas tibi satis non habeas neque recognoscas? quid enim incundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam ueritatis reuelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum uenia? quae maior uoluptas quam fastidium ipsius uoluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam uera libertas, quam conscientia integra, quam uita sufficiens, quam mortis timor nullus ? quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod reuelationes petis, quod deo uiuis? haec uoluptates, haec spectacula Christianorum sancta perpetua gratuita; in his tibi circenses ludos interpretare, [*](5] Ioann. 16, 20. 15] cf. Philipp. 1, 23; cf. Luc. 12, 34. ) [*]( 2 inuitator Gel: imitator B 3 sunt Gel: sum B possumus Urs: possum B 8 dilicatus A 10 quidam Iwn: quidem AB 11 et tranquillitati dederunt om. A in ea gaudent B, nea gaudent A auocantur] uocantur Usenerus (Epic. p. 284, 16) 12 moetas A scaenas B 13 arenam A, harenas B uelim A 14 debebimus B nam] num fort. est B, et A 15 exire de saeculo et om. A 16 hic Urs: haec AB uotum ABmg, uitium B 17 si putas B, puta Rig erigere B 18 ut tot et B, ut putes A uoluptates om. A 20 iocundius A ueritatis reuelatio quam om. A 25 quot caleas A 27 hae uoluptates B 28 ludos circenses B interpraetare A )
Quale autem spectaculum in proximo est aduentus domini iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis! quae illa exultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde iustorum! qualis ciuitas noua Hierusalem! at enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi uetustas et tot eius natiuitates uno igni haurientur. quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum recepti nuntiabantur, cum Ioue ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris congemescentes? item praesides persecutores dominici nominis saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt insultantes [*]( 1 lacunam post labentia signauit E. Klussmannus peracta addidi 2 metas B, et has A consumationes A specta A defend. A 8 martyrii B 5 est B, et A uersuum est satis om. A 7 pugilatusque (que del. m. rec. saec. ut uidetur XVII) praesto A 8. parua et multa Oehlerus: par .. sunt multa A, parua sed multa B, pauca sed multa Urs, pauca simul Rig, parum sunt multa E. Klussmannus impudiciam A 9 caesas A a post saeuitiam om. A 10 obumbratam Pam 11 sunt om. A 15 quae om. A 21 spectans tot ac tantos B 22 nunciabantur A ipso Ioue B ipsis suis testibus B, sistestibus A 23 congemiscentes B 24 sq. saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt insultantes contra Christianos scripsi: saeuioribus quam ipsi flammas saeuierunt insultantibus contra Christianos (Christianis C) B, sefi flammis saeuferunt (sic) insultantibus contra Christianos A, saeuioribus quam ipsi contra Christianos saeuierunt flammis Rig, saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt insultantibus contra Christianos E. Klussmarmus )