De Spectaculis

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

. DE SPECTACVLIS.

Qui status fidei, quae ratio ueritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum uoluptates adimat, dei serui, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse uos testificati et confessi estis, tne aut ignorando, aut dissimulando quis peccet. tanta est enim uoluptatium uis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem. ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa aduersus nos ita argumentari consuerunt: nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum uel aurium nec uero deum offendi oblectatione hominis, qua saluo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit. atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum ista non competant uerae religioni et uero obsequio erga uerum deum. sunt qui existimant Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione uoluptatium erudiri, quo facilius uitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam superuacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non diuino praescripto [*]( 2 DE CORONA EX | IINCIP DE SPECTj A DE SPECTACVLIS LIBER B 3 qui Gel: quis AB 8 uis uoluptatum B et om. A 9 occansionem A 10 aut utrumque. adhuc B 11 blandiuntur B qui Urs: quae B argumentari Gel: argumenta argumentari (A)B 12 post. in om. B 13 tanta Big: tua tanta B uerbo B 14 quo B 15 atqui in B 17 isthaec B 18 existiment B Christianos, expeditum Urs: Christianum expeditum B, XX sexpeditum A mortis A 19 obstione A uoluptatum B 20 ne B 21 superuacuum B fecerint B 22 definitum ABmg, descriptum B ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 1 )

2
definitum existimetur. pigebat scilicet etiam perseuerantes tantis in uoluptatibus propter dominum mori. quamquam etsi, ita esset tam apto consilio tantum obstinatio disciplinae debebat obsequium.

Iam uero nemo est, qui non hoc quoque praetendat: omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus, et utique bona, ut omnia boni auctoris; inter haec deputari uniuersa ista, ex quibus spectacula instruuntur, equum uerbi gratia et leonem et uires corporis et uocis suauitates; igitur neque alienum uideri posse neque inimicum deo, quod de conditione constet ipsius, neque cultoribus dei deputandum, quod ei non sit inimicum, quia nec alienum. plane et ipsae extructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit; sed et ipsi actus sub caelo dei transiguntur. quam sapiens argumentatrix sibi uidetur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere. plures denique inuenias, quos, magis periculum uoluptatis quam uitae auocet ab hac secta. nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, uoluptatem etiam sapiens ut optatam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti uitae gratia nisi uoluptas. nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse uniuersitatis conditorem eamque uniuer sitatem tam bonam quam homini mancipatam. sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut [*](1 perseuerantis A tantis in scripsi: in tantis B; tantis om. A 2 dno A, deum B 3 aperto mauolt E. Klmsmannns tantum scripsi: tantae AB obseruatio C, ad \'obstinationem Leopoldus, obstinationis Hildebrandius 7 bona omnia ut B 8 instruuntur, equum Rig: instruuntur. cum B, in A ins et quum supersunt instruuntur circum Gel 10 dei G 11 dei deputandum Leopoldus: dei putandum B, dei uitandum C, eius deputandum E. Klussmannus 12 ei Klussmannus: dei AB 14 sint B 17 post. de onl. A 18 admittere A 19 auocet Gel: euocet AB 20 existim A 21 optatam Hartelius: tantam AB, datam Oehlerus, utendam lun contempn (sequens littera utrum o an e fuerit incertum) A 27 aut iubeat aut prohibeat Gel: iubeat A, aut iuberet aut prohiberet B )

3
prohibeat quae instituit, simul quae uis sit aemula ex aduerso adulterandis usibus diuinae conditionis, quia neque uoluntatem neque aduersarium noueris eius quem minus noueris. non ergo hoc solum respiciendum est, a quo, omnia sint instituta, sed a quo conuersa. ita enim apparebit, cui usui sint instituta, si appareat, cui non. multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem. ceterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant. uides homicidium ferro ueneno magicis deuinctionibus perfici: tam ferrum dei res est quam herbae, quam † angeli. numquid tamen in hominis necem auctor ista prouidit? atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interimit: non occides. proinde aurum aes argentum ebur lignum et quaecumque fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo posuit nisi saeculi auctor deus? numquid tamen, ut] haec aduersus ipsum adorentur? atquin summa offensa penes illum idololatria. quid non dei est quod deum offendit? sed cum offendit, dei esse desiit, et cum desiit, offendit. ipse homo, omnium flagitiorum auctor, non tantum opus dei, uerum etiam imago est; et tamen et corpore et spiritu desciit a suo institutore. neque enimin oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum maliloquii et gulam ad gulae crimen et uentrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad uim et gressus [*](14] Exod. 20, 13. ) [*]( 1 quae B, cum A uis add. Ursinus quae uis sit aemula Urs, quis sit aemulus Pam, quae sint aemula Hildebrandius diuerso B 2 qua A 4 a add. Urs 5 cui usui sint Rig: cuius ui sint B, cuiusuis A 6 cuius non sint B 8 ceterum A sic fere semper 9 ut om. B constant. uides Iun: constant. uis B, constatuis A, constant. scis Scal 10 deuotionibus Colvius 11 est om. A angeli] anelli fort. 12 numquid ... prouidit om. A necem auctor ista Gel: nece est auctor. ita B prodidit Meursius 13 homicidiis A interemit B 15 captatur Gel: capiatur B 17 offensio B 18 latria A, idololatria est B dno A 20 actor C 21 desciuit B 22 concupiscentias B sumsimus A neque linguam Gel 24 societatem AC, satietatem B 25 impudicitiae ... gressus om. A ) [*]( 1* )
4
ad uagam uitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum, ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret. non opinor. nam si omnem malignitatem et si etiam malitiam exco gitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnatat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, pertuersa administratio conditionis a conditis. nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet: cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius uniuersitatis possessorem, illa uis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, uniuersam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariterer cum ipso in peruersitatem demutauit aduersus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.

hac conscientia instructi aduersus opinionem ethnicorum conuertamur magis ad nostrorum detractatus. quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur seruis dei abstinentia eiusmodi. plane nusquam inuenimus, quemadmodum aperte positum est: non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admitt es, ita exerte definitum: non ibis in circum, non in [*]( 24] Exod. 20, 13.4. 14. 15. ) [*]( 1 corpori Gel: ....... A, cum corpore B 2 et fraudum et iniquitatum B 3 etiam «eripsiYtantam (A)B, tantum Urs, omnem E.Klussmannus, cunctam Hartelius 4 gitatam A 5 exitum] uanumBmj operum Gel: operas AB quos damnat B 6 operae A 8 a conditis om. A qui dno A, quid non B 9 inspicimus B et interpolatorem Oehlerus: etiam palatorem B, ....... ploratorem A, etiam interpolatorem Gel 10 nec] neque B dubitari B 12 interplorato ......... ab (om. et aemulatoris) A 13 quin uniuersam Urs pariter ... institutam om. B 15 demutatam Gel, demutarit Urs 17 do dominationem A 18 instructa A opionem A, opiniones B 19 retractatus Urs 20 ab hac abdicatione Bmg 26 exerte] est certe Big in circum ibis B )

5
theatrum, agonem, munus non spectabis. sed inuenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam uocem Dauid: felix uir, inquit, qui non abiit in concilium impiorum et in uia peccatorum non stetit nec in calthe]dra pestium sedit. nam etsi iustum illum uidetur prał\\dicaвse, quod in] concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino consultantium non communicauit, late tamen semper scriptura diuina diuiditur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena uox a spectaculorum interdictione. si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium uocauit, quanto magis tantum conuentum ethnici populi? minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei? quid quod et cetera congruunt. nam apud spectacula et in cathedra sedetur et in Uia statur; uias enim et cardines uocant balteorum per ambitum et discrimina popularium per procliuum; cathedra quoque nominatur. ipse in anfractu ad consessum situs. itaque e contrario \'in- f felix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque uia peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit\' generaliter dictum intellegamus. cum quid aliud, etiam specialiter interpretari capit. nam et specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt. cum deus Israhelitas admonet disciplinae uel obiurgat, utique ad omnes habet; cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat. sic omnis gens peccatrix Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiam omne spectaculum concilium impiorum a genere ad speciemo [*]( 3] Ps. 1,1. ) [*]( 1 expectabis A 3 uir om. B consilium A 4 nec , et B 5 non sedit B 6 sessu A de necando domino Rig: denegando dBo A, de deo denegando B 9 meunitur B haec Urs 12 minus Rig: imus uel inus ut uidetwr A, om. B ethnici Rig, et iniqui B 13 quid om. B 14 et apud Salm et et sedetur add. E.Klmsmannus in cathedra om. A 15 uocant cardines omisso et B balta eorum A 17 e contrario Urs, contrario B 20 pescium A 21 aliud scripsi: aliter AB, taliter Hartelius, generaliter Wissowa etiam om. A et om. B 22 capiunt Meursius 24 athiopiae A exitu A utique om.B 26 uocatur Aegyptus B athiopia specie A etiam de origine spectaculorum omne B 27 impior~ A, uocat impiorum B genera A )
6

Ne quis argutari nos putet, ad principalem auctoritatem conuertar ipsius signaculi nostri. cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae uerba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur. quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria ? ex qua, omnis immundus et nequam spiritus ut ita dixerim, quia nec diutius, de hoc. igitur si ex idololatria uniuersam spectaculorum para; turam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lauacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian. commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleuerint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur. si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatrian neque ad nostram eierationem pertinebit.

De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum † artis nec aliunde inuestigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium litterarum. extaut auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. ab his ludorum origo sic traditur: Lydos ex Asia transuenas in Etruria consedisse Timaeus refert duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. igitur in Etruria inter ceteros ritus supers titionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt. inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludii a Lydis uocarentur. sed etsi Varro [*]( .1 argutari Iun: argumentari AB 5 ac B pompe A 7 post spiritus et post quia lacunas signauit E. Klmsmawnus 10 specula A 12 idololatriam B sic semper 13 incunabulis B, ab incunabulis Iun 14 quorundam del. 0. Iahnius 16 tum om. A 17 id non fuisse in A uidetwr neque ad idololatrian ovi. A 18 \'deniq; A post pertinebit Jacuna in A: quam expleuit m. s. XVI titulo VNDE LVDI Dicti 19 et] ex E. Klussmanum 20 artis A, non altius Iwn, actis Big, E. Klussmawms 23 ludos A 24 tymeus A Tyrrheno B suo cesserat ex Isidoro Gel: suo successerat B, ...... cesserat A 26 specula A 27 accersitos B 28 ludii a Lydis scripsi: ludi a Lydis B, lulydis A )

7
ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant quod ludendo discurrant tamen eum lusum iuuenum et die,.bus festis et templis et religionibus reputat. nihil iam de caussa uocabuli, cum! rei caussa idololatria sit. nam et cum promiscue ludi Liberalia uocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt demonstrati gratia uini. exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant. eundem enim et Consum uocant. | dehinc Ecurria ab equis Marti Romulus dixit; quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicauerit deo, ut uolunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum uirginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitauit. probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum. facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a uiolentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis. et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum inscriptione eiusmodi: CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES † COILLO POtentes. sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII. Kalend. Septembres flamen Quirinalis et uirgines. dehinc idem ROmulus Ioui Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit; post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis deam finxerunt); dehinc Tullus Hostilius, dehinc Ancus Martius et ceteri. qui quos quem per ordinem et quibus idolis ludos instituerint, positumum est apud Suetonium Tranquillum [*]( 1 ludios scripsi: ludos B Lupercorum E. Klussmannus 2 ludios Oehlerus: ludos AB 4 cum Pam: quin B, dum A Isidorus 5 promiscuae A 7 demonstrati Rig: demonstrata A, pro demonstrata B 8 queis Iun 9 uocabant B Ecurria ab equis Wissowa: ecurria (c ex r) quis A, equiria B 14 inter A apud B 15 enim et hoc A, etenim B ex eis aestimes B 16 a uiolentia Rig: auiolentiae A, yiolentiae B, a uiolentia et E. Klussmannus ab odio Urs: alio deo AB 17 maritis A 18 demersa Hildebrandius, dem ..... A, adfossa B, defossa Gel 19 huiusmodi B COILLO A, CVM ILLO B, COMITIO Gel, COMPITO Heinsius 21 XV. Iun 23 tradidit B 24 et Robigini fecit nam om. A 25 fixerunt A 26 qui add. Urs quos quem scripsi: quoque AB, quotque Urs 27 instituerunt B )
8
uel a quibus Tranquillus accepit. sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.

Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur. Megalenses enim et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales in commune celebrantur; reliqui ludorum de natalibus et sollemnibus regum et publicis prosperitatibus et municipalibus festis superstitionis causas habent. inter quos etiam priuatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres id est deis nationum et mortuis. sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perueniat, quibus renuntiamus. licebit mortuis, licebit deis suis faciant, perinde mortuis suis ut diis faciunt; una condicio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra aduersus idololatrian.

Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de Communibus causis. perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae. sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen: pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuuiis. quanta praeterea sacra quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moueantur, sciunt homines illius urbis, in qua [*](2 reatum. DE TITVLIS AB 3 primae litterae uerbi accedit manus antiqua LVG|DYN|VM intulit 5 dolo A uniuscuiusque [un 6 enim om. B 7 laciares A 8 solemnitatibus B 9 fastis Bmg superstitionibusque Heraldus, superstitiosis Leopoldus 10 causas originis B 15 licet B 16 Ucet B faciunt A perinde scripsi: proinde AB suis ut diis om. A 17 faciant B 19 DE APPARATIBVS AB igitur om. A 20 proinde B 21 raeatu A genitali C 22 pompalior [un 23 propriae A praecedit Gel 24 semelipsa A 25 curibus A armomagis B 26 post exuuiis lacunam signauit E. Klussmannus 27 quod collegia A quod officia A )

9
daemoniorum conuentus consedit. ea si minore cura per prouincias pro minoribus uiribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi, unde et petuntur, inde inquirantur, unde sumuntur. nam et riuulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus ex sua, fronde qualitatem originis continet. uiderit ambitio siue frugalitas eius ** sit. deum offendit qualiscumque pompa circi: etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est; etsi un am tensam trahat, Iouis tamen plaustrum est; quaeuis idololatria sordide instructa uel modice locuples et splendida est censu criminis sui.

Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur. cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putauerunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent. qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut uolunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur. plane uenefica eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet. quot igitur in habitu loci illius idololattias recognoscis ? singula ornamenta circi singula templa sunt. oua honori Castorum adscribunt qui illos otio editos credendo de cygno Ioue non erubescunt. delphines Neptuno uomunt, columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent; ante eas [tres arae, trinis deis parent, Magnis Potentibus Valentibus. eosdem Samothracas existimant. obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat,, Soli prostituta. scriptura eius unde eius et census: de Aegypto [*](3 inquirantur Wissowa: inquiuantur AB 6 lactmam signaui eius] cuius Hartelius sit A, q, B, quo Pam, si Oehlerus, scilicet E. Klussmannus 9 uel sordide E. Klussmanum 10 et] sed B 11 DE LOCO AB 12 aedis A in lsidorus: om. AB 13 putauerint B 14 qui A, quod B 15 Circe B habent del. Iun ut uolunt om. A aeditum A 16 argutantur Iun uenefica eis Gel: beneficia eius AB 17 sacerdo*** (sos erasum videtur) A erat om. A 18 ipsius B 21 de cygno B, decus cyno A 22 columnas B Seias Scheiffelius 23 Tutelinas Pam, tutelis B ante eas E. Klussmannus: anteas AB, ante has Gel tinis A 24 ualentibus om. A 25 enormitas B, enormitates ABmg. hermateles ABmg, Termateles B, Hermapion La Cerda, Demoteles susp. E. Klussmannus af........... solij. 26 prostituta 2J, prostitutas ABmg eius et] eius jB)

10
superstitio est. frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna; ea itaque illic praesidet euripo. Consus, ut diximus apud metas, sub terra delitescit Murcias. eas quoque idolum fecit: Murciam enim deam amoris uolunt, cui in illa parte aedem uouerunt. animaduerte, Christiane, quot nomina inmunda possederint circum. aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupauerunt. de locis quidem locus est retractandi ad praeueniendam quorundam interrogationem. quid enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento ? nulla est praescriptio de locis. nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire seruus dei potest urguente causa simpli ci dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium uel officium. ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt: -totum saeculum satanas et angeli eius repleuerunt. non tamen quod in saeculo sumus, a deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus. proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator uel adorator intrauero, a deo excidam, quemadmodum- modum circum uel theatrum spectator. loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur. propterea autem commemoramus, quibus eiusmodi loca dicentur, ut eorum demonstremus esse quae in iis locis fiunt, quibus ipsa loca dicantur.,

Nunc de artificio quo circenses exhibentur. res equestris retro simplex: de dorso agebatur, et utique communis usus; reus non erat. sed cum ad ludos coactus est, transiit a dei munere ad daemoniorum officia. itaque Castori et Polluci [*](1 demonu A 2 ea B, et A 3 delitescit. Murtia Lat eas add. E.Klussmannus, has add. Rig idolum] id olim Lat 4 amoris Gel: marmoris B, marmoris ex mormoris A, marcoris Rig 5 uouere B quot Gel: quod AB numina Isidorus 12 urgente B 13 proprium om. A 18 serapaeum A 19 uel] et B 20 et si loca B 21 quaeque B 22 de contaminatis contaminamur om. A 24 his B 26 DE ARTE CIRCI AB circensex A corr. 28 reatus Isidorus transiit C, trasiit A, transit B 29 demoniorum A )

11
deputatur, haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet. sed et Neptunus equestris est, quem Graeci ἵππιον appellant. seiugas uero Ioui, quadrigas Soli, bigas Lunae sanxerunt. sed et
  1. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
  2. Iungere equos rapidusque rotis insistere uictor
  3. .
Erichthonius, Mineruae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus ipse, non coluber. si uero Trochilus Argiuus auctor est currus, primae Iunoni id opus suum dedicauit. si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscriptus est, si idem est Quirinus. talibus auctoribus quadrigae productae merito et aurigas coloribus idololatriae uestierunt. namque initio duo soli fuerunt, albus et russeus. albus hiemi ob niues candidas, russeus aestati ob solis ruborem uoti erantsed postea tam uoluptate quam superstitione prouecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecrauerunt, prasinum uero Terrae matri uel uerno, uenetum Caelo et Mari uel autumno. cum autem omnis species idololatriae damnata sit a deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.

Tanseamus ad scaenicas res, quarum et originem com-. munem et] titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri iam ostendimus. apparatus ? ł\\ratus etiam ex ea parte consortes, qua [*]( 5] Vergil. Georg. III, 113. ) [*]( 1 aequos A 3 hip ............... gas lunae A: omissa erant igitur pleraque seiugas ex Isidoro E. Klussmannus: de iugo B Ioui add. ex Isidoro E. Klussmannus 5 ericthonius A equos ausus iungere B 6 aequos A rapidisque Urs 7 erictonius A uulgani A caduta A 9 Trochilus Pam: ut prophylus ABmg, ut Acrophilus B 10 patriae Lat, Urs, primi Oehlerus sum A 13 namque initio Balm: nam aequi initio A, nam initio equi B, et ab initio equi Urs, et ab initio Gel 14 et 15 russeus ABmg, roseus B, Isidorus 16 et A roseum B, Isidorus 17 mati A 18 uerno B, uero A uenetum ... autumno om. A 22 DE THEATRO AB 24 et administrationem om. A 25sq. quae ad scaenam spectant, a templis B, quae adscaenamspectat.nam a templis Gel, qua adscaenam. nam a templisRig )

12
ad scaenam a templis et aris et illa infelicitate turis et sanguinis inter tibias et tubas itur duobus inquinatissimis arbitris funerum et sacrorum, dissignatore et haruspice. ita cum de originibus ludorum ad circenses transiimus, inde nunc ad scaenicos ludos dirigemus. a loci uitio theatrum proprie sacrarium Veneris est. hoc denique modo id genus operis in saeculo euasit. nam saepe censores nascentia cum maxime theatra destruebant moribus consuentes, quorum scilicet periculum ingens de lasciuia prouidebant, ut iam hic ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogatiua. itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, ueritus quandoque memoriae suae censoriam animaduersionem Veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum uocans non theatrum, sed Veneris templum nuncupauit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum. ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexit et disciplinam superstitione delusit. sed Veneri et Libero conuenit. duo ista daemonia conspirata et coniurata inter se sunt ebrietatis et libidinis. itaque theatrum Veneris LLiberi quoque domus est. nam et alios ludos scaenicos Liberalia proprie uocabant, praeterquam Libero deuotos, quae sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos. et est plane in artibus quoque scaenicis Liberi et Veneris patrocinium. quae priuata et propria sunt scaenae de gestu et corporis flexu mollitiae Veneris et Liberi immolant, illi per sexum, illi per luxum dissolutis. quae uero uoce et mo.ţis et organis et litteris transiguntur, Apollines et Musas [*]( 1 thuris B 3 dissignatore ABC, designatore Rig de originibus ludorum om. A 4 transiimus Iun: transimus AB 5 dirigimus B a loci initio Lat proprie om. A 7 renascentia B 8 corum A 9 ingens om. A hinc B 10 nobiss A corr. 11 humana scripsi: humanae AB 13 arcem B, sortem ABmg, cortem M. Hauptius exstru A 15 et om. A 17 inquid A 18 praetexuit B 23 quae Seal: quod AB etiam B, sed iam A 24 DE ARTIBVS SCAENICIS AB 25 priuata AB, Isidorus, priua Iun 26 flexu B, fluxu A C mollitiam Veneri etLibero B, Isidorus 27 illi per fluxum om. A luxum Urs: fluxum JB dissoluti. sque A, dissoluti. quae Isidorus 28 lyris Isidorus, Pam )
13
et Mineruas et Mercurios mancipes habent. oderis Christiane, quorum auctores non potes non odisse. iam nunc uolumus suggerere de artibus et de his, quorum, auctores in nominibus exsecramur. scimus nihil esse nomina mortuorum, sicut nec ipsa simulacra eorum; sed non ignoramus, qui sub istis nominibus institutis simulacris operentur et gaudeant et diuinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet, daemones. uidemus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria uacare, quarum institutores etiam propterea dei habentur. immo quod ad artes pertinet, altius percepisse debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a domino auocarent et suo honori obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse. neque enim ab aliis procuratum fuisset quod ad illos peruenturum esset nec per alios tunc homines edidissent quam per ipsos, in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis sibi negotium acturi constituerunt. ut ordo per- \' agatur, ineamus etiam agonum retractatum.