Sed accepisti, homo, os ad uorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes? denique Adam ante nomina animalibus enuntiauit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetauit quam uorauit sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non ad pulsus linguae temperandos, ad uocis articulos offensione signandos? denique et edentulos et audi et uide, ut honorem oris et organum dentium quaeras. forata sunt inferna in uiro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis. qua defluxurae colentur? est adhuc feminis intus, quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? dicenda enim et haec, quatenus quae uolunt et quorum uolunt et qualiter uolunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae resurrectionis oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc uacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis uictum. sublata enim morte neque uictus fulcimenta ad praesidia uitae neque generis subparatura grauis erit membris. ceterum et hodie uacare intestinis et [*]( 1 cum scripsi: an PMF 3 esse quam uulgo ex Gel: et PMF 13 dentes demacellum F 14 tuum om. R3 coornandum C 16 edentnlos Gel, edentulus PMF et audi scripst: sed audi PMF, esse andi Oehlerus honorem PMF, honori Gel 19 qua Gel: ut M (add. s. u. ) [*](m. 1), om. PF defluxurae scripsi (= defluxÜmes): defluxura PMJFBK de fluiura R3, potuum defruta Gel in feminis C 22 et quorum nolunt et qualiter uolunt MF, et qualiter uolunt et quorum uolunt P uulgo 27 subparitura PMl )
123
pudendis licebit. quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur. iam tunc enim dedicabatur: non in pane uiuet homo sed in dei uerbo. ecce uirtutis futurae liniamenta. nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus; etiam sexum a congressione subducimus. quot spadones uoluntarii? quot uirgines Christo maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi? nam si et hic iam uacare est et officia et emolumenta membrorum temporali uacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus saluus est, proinde homine saluo, et quidem magis tunc ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consueuimus.
Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit: erunt, inquit, tamquam angeli. si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis condicionis, quia et angeli aliquando tamquam homines fuerunt, edendo et bibendo et pedes lauacro porrigendo; humanam enim induerant superficiem salua intus substantia propria. igitur si angeli, facti tamquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tamquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem? non magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus spiritus sub humano, nec ideo non permansuri in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus. denique non dixit: erunt angeli, ne homines negaret, sed tamquam angeli, ut homines conseruaret. non abstulit substantiam cui similitudinem adtribuit.
Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, [*](1] cf. Exod. 24, 18. cf. III Reg. 19, 8. 2] Dent. 8, 3. cf. Matth. 4, 4. Luc. 4, 4. 14] Matth. 22, 30. 17J cf. Gen. 18, 4-8. ) [*]( 2 soli (i ex o) F 3 pane solo C uiuet M, uiuit PF 6 Christo Gtl: christi PMF 7 nam om. Gel: igitur fort. si et MF Gel: et si P 25 carnis—sollemnibus om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) in spiritu B, spiritu PMF 30 resurget PMFRl, resurgit R3 )
124
et quidem integra. in deposito est ubicumque apud deum per fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem. utrumque iam in semetipso foederauit, sponsam sponso et sponsum sponsae comparauit. nam et si animam quis contenderit sponsam, uel dotis nomine sequetur animam caro. non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. habet instrumentum, habet cultum. habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem passa est. huius interitum, quem putas, secessum scias esse: non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis. cum in haec dissolui uidetur, uelut in uasa transfunditur. si etiam ipsa uasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram quasi per ambages, resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam auditurus a domino: ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, uere tunc compos mali, quod euasit, et boni, quod inuasit. quid, anima, inuides carni? nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quam quae tecum etiam in deo nascitur. tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. sed nihil mirum. si odisti. cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus est, uel stilo uel interpretatione corrumpens. arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. at enim deus omnipotens aduersus haec incredulitatis et peruersitatis ingenia prouidentissima gratia sua effundens in nouissimis diebus de
[*]( 2] cf. 1 Tim. 2, 5. 17] Gen. 3, 22. 29] cf. loel 3, 1. ) [*]( 1 deum P, dominum MF 5 comparauit PMF, confoeaerauit Bmg 6 animam om. P (add. R ex Hirllaugiensi) 9 collatane F 11 passa PMF, pacta Gel 12 secessus PMF, sinus Bmg 17 repraesentetur MFGel, praesentetur P 19 euasit (alt. loco) M (corr. m. 1) 21 Lquanij quae B, quae PMF 28 haec om. P (add. R ex Hirsaugiensi) ) 125
suo spiritu in omnem carnem, in seruos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animauit et pristina instrumenta manifestis uerborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgauit. nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestarentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis uidentur subministrasse, et ipsas quidem isdem litteris reuincicibiles. sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat, quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum uersutiis semina subspargerent, immo et ueteres eorum cespites uellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates et quas uolunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per nouam prophetiam de paracleto inundantem. cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum: resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis.
[*]( 4] cf. I Cor. 11, 19. ) [*]( 5 manifestarentur Gel: manifestantur PMF 7 jllis., uidentur B, uidentur PMF 9 necdum Gel 17 refrigeraberis Leopoldus DE CARNIS RESVRRECTIONE EXPLICIT PM, Explicit de carnis resurrectione F )