De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem? quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et [*](10—12] Es. 35, 10. 13] Apoc. 7, 17. 16] Apoc. 21, 4. 24] cf. Apoc. 20, 10. 28] cf. Dent. 8, 4; 29, 5. ) [*]( 1 illas M (s eras.) F, illa Puulgo 2 anuli aurei MF, aurei anuli P tmlgo 4 demutationia illius F, illius demutationis MP (sed inuer:it ordinem m. 1) 8 qua F Gel: quia PM 18 igitur-hactenus om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 19 jnorBj per B, per PMF 22 dominum PMF, deum C )

119
calciamenta filiorum Israhelis quadraginta illis annis indetrita inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa et habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptela deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabaras, quamquam Iudaeis alienas, laeserunt, quod Ionas deuoratus a belua maris, in cuius aluo naufragia digerebantur, triduo post incolomis expuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni uitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? figurae enim nostrae fuerunt apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege et carnis magis utique conseruatorem, cuius etiam uestimenta etiam calciamenta protexit.

Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem futuram et non dispositio propter hominem. sed enim apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt. eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur Esaias dicens: omnis caro foenum, (quia) et alibi: et uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias, distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici [*]( 4] cf. Dan. 3, 24. 6] cf. Ion. 2, 1. 8] cf. Gen. 5, 24. cf. IV Reg. 2, 11. 13] cf. I Cor. 9, 10. 22] I Cor. 3, 22. 25] Es. 40, 6. Ea. 40, 5. ) [*]( 1 inobsoleta PMF, et inobsoleta C 3 facilia crementa et scripsi: et facilia crementa PMF 4 enormitas P, inormitaa M, normitas F corruptela PMF, corruptelae Gel 5 sarabaras scripst: sarabus PMF, sarabara Gel 6 alienas PMF, aliena Gel 11 emunitatem PMF, immunitatem B 16 conseruatorem Gel: et conseruatorem PMF 25 quia addidi )

120
statuit salutis et poenae? omnis igitur caro foenum. quae igni destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare. sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen nationibus offulsit, — et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt — nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer. cede disiunxit.-

Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni. maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et [*]( 7] cf. Es. 29, 5; 40, 15. 17. 8] cf. Es. 42, 4. 12] cf. I Ioh. 2, 8. ) [*]( 6 dci C, domini PMF 7 deputatas FR, deputas PM 12 incubat JR3, incumbat PFR1, incumbit M (i ex a) 13 parenthesin indicaui: offulsit. et uulgo effulsit Gel 17 una-materia om. F 18 distinzit Fx 19 eiaggerent (e ex a) MGel: exaggerant P, exaggeraret F 20 eidem PMFC, fidem B 22 idem F ut F 24 eradant PM, credant i~, euanidam <credendam) fort. eradicantes Eng utique fort. deltndum: ut quae Oehlerus 27 cornpetum PM. compitum Gel, compum F, completum Bmg aluei PJIFRI, alui R:\' uulgo )

121
intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt subigunt deuoluunt diuidunt digerunt egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum uictus etiam cura cessabit? quo renes, conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus et conceptuum stabula et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet uacaturum? ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus uitae huius eo usque consistere, donec et ipsa uita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet inmortalitatem et corruptiuum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc uita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. licet enim officiis liberentur, sed iudiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. saluum enim hominem tribunal dei exigit; saluum uero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis sed substantiis constat, nisi forte et nauem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolomitate saluam adseuerabis. et tamen nauem procella dissipatam uel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem: de dei artificio et arbitrio et iure torquemur? porro si diues dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam nauis restitutionem hactenus eam uoluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam uacaturam, cum soli saluti nauis sine operatione conueniat? [*]( 13j cf. 1 Cor. 15, 53. 17] II Cor. 5, 10. ) [*]( 1 perleia F 5 consensu seminum F 6 conceptu non F discessnro PF, descessuro M, decessuro Gel 13 induet Pam: induit PMF 15 LaJ necessitatibus B, necessitatibus PMF 17 retinentur (re ex de) M quisque Oehlerus: quis PMF 19 non licet esse Wmg Gel: non licet enim PMF, non. licet eum Bmg 22 et carinam dissolutam C 27 tn Gel: tunc PMF, tunc Eng )
122
igitur hoc tantummodo discere sufficit, cum dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem uelit denuo esse. quam non debebis ex futura membrorum uacatione praescribere denuo esse non posse. licet enim esse quid denuo et nihilominus uacare. nec potest autem dici uacare, si non sit. at enim si sit, poterit et non uacare; nihil enim apud deum uacabit.